Marcii Accii Plautii Comœdiæ quæ supersunt. Tomus 1. 3

발행: 1759년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 문학

111쪽

cia AMPHITRUONIS

Ita mihi videntur omnia , mare , terra , C Ium , consequi, Iam ut opprimar, & ut enicer. Me miseram i quid agam nescio. Ita tanta mira in aedibus sunt facta. Vae miserae mihil Animo male si et aquam velim et corrupta sum , atque absumpta sum. Caput dolet, neque audio , neque oculis prospicio satis. Nec me miserior semina'st, neque ulla videatur magis. Ita herae meae hodie contigit. Nam ubi parturit, Deos sibi invocat. Strepitus , crepitus , sonitus , ton trus et ut subito , I o ut propere , ut valide tonuit lUbi quisque institerat, concidit crepitu. Ibi nescio

quis maxuma

Voce exclamat: Aleumena, adest auxilium, ne timer Et tibi , & tuis propitius coeli cultor advenit. Exsurgite, inquit, qui terrore meo occidistis prae metu Ut jacui, exsurgo. Ardere censui aedeis, ita tumi s confulgebant. Ibi me inclamat Alcumena et jam ea res me horrore afficit. Herilis praevortit metus et ocris accurro, ut sciscam quid velit et a

Atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor Neque nostrum quisquam sensimus , quom peperit,

neque praevidimus.1o Sed quid hoc 3 quis hie est senex , Qui ante aede is nostras sic jacet numnam hiuac pedicussit Iuppiter Credo edepol: nam , proh Iuppiter i sepultus est ,

quasi sit mortuus.

112쪽

Ibo & cognoscam quisquis est. Amphitruo hic quidem est herus meus.

Amphitruo l

Cedo manumis

AMPRITRUO. Quis me tenet BROMI A. Tua Bromia ancilia. asAMPHITRUO,

Totus timeo , ita me increpuit Iuppiter. Nee secus est , quam si ab Acherunte veniam. Sed quid tu foras Egressa es EBRO MI A. Eadem nos formido timidas terrore impulit et In aedibus, ubi tu habitas, nimia mira vidi. Vae mihi, Amphitruo , ita mihi animus etiam nunc abest. AMPHITRUO,

Agedum, expedi. Scies me tuum esse herum Amphitruonem F so

113쪽

AMPHITRU o. Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium. BROMI A. Imo omnes sani sunt profecto. AMPRITRUO.

At me uxor insanum facit Suis sedis factis.

BROMI A. At ego faciam , tu idem ut aliter praedices Amphitruo , piam & pudicam esse tuam uxorem ut scias De ea re signa atque argumenta paucis verbis elo-3 s quar. Omnium primum Alcumena geminos peperit filios.

AMPHITRUO.

Ain' tu geminos

BROMI A. Gemino S. AMPHITRUO. Dii me servant. BROMI A.

Sine me dicere, Ut scias tibi tuaeque uxori Deos esse omnes propitios. AMPHITRUO, Loquere BROMI A. Postquam parturire hodie uxor occoepit tua , o Ubi utero exorti dolores , ut solent puerperae , Invocat Deos immortaleis , ut sibi auxilium ferant , Manibus puris, capite operto. Ibi continuo contonat Sonitu maxumo , aedeis primo ruere rebamur tuaS. Edes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae.

114쪽

Ac Tras V. Sc. I. sci

Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris. S

Quid sit deinde F

BROMIA Dum haec aguntur , interea uxorem tuam Neque gementem , neque plorantem nostrihn qui quam audivimus et Ita profecto sine dolore peperit. AMPHITRUO.

Iam istuc gaudeo,

Ut ut erga me merita est. BROMI A.

Mitte isthaec , atque haec quae dicam accipe. Postquam peperit pueros, lavere jussit nos et occoepimus. SoSed puer ille quem ego Iavi, ut magnus est i &multum valet lNeque eum quisquam colligare quivit in cunabulis.

Nimia mira memoras et si isthaec vera sunt, divinitus Non metuo quin meae uxori latae suppetiae sient. BROMI A.

Magis jam saxo mira dices. Postquam in cunas conditu'st , I IDevolant angues iubati deorsum in impluvium duo

Maxumi: continuo extollunt ambo capita. AMPHITRUO,

I et mihi l

Bao MI A. Ne pave. Sed angues oculis omneis circumvisere. Postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi. Ego cunas recessim rursum prorsum trahere & ducere, fo

115쪽

Metuens pueris: mihi formidans et tantoque an eis

. acrius

Persequi . Postquam conspexit an eis ille alter puer, Citus e cunis exilit, facit recta in angueri impetum et Alterum altera apprehendit eos manu perniciter. AMPHITRUO. 6 s Mira memoras: nimis formidolosum facinus praedicas. Nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.

Quid fit deinde porro loquere.

BROMI A. Puer ambo angueis enicat. Dum haec aguntur , voce clara exclamat uxorem tuam AMPRITRU o.

Quis homo p

BRO MI A. Summus imperator divum atque hominum Iuppiter. o Is se dixit, cum Alcumena clam consuetum cubilibus, Eumque filium suum esse qui illos angueis vicerit: Alterum tuum esse dixit puerum. AMPHITRUO

Pol me haud poenitet, Se licet boni dimidium mihi dividere cum Iove Abi domum , jube vasa pura actutum adornari mihi, Ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam. Ego Tiresiam conjectorem advocabo , & consulam Quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est

Sed quid hoc quam valide tonuit i Dul obsecro vostram fidem.

ACTUS

116쪽

ACTUS V.

SCENA IL

IUPPITER. AMPHITRUO.

Bouo animo es . assum auxilio, Amphitruo, tibi& tuis. Nihil est quod timeas. Hariolos , haruspices Mitte omneis. Quae futura & quae facta eloquar e Multo adeo melius , quam illi, quom sim Iuppiter. Primum omnium Alcumenae usuram corporis scepi, & coneubitu gravidam feci filio. Tu gravidam item fecisti, quom in exercitum Profectus. Uno partu duos peperit simul. Eorum alter, nostro qui est conceptus semine , Suis factis te immortali assiciet gloria. I Tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam Redi. Flaud promeruit, quam ob rem vitio vorteres. Mea vi subacta est facere. Ego in Coelum migro.

Tom. I. I

117쪽

sS AMP. Ac T. V. Sc. III.

SCENA III.

FA c i A M ita ut iubes . & te oro , promissa ut

serves tua,

Ibo ad uxorerni intro;missum faciam Tiresiam senem. Func, spectatores, Iovis summi causa clare plaudite.

118쪽

M. ACCII PLAUTIAS IN ARIA.

DRAMANS PERSONAE.

LIBANUS, semos. DEMAENET Us, seraemARGYRIPPUS , adolescens. CLEAE RETA, lena.LEON ID A , serueos.

PHILAENIUM , meretrix, DIABO L U s , adolesceni, PARASITUS. ARTEMONA, MERCATOR. GREX

119쪽

nt quibusdam νidetur , PRISCIANI

IR MANTI argento filio auxiliarier Sub imperio vivens volt senex uxorio. Itaque ob asinos relatum pretium Saureae Numerarier jussit servolo Leonidae. Ad amicam id fertur. Cedit noctem filius.. Rivinus amens ob praereptam mulierem ;Is rem omnem uxori per Parasitum nuntiat. Accurrit uxor . ac virum e lustris rapit.

120쪽

PROLOGOS.

H o e agite sultis, spectatores , nune jam ueQuae quidem mihi atque vobis res vortat bene , Gregique huic , dc dominis , atque conductoribus. Face jam nunc, tu praeco, omnem auritum poplum. Age nunc reside et cave modo ne gratiis. Nunc, quid processerim huc, & quid mihi vosueris, Dicam ; ut sciretis nomen hujus Fabulae Nam quod ad argumentum attinet, sane breve st. Nunc quod me dixi velle vobis dicere . Dicam et huic nomen Graece est Onagos Fabulae. Demophilus scripsit, Marcus vortit barbare Asinariam volt esse , si per vos licet. Inest lepos ludusque in hac comoedia Ridicusa res est et date benigne operam mihi. Ut vos item aliis , pariter nunc Mars adjuvet.

SEARCH

MENU NAVIGATION