장음표시 사용
121쪽
Lia ANUS Si cum tuum vis unicum gnatum tuae Superesse vitae, sospitem & superstitem et Ita te obtestor , per senectutem tuam , Perque illam , quam tu metuis , uxorem tuam :s Si quid med erga tu hodie falsum dixeris , Ut tibi superstes uxor aetatem siet :Atque , illa viva , vivos ut pestem oppetas, DEMAENETUS. Per Deum Fidium quaeris : jurato mihi Video necesse es e eloqui , quicquid roges , Io Ita me obstinate aggressus , ut non audeam Profecto percunctanti quin promam omniam Proinde actutum isthuc quid sit, quod scire expetis, Eloquere et ut ipse scibo , te faciam ut scias.LiBANUS. Dic obsecro hercle serio , quod te rogem. is Cave mihi mendacii quicquam. DEMAENETUS. Quin tu ergo rogas E
Num me illhuc ducis ubi lapis lapidem terit E
122쪽
Quid isthuc est aut ubi est isthuc terrarum loci pL i R A N US. Ubi flent nequam homines, qui polentam pranstant DEMAENETUS.
Quid isthue sit, aut ubi isthuc sit, nequeo noscere, Ubi flent nequam homines , qui polentam pransitant. ao
Apud iustitudinas ferricrepinas insulas , Ubi vivos homines mortui incursant boves.
Modo pol percepi, Libane , quid isthuc sit loci , Ubi fit polenta , te fortasse dicere.
Neque hercle ego isthuc dico , nec dictum volo. et Teque obsecro hercle , ut, quae locutus , despuas.
DEMAENETUS. Fiat , geratur mos tibi. LIBANU s. Age , age usque exscrea. DEMAENETUS.
Etiamne pLig ANUS. Quaeso hercle usque ex penitis faucibus. DEMAENETUS,
LIBANUS. Amplius, D R MAN ET US. Nam quousque LIBANUS, Usque ad mortem volo,
123쪽
DEMAENETUS 3o Cavesis malam rem LI B AN U s. Uxoris dico , non ream. DEMAENETU s. Dono te ob isthuc dictum, ut expers sis metu.LIRANUS. Dii tibi dent, quaecunque optem DEMAENET Usa
Redde operam mihi: Cur hoc ego ex te quaeram aut cur miniter tibi, Propterea quod me non scientem feceris E3 3 Aut cur postremo filio succenseam , Patres ut faciunt ceteri 3Li R A NUS.
Equidem scio jam filium , quod amet, meum Isthanc meretricem e proxumo Philaenium. Estne hoc , ut dico , Libane 3
Rectam instas viam et o Ea res est. Sed eum morbus invasit gravis.
Quia non suppetunt ditas data .
DEMAENETUS. Tune es adjutor nunc amanti filio ELIRANUS. Sum vero , & alter noster est Leonid . DEMAENETUS,
Bene hercle facitis , dc a me initis gratiam.
124쪽
Veriam meam uxorem , Libane , nescis qualis siet sLIBANUS. Tu primus sentis , nos tamen praenoscimus. DEMAENETUS. Fateor eam esse importunam atque incommodam. LIBANUS.
Posterius isthue dicis , quam credo tibi. DEMAEN ET US. Omnes parentes , Libane , liberis suis , Qui mihi auscultabunt , facient obsequelam e SoQuippe qui mage amico utantur gnato & benevolo :Atque ego me id facere studeo. Volo amari a meis, volo me patris mei similem , qui caussa mea Nauclerico ipse ornatu per fallaciam , Quam amabam , abduxit ab lenone mulierem. SI Neque puduit eum id aetatis sycophantias Struere , & beneficiis me emere gnatum suum sibi. Eos me decretum est persequi mores patris. Nam me hodie oravit Argyrippus filius , Uti sibi amanti facerem argenti copiam et foEt id ego percupio obsequi gnato meo a Volo amori obsecutum illius , volo amet me patrem. Quanquam illum mater arcte contenteque habet, Patres ut consueverunt et ego mitto omnia haec Praesertim quom is me dignum , quoi concrederet, s s labuit, me habere honorem ejus ingenio decet: Quom me adiit, ut pudentem gnatum aequom est , patrem Cupio esse amicae quod det argentum suae.
Demiror quid sit, & quo evadat, sum in metu.DEMAENETUS.
Equidem seio jam filium , quod amet , meum. Io
125쪽
Cupis id , quod cupere te nequicquam inteII ego. Dotalem servom Sauream uxor tua Adduxit, cui plus in manu sit quam tibi.
Argentum accepi, dote imperium vendidi. J Nunc verba in pauca conferam , quid te velim, viginti jam usu'st filio argenti minis. Face id ut paratum jam sit.
DEMAENETU s. Me defraudato. LIBANUS, Maxumas nugas agis.
Nudo detrahere vestimenta me jubes.so De fraudem te ego age sis , tu sine pennis vola. Tene ego defraudem , cui ipsi nihil est in manu hNisi quid tu porro uxorem defraudaveris.
DEMAENETUS. Qua me , qua uxorem , qua tu servom Sauream Potes , circumduce , aufer ; promitto tibi 83 Non offuturum , si id hodie effeceris. LIBANUS.Iubeas una opera me piscari in aere , Venari autem rete jaculo in medio mari. DEMAENETUS.
Tibi optionem sumito Leonidam. Fabricare quidvis , quidvis comminiscere. yo Perficito argentum hodie ut habeat filius , Amicae quod det.
126쪽
Quid si forte in insidias devenero pTu redimes me , si me hostes interceperint EDEMAENETUS. Redimam LI Ω ANUS, Tum tu igitur aliud cura quid lubet. DEMAENETUS.
Ego eo ad forum , nisi quid vis. 'I
I ; etiamne ambulas ED RMAE N ET V S. Atque audin etiam 3
Ubicunque libitum fuerit animo meo. Profecto nemo est , quem jam dehinc metuam, mihi die quid nocere possit et quom mihi tua Oratione omnem animum ostendisti tuum. Ioo Quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro. Pergam quo occoepi, atque ibi consilia exordiar.DEMAENETUS. Audin' tu apud Archibulum ego ero argentarium. LIRANUS.
Non esse servos pejor hoc quisquam potest , io
127쪽
Nec magis versutus , nec quo ab caveas aegrius. Eidem homini, si quid recte curatum velis , Mandes et moriri sese misere mavolet, Quam non perfectum reddat quod promiserit. lio Nam ego illud argentum tam paratum filio Scio esse , quam me hunc scipionem contui. Sed quid ego cesso ire ad forum , quo incoeperam Ibo , atque ibi manebo apud argentarium.
ARGYRIPPUS.S i c d i N E hoc fit , foras aedibus me elici
Promerenti optume hoccine pretii redditur 3 Benh merenti mala es , male merenti bona es. At malo cum tuo et nam jam ex hoc loco Ibo ego ad tresviros , vestraque ibi nomina Faxo erunt et capitis te perdam ego & fisiam , Perlecebrae , pernicies , adolescentum exitium. Nam mare haud est mare , vos mare acerrumum. Nam in mari reperi, hic elavi bonis. Io Ingrata atque irrita esse omnia intellego ,
Quae dedi, & quod benefeci et at posthac tibi , Male quod potero facere , faciam, meritoque id
faciam tuo. Ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos.
128쪽
Ego edepol te faciam, ut quae sis nune, & quae fueris, scias: Quae priusquam istam adii, atque amans ego animum meum isti dedi, ISordido vitam oblectabas pane , in pannis , inopia. Atque ea si erant, magnas habebas omnibus Diis
grati S. Eadem nunc, quom est melius , me, cujus opera est, ignoras , mala. Reddam ego te ex fera, fame mansuetem, me specta
riam isti quod succenseam ipsi, nihil est : nihil quieo
Tuo facit jussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem
Te ego ulciscar, te ego ut digna es, perdam, atque ut de me meres. At, scelesta , viden' ut ne id quidem me dignum esse existumat, Quem adeat. quem colloquatur , cuique irato supplicet Atque eccam illecebra exit tandem I opinor hic ante ostium Meo modo loquar quae volam , quoniam intus non 'licitum est mihi.
129쪽
I uo Mouo neu R istorum verbum DUmmi SPhilippeis aureis
Non potest auferre hinc a me, si quis emptor venerit. Nec recte quae tu in nos dicis , aurum atque argentum merum st.
Fixus hic apud nos est animus tuus clavo Cupidinis. I Remigio veloque quantum poteris , festina & fuge. Quam magis te in altum capessis , tam aestus te inportum refert. ARGYRIPPUS. Ego pol istum portitorem privabo portorio. Ego te dehinc , ut merita es de me & mea re , tractare exequar PQuom tu me , ut meritus sum , non tractas , quae ejicis domo.CLEAE RETA.r o Magis isthuc percipimus lingua diei, quam factis fore.
Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli rSolus si ductem , referre gratiam nunquam potes.
130쪽
Solus ductato , si semper solus quae poscam dabis. Semper tibi promissam habeto hac lege , dum superes
datis. ARGYRIPPUS, Qui modus dandi nam nunquam tu quidem expleri Potes. II
Modo quod accepisti, haud multo post aliquid quod
Quid modi'st ductando, amando, nunquamne ex pleri potes
Modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas. ARGYRIPPUS. Dedi equidem quod mecum egisti. CLLAE RETA, Et tibi ego misi mulierem. Par pari datum hostimentu'st, opera pro pecunia. Eo ARGYRIPPUS. Male agis mecum. CLEAE RETA, Quid me accusas , si facio ossicium meum pNam neque usquam fictum , neque pictum , neque scriptum in poematis , Ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt.ARGYRIPPUS. Mihi quidem te parcere aequom est tandem , ut tibi durem diuis
Non tu scis quae amanti parcet, eadem sibi parcet
parum. asQuas piscis, itidem est amator lenae 3 nequam est ,