Joannis Schefferi argentoratensis Graphice, id est, De arte pingendi liber singularis : cum indice necessario

발행: 1669년

분량: 248페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

compositis, ut naturae, etiamsi fingeretv limus, penitus repugnet. Nempe non adversum est naturae , vultus existere deformes, aut ex herbis, oleribus frugibus compositis effgiem rei herius alicuJus concinnare reddereque. At vero in arundines biliri aedes integras, molesq; sirpra tecta d mus eminer id cum natura rerum ConVenire nunquam potest. Igitur conveniens naturae quidem esse pictura omnis debet, etiamsi non existat in natura, quod pictura continet. Id quod evenit, si est talis, qualem ea res, siquando per naturam existero deberet, sese, neq; aliter, spectandam nostris oculis videtur praebitura.

S. . Etiamsi vero circa omnia vers tur, pingenda tamen nonsint, nisi ea , M pietati Tirtutignon re

gnant. Observandum hoc est, contra impiaspi Hiras obscoenas, tanto magis, quanto racilius animum movent omnes, ut in praecedenti by monstravimus. Atq; ita olim monuit Aristoteles, clib. VII. Pol.c. I p. ad officium sagistratuum pertinere voluit curare, ne

52쪽

4 DE ARTE

ne quid pingeretur, quod actiones sedas repraesentet Thebis quoque lege publica prohibitum fuisse,ne quid obscoeni pingeretur, tradit ossius in Graphice ex Eliano Sed

non illud ait 2Elianus noster, Verum autum, ne quis negligenter versaretur in hac arte, id enim est, vi το χῶρον ιγιονας μιμεis , uti auctor ibi loquitur. Neq; aliter Franc. Iunius inde Pictura c. , aut ante Cum magnus vir, Laurentius Pignorius ne quid de Vultejo, interprete 2Eliani, dicam intellexere, ut ex interpretatione mensae Isiacae C. 2 patet. Itaq; hic quidem vir egregius memoria est lapsus, nec retractare locum eum, morte scit praeventus, potuit. At quod refert ex Concilio in Trullo, aptum est, clareq; monstrat, veteris Ecclesiae studium in conservanda etiam huius rei honestate. Scilicet paganis tum, ilim usitatum erat, istiusmodi tabellis exornare curri

domorum partes Caeteras, tum maXime cu

bicula, uti ex Protreptico Clementis discitur. Opinor, ut spectaculis ejusmodi subinde ad libidines excitarentur, nec a Volu-litatibus per oblivionem quandam requie-cerent. Sic enim etiam de Tiberio Sueto

nius cap. 3 Cubiculapis sariam disposita, tabellis

53쪽

fgurarum adornavit. Sed nec impiae picturae sunt pingendae, quibus Majestati divina aut Religioni derogatur. Cujusmodi apud paganos erant adulteria Iovis, Martis, Veners, rapinae Herculis Plutonis, id genus. De quibus etiam Aristides, licet paganus, in fine orat Isthmic in Nept Impiaspicuras ego miror, quomodo, quiprimi viderunt, ab eorum artificibin se autoribus manin abstinere potuerint. Accidit hujusmodi quid aliquando quoq; inter Christianos, memoratq; Nicephorus alistus lib. XV. c. 23. Hist. Eccles Pictorem, qui Salvatorem nostrum habitui ornamento alicujus ex idolis ethnicis formare ausus fuerit. Sed impietatis ejus suae graves scribit summo Numini dedis.se poenas, dextra manu arefacta, cujus ministerio nefandum opus composuCrat.

I. Io. Forma ratiosqua hac ars conssue-etit exerceri, non es uniusmodi. Et enim imaginibus aut insiuiis , aut intexto, aut immissis, aut inu-

sis, aut inlitis. Insuunt Phrygiones intexunt Polymitarifaciam

54쪽

εχ DE ARTE

baricarist. Immittunt Empesti , Mosi arij, gignari, Inurunt Encaustae Inlinunt denis Pictores.

Sunt&alij qui coloribus utuntur,ia sic lupingere quadantenus videri possi int, velut infectores, fullones, comptores comptricesqi, nautae ac hujusmodi Verum quia iii pingere i demum vere propriecit, intelliguntur, qui rerum naturalium aut artificia ilium quasdam exprimunt imagineS, ut ante dixi, de his talibus hic agere inconVeniens est visum.

s II. Pingunt Phrygiones aeus Elygdi versicoloribus.

Est haec ars antiqua plane, aca Phrygi sexcogitata, modo verum sit, quod de ut ipsa tradit Plinius VIII. c. 49 Pictas vestes acuscere Iges invenerunt, ideo Phrygiones pestati sunt. Ita quidem habet Dale campi editio. At in codicibus antiquis, Polydoro Virgilio citatis, legebatur, i Phryges

invenerunt. Neque aliter in Frobeniana, per a Rhenanum, aut Hagenoensi, per Hermo- Iaum Barbarum adornata edithone inveni, ut non temere hoc videatur omittendum.

Idaei

55쪽

Idae Phoges dici, ad disserentiam IdaeoruEa Cretensium putamus, qui Dactyli appel-hbantur. Trojanorum accolae fuciunt, a Thracibus oriundi, i quibus illuc paulo an- re tempora excidij Trojam sunt egressi, ut

Straboni traditur. Ab his acceperunt A - ζyptij, modo non, quod, oro est similius, enuerint priores. Nam cie his Lucanus e uod lotis aeus compresumpectineserum Solvit, is expansa Lxatailsamina velo Qualis fuerit revera isthaec acu pii gendi ratio consuetudo. parum liquet,

raditumve est veteribus Forte tamen non

lissimilis multum ei, qua hodieque utuntur, qui auro margaritis, gemmis, vestes distin

Iuunt,i a serico Germanis fidensi re, aimbis vestium, qui potissimum sic exornari blebant, Gallis hordeo sappellantur Ezic accepisse hoc vocabulum pleros , videolostrorum. Sane celebris hodieque ars est, teque uno modo2let exerceri. Nam alias implici contenti colore, fila modo in tum modo in transversum ducunt, alias luplicanr aliquando modis crebris inter- tinguunt, aliave ratione variant favuras, Mic figuras, quas capiunt, repraesentant, estqλiocnetricibus potissimum in usu in collaribus ν

56쪽

44 DE ARTE

hus culcitris pulvinis. Interdum pluri bus coloribus utuntur,vi vel decussatim nere fila solent, in veste rariore ac tenuiore quod speciem habet picturae, continuis elaboratae punctis, nomenque accipit a crucibus, aut filis sibi invicem hac forma impositis duobus, in stragulis mensarum, scamnorumve pulvinaribus sedilium, cistius modi adhibetur Vel longioribus meis productisq; formare destinatum opus conantur in quacunq, veste colorata, serica C-tiam & villosa, proprie vero genus hoc investibus pretiosissimis adhibetur, sacris puta illis principalibus, & quae auro gemmisqi exornari debent.

s. Ia Pingunt Polymitarises Barba

card radio textorio. De Polymitariis vel ex voce patet et quando μίτος Graecis licium, quod stamini intexitur. De Barbaricari; s ex Tertulliano lidiscimus ut mox liquebit Nam Barbaricari Donato ita dicti, qui Barbaricas con cinnant vestes Barbaricae porro vestes illa ipsae, quae labylonicae dicuntur. Me quibus est insignis in hunc sensum locus t Tertulliani in de habitu muliebri

57쪽

iune, si ab initio rerum est Milesij oves tonde-ent, est Seres arbores nerent, Tyrij tingerent, se rues insuerent, ese Bahlonj intexerent. 9istinguit notabiliter a Phrygibus Babylo aio S,illis re, his texere attribuit. Sic Pliniust III. c. que Colores diversos picyura intexere Rahlon maxime celebravit Martialis quitem aliud videtur voluisse, nempe acu esse

Haec tibi Memphitis resim dat munera, victa es Pectine Niliaco iam Babylonis acin. Sed intelligendum Martialem puto de e nova inusitata. Nempe Babyloniorum aliqui quoque pingebant acu, sicuti A- exandrinorum vel in AEgypto quidam radioci sed pictura minus eleganti, cum contrahi radio, illi acu excellerent. At Martialis tempore ac in ista veste, qua de agit, accidit, ut contra fieret. Itaq; notanter ait,um est victa, quasi diceret, quae Olim vincere solebat. Ergo radio pingebant Babylonij, veste q Babylonicae non acu, VCrum radio formabantur. Quo cum tamarij uterentur, ad nullum aliud referendi genus videntur. Varro in Catone seu de liberis educandis 'usia, quae non didicit pingere,

potest bene judicare, quid is bene pictum plumario

58쪽

46 DE ARTEnymo aut textore insuminarib in plagis. Iulvinares plagas pingere textori tribuit, sed ut scias, non incelligi vulgarem, plumarium appellat. Porro texetor non est, nisi radio

utatur aeterum Polymitari pingebant liciis diversicoloribus , stamini intextis. Quod genus non tam habebat imagines,

quam arietates colorum, eo modo, quo

hodieq; confici aulaea solent, maxime in Galliis lineas habent transversim duetas unius aut alterius digiti latitudine, colori Ihus pulchre dispositis per tonos suos, atq; incrementa decrementaq; ut in alburni deniq; aut nigrum desinant. Nec fortassis aliae virgara vestes apud veteres fuere. Antiquissimum profecto esse genus, jamque Jacobi temporibus apud Cananaeos u fitatum constat. Talis enim toga fuit, qua Josephum filium adhuc puerum ornavit. Quod apparet ex Hebraeo, in quo rogamfrustorum fgnificat Nempe vestis, quae ex liciis diaversicoloribus per lineas ejusmodi contexitur Composita ex meris limbis , plagulisque videtur At plumari effigie plumarum distinguebant vestes. Sunt porrbplumae apud

veteres, ut vult Salmasius, notae ex auro vel purpura rotundae, in modum plumarum fa-

59쪽

PINGENDI. 47la , plumarumq; similitudinem referentes.

Calibus ornare vestes stragulas praesertim onsueverunt. Nam hae plagae pulvinares, tuarum Varro ante mentionem fecit. Er- antq; vehementer, qui sic pietas culcitras xistimarunt, inter quos&Junius, quem-idmodum ex Nomenclatore ipsius patet. Jarbaricariorum pene eadem fuit ratio, nil quod pro plumis rerum aliarum texendo Egies imitarentur. Id quod Babyloniosnvenisse primum, Plinius existimavit. Mam de istiusmodi diversitate colorum Vi-ietur intelligendus, quam in vestibus te-cendis ait observasse. Sane, Babylonscum,lumatum dixit Publius in sententiis, eoq; amictum quasi pavonem finxit, propter va-ios in eo colores non quod Babylonica amnis plumata, sed quod inter alias ipsiuspecies, plumata etiam. Adeo vix differunt plumaris&Babylonij, ac proinde una Bar- Iaricorum appellatione haud dissiculter, ossunt comprehendi. Ex speciebus au- em reliquis vestis Babylonicae alia fores, alia herbas, alia aves, aliave animantia figuris referebat. Talis illa Ulysiis ex animanuum imaginibus variegata, cujus ut jam su-

tempotib notae mentionem facit Home

60쪽

t DE ARTE

rus. Neq; alia vela sunt Iudaica, quae nominat in Eutrop. Claudianus, sicut erudite Seldenus in II. juris Natur. C. 9. demonstrat. Solebant &hominum emgies eis intexere, aliquando integris ornare historiis , non modo quibus lectos sternerent ac triclinia,

sed se ipsos quoq; homines vestirent. Qua de re insignis plane locus est Asteri Amaseae Episcopi, relatus a Rubeno in II. Ele-

ctor C. I Vana sesupervacua arte texendi inventa, quaestiminu atάsubteminis contextu piactorumfacultatem imitatur, se omnium formas I animalium in vestimentis exprimit. c. ii statim post sunt ibi leones, pantherae,usi, tau fri, canes, o ma,saxa se venatores, o omnia de illnis, circa quae pictorum versatur indu rix, a d imitationem naturae expressa sec. 'ui vero re iosioressunt , ex historia Evangelica textorribus argumentasuppeditant sum dico Christum nostrum cum disicipulis omnibus, ct unum-

quo miraculum, hoc imo, quo narratur, modo. Adde caetera, nam legi omnia merentur.

Observandum autem , quod confecta ista Idicat contextu staminis subteminisq;. Inde namq, patet, simile fuisse isti generi, quod hodieq; in mappis mantilibus lineis servatur, Vulgoq; trilicium Damascenum dicitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION