Marcii Accii Plautii Comœdiæ quæ supersunt. Tomus 1. 3

발행: 1759년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 문학

61쪽

aa AMPHITRUONIS .

AMPHITRUO. Nimia memoras mira. Sed vidistin' uxorem meam Sos Im o Quin introire in aedeis nunquam licitum est. AMPHITRUO,

Quis te prohibuit p

Sosa ille quem iamdudum dico et is qui me contudit.

Ego , inquam. Quoties dicendum est tibi I

Sed quid ais num obdormivisti dudum

Nusquam gentium.

AMPHITRUO.

Ibi forte istum si vidistos quemdam in somnis Sosiam.

3 Non soleo ego somniculose heri imperia persequi. Vigilons vidi, vigilans nune video, vigilans fabulor et Vigilantem ille me jamdudum vigilans pugnis conmtudit AMPHITRUO, Quis homo p . t e Sosi A. ASosa, inquam, ego ille. Quaeso, nom Intelligis3

AMPHITRUO. . a

Qui malum, intelligere quisquam potis est 3 ita nugas

blatis.

62쪽

AMPHITRUO,

SOSIA. Illum nosces, servom Sosiam. AMPHITRUO, Sequere hac igitur me et nam mi istuc primum exquisito est opus. Sed vide ex navi efferantur quae jam imperavi omnia.. SOSIA. Et memor sum , & diligens , ut quae imperes commpareant. - Non enim ego cum vino simitu ebibi imperium tuum. AMPHITRUO.

Utinam Di faxint, infecta dicta re eveniant tua i S s

ALCUMENA, AMPHITRUO, SOSIA, TI ES SALA.

ATIN' parva res est voluptatum in ulta , Atque in aetate agunda , Praequam quod molestum est Ita quoque comparatum Est in aetate hominum ;Ita Dis placitum, voluptatem ut moeror comes con sequatur: sQuin incommodi plus malique illico assit, boni si obtigit quid. D is

63쪽

clo AMPHITRUONIS u

riam ego id nunc experior domo, atque ipsa de me scio, quoi voluptas Parumper data'st : dum viri mei mihi potestas vi-- dendi fuit

Noctem unam modo et atque is repente abiit a me hinc ante lucem. Sola hic milii nunc videor , quia ille hinc abest, quem I o ego amo praeter omnelS. Plus aegri ex abitu viri, quam ex adventu voluptatis cepi.Sed hoc me beat saltem , quod perduelles vicit, &domum

Laudis compos revenit :- id solatio est. Absit; dummodo Laude parta domum recipiat se , seram & perferam usque Abitum ejus animo forti atque obfirmato : id modo si II mercedis Datur mihi, ut meus victor vir belli clueat , satis M hi esse ducam. Virtus praemium est optumum. Virtus omnibus rebus anteit profecto. Libertas , salus , vita , res , Parentes sa o Patria & prognati tutantur, servantur :Virtus omnia in se habet: omnia assunt bona, quem

penes est virtus. AMPHITRUO. Edepol me uxori exoptatum credo adventarum domum , Quae me amat et quam contra amo et praesertim regesta bene , Victis hostibus , quos nemo posse superari ratu st ras Eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus et Certe enim me illi exspectatum optato venturum scio

64쪽

. S O S I A. Quid me non rere exspectatum amicae venturum meae ALCUMEN A. Meus vir hic quidem est. AMPHITRUO. Sequere hac tu me. ALCUMENA .

Nam quid ille revortitur , Qui dudum properare sese aiebat an ille me tentat sciens Atque si id volt experiri, suum abitum ut desiderem, JoEcastor me haud invita se domum recipit sitam. .

Qua gratia p

S O S I A. Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus. AMPHITRUO.

Qui tibi istuc in mentem venit

Ηei perii miser l

65쪽

AMPHITRUO.

Quid tibi est 3

SOSIA Ad aquam praebendam commodum adveni domum. Decumo post mense,ut rationem te dictare intelligo AMPHITRUO. Bono animo es,

Seiae quam bono animo sim 3 si situlam cepero , Nunquam edepol tu mihi divini quicquam creduis o post hunc diem , Ni ego illi puteo , si occepso , animam omnem intertraxero. AMPHITRUO.

Sequere hac me modo , alium ego isti rei allegaboe,

ne time.ALCUMEN A. Magis nunc meum ossicium facere , si huic eam ad- voratam , arbitror.AMPHITRUO,

Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam , Quam omnium Thebis vir unam esse optumam diju- 3 dicat, Quamque adeo cives Thebani vero rumificant pro

Valuistin usque expectatusne advenio 3

SOSIA.Ηaud vidi magis Exspectatum et eum salutat magis haud quisquamquam canem. AMPHITRUO,

Et quom te gravidam, & quom pulchre plenam aspicio , gaudeo.

66쪽

ALCUM E NA.

Obsecro ecastor , quid tu me deridiculi gratia I so Sic salutas 3 atque appellas quasi dudum non videris Quasique nunc primum recipias te domum hac ex hostibus pAtque me nunc proinde appellas , quasi multo post

videris EAMPHITRUO.

Imo equidem tei, nisi nunc hodie , nusquam vidi

Cur negas 3 3s

Quia vera didici dicere.

laud aequom facit, Qui quod didicit, id dediscit. An periclitamini Quid animi habeam sed quid huc vos revortiminitam cito 3 An te auspicium commoratum est 3 an tempestas continet

Qui non abiisti ad Iegiones , ita uti dudum dixeras

AMPHITRU o.

Dudum i quam dudum istuc factum est fo

t . ALCUMEN A.

Tentas ; iam dudum , pridem , modo.

AMPHITRUO.

Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis, jam dudum, modo FALCUMEN A. Quid enim eenses 3 te ut deludam contra lusorem

Qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc., I abietis

67쪽

AMPHITRUO, Haec quidem deliramenta loquitur. SOSIA i Paulisper,mane , Dum edormiscat unum somnum. - AMPHITRUO. Quae nae vigilans somniat 3 A L et V M E N A.

Equidem ecastor vigilo , & vigilans id quod factum est fabulor. Nam dudum ante lucem & istunc & te vidi.

Quo in loco p

ALCUMEN A. Ille , in aedibus ubi tu habitas. AMPHITRU o. Nunquam factum est. SOSIA . Non taces

Quid si e portu navis hue nos dormienteis detulit P

AMPHITRUO,

o Etiam tu quoque assentans huic

Quid vis fieri p

Non tu scis Bacchae bachanti si velis advorsarier , Ex insana insaniorem facies ; feriet saepius et Si obsequare , una resolvas plaga.

At pol quin certa res Hanc est objurgare , quae me hodie advenientem

domum . ,

s Noluerit salutare.

68쪽

S O s I A. Irritabis crabrones, AMPHITRUO

Tace Alcumena , unum rogare te volo.ALCUMEN A.

Quid vis rogare 3 roga.AMPHITRUO. Num tibi aut stultitia accessit, aut superat superbia ALCUMEN A. Qui isthue in mente est tibi, mi vir , percontarier AMPHITRUO. Quia salutare advenientem me solebas antidhac. Appellate itidem ut pudicae mos viros , quae sunt, talent. . . . 'o Eo more expertem te factam adveniens offendi domi.ALCUMEN A.

Ecastor equidem te certo heri advenientem illico Et salutavi, & valvissesne usque , exquisivi simul, Mi vir et & manum prehendi & osculum tetuli tibi.

Tun heri hunc salutavisti ALcUMEN A. Et te quoque etiam Sosia. ASOSIA. FAmphitruo, speravi ego istam tibi patituram filium: Verum non est puero gravida.

Qui igitur 3

Insania.

Equidem sana sum, & Deos quaeso, ut salva pariam

filium

Tom. I. E

69쪽

so AMPHITRUONIS

Verum tu magnum malum habebis , si hic suum officium facit: so Ob isthuc omen, ominator, capies quod te condecet.. SOSIA. Enimvero praegnanti oportet & malum & malum dari; Ut quod obrodat sit, animo si male esse occoeperit.

AMPHITRUO,

Tu me heri hic vidisti

ALCUM ENA,

Ego , inquam ; si vis decies dicere.

AMPHITRUO. In somnis fortasse. ALeUMEN A. Immo vigilans vigilantem. AMPHITRUO, Vae misero milii l. S o s I A. .

Quid tibi ost 3

ps Atra bili percita est.

Nulla ros tam deliranteis homines concinnat cito.AMPHITRUO.

. Ubi primum tibi sensisti , mulier , impliciscier E

ALCUMEN A. Equidem ecastor sana & salva sum. AMPHITRUO.

Cur igitur praedicas Te heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus pilo Ibi cenavi, atque ibi quievi in navi noctem perpetem.

70쪽

Neque meum pedem huc intuli etiam in aedeis , ut

cum exercitu

Hinc profectus sum ad Teleboas hoste is , eosque ut

Non de hac quidem hercle re s de aliis nescio.

ALCUMENA,

Ptimulo diluculo abiisti ad legiones, ios AMPHITRUO. Quo modo p. SOSIA. Recte dicite ut commeminit, somnium nurat tibi. Sed , mulier, postquam experrecta es, prodigiali Iovi . Aut mola salsa hodie , aut ture comprecatam

Iterum iam hic in me inclementer dicit, atque id. sine malin xl I I AMPHITRUO.

Tace tu. Tu dic ; egone abs te abii hinc hodie cum diluculo E

SEARCH

MENU NAVIGATION