Græcorum respublicæ ab Vbbone Emmio descriptæ Vbbonis Emmii Respublicæ Græcorum. Pars Secunda

발행: 1632년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

grasse, tum quod potestate per se nimia

impotentius abuteretur, tum quod ea nisdem perpetuaret : vereque formidabilem eum omnibus suisse, cum omnium

res, fama, vita denique ipsa, apud eius tribunal in discrimen vocari possent, Zc

usus doceret, qui ejusce ordinis unum adversum haberet, ei omnes advertos fieri : nec accusator cuiquam apud infestos judices posset deesse. isto autem tempore, ait idem, Annibalem praetorem creatum vocasse ad se quaestorem,

sed hune pro nihilo id habui ite, tum quod adverse factionis esset, terat enim jamdudum in duas factiones Carthago

scissa, in tum quod quaestura tumeret, unde proximus gradus in Ordinem potentissimum horum judicum parebat. dc jam nune futuris ordinis istius opiabus sese metiretur: id vero dicit indigne serentem Annibalem misisse viatorem ad quaeliorem prehendendum , subductumque in concionem non magis ipsum quam ordinem iudicum accusas te, prae quorum sit perbia atque opibus nec leges quicquam ellent, nec magistratus:& cum secundis auribus accipi orationem . & infimorum quoque libertati gravem elle eorum superbiam animadverteret, legem extemplo promulgasse, eamque pertulille, ut iiij -a-las Digitirco by Corale

22쪽

in biennium eontinuum judex esset. ciuisa ne Ioeus Livii ad illustrandam hane reipublieae Carthaginiensis partem non parum faciens, extans decadis iiii lubro I ii in fine, notatu dignus est. Subinjicit vero Livius e caterum quantam eo facto ad plebam Annibal inierat gratiam. tantum magnae partis principum endebat animos. .Adjecit ramen O

aliud, quo bono piabile ibi propriassimul- rates irritavit. Vectigalia publiea pamtim negligentia dilabebantur , partim pradaae divisui principum quibusdam, O magistratibus erant: quin o pecunia , qua in stipendium Romanissio quoque anno penderetur, deerat, tributumsgrave privaris imminere ividebatur. nnibal pοaquam vectigalia quanta terrestria maritimaque essent . O inquM res erogarentur . animadvertit , erquid eorum ordinati reipublica usin eans erent, quantum peculatu. averteret. O omnibus residuis pecuniis exactis, tributo privatu remis , satis tompletem rempublicam fore ad vectigal praestandum Romanis .pranunciavit in concione: O prastitit promissum. Tum υera Hii quos paverant per aliquot annos publici peculatus, velut εonis ereptu , non furto eorum manibuι extorro, insensi ct iratib Roma

23쪽

14 DE sc RIPTIO Romann in Annibalam , O ipsis eau modii quarentes, instigabant. His addit Livius, hac occasione permotos Romanos Annibalem ceu novarum tum harum causas quaerentem, bellumque in ipsos rursum meditantem , missis Carthaginem legatis, dissimulato conis

silio, sibi dedi secreto petiisse, idque

persentiscentem Annibalem iuga se su duxisse, & ad Antiochum Syriae regem contulisse, eumque in bellum contra Romanos extimulasse. En iterum praeistoriae potestatis amplitudinem in repu-.blica Carthaginiensi ex altero hoc facto Annibalis elucescentem , vectigalium scilicet , & censuum omnium public rum curam quoque complexam. Sed pluresne simul praetores , an unum

modo fuisse, & quae praeterea ad pra

torium munus curamque pertinuerint,

id etiam nune quaerimus. Idemque de quaestura dictum volumus.

Vitia reipubliea Carthaginiensis nο- . rata ab Osrinotele, ct aliis. AD Aristotelem revertimur. Is, ut 'alia in hae republaca vitiosa notat, quae suis locis antea nos quoque memoravimus, ita duo praeterea, quae non. dum nobis dicta sunt, carpit. . Horum prius est, quod Suffetes ac iummos belli ducess

24쪽

REI P. CARTHAGINsENsIVM. 2s duces, magistratus nimirum maximos, non selum , sed etiam , hoc est, non tantum ex optimis quibusque,aut virtute praestantissimis, verum quoque ex iis , qui opibus maxime valerent, eligendos tibi arbitrarentur , idque hanc ob causam, quod qui inopes sunt, recte magistra riam gerere, ac rei publicae vacare non posse putarent. Nam hoc , ait philosophus, ab optimatum statu declinat ad paucorum dominatum, in quo opum ratio praecipua habetur. Atque hoc utintium tribuit lapsui ejus, qui primus reis publicae huic leges dedit. Eum enim ab initio statim curare debuisse ait,ut optio mi quique a vilibus negociis vacare non solum dum in magistratu sunt, sed etiam dum privati vivunt, possent. Lege autem hac semel recepta, ne quis ad summas illas dignitates admittariar, nisi qui propter opes , quas possidet, reio licae vacare queat, certum eri, januam avaritiae & promiscui quaelius studio aperiri per totam civitatem : nec omnino fieri posse, ubi major honos divitiis quam virtuti coepit haberi, uc . optimatum status incolumis illic maneat. Alterum est, vitio utique non carere, unum & euisdem plures limul masistratus obire et id .vero in gloria

. in

25쪽

poni apud Carthaginienses: Optime au. tem rem unam ab uno confici, male. que a legissatore fieri, si jubeat eundem& tibicinem S sutorem esie : ad haec civilius esse, de reipublicae magis expedire, si quidem civitas parva non sit, ut plures magistratuurn aut munerum publicorum fiant participes, idque adita. tum popularem propius accedere : atisque hoc usitatius quoque esse, & esse certum , quod plures agunt, id melius peragi & celerius. Denique addit, in paucoru divitum dominatu optimum

contra obrepentes morbos a multitudine tenuiorum remedium esse, exonerare civitatem deducendis cosoniis. Sa. lauare certe S multis rebuspublicis cum fructu non parvo usurpatum. In insiti tutis veteribus Carthaginiensium hunc ritum maxime detestandum reperio,

quo placandis diis suis iratis hostias hu

manas offerebant, adeoque eo impietatis procedebant, ut filios quoque suos immolarent, uti est apud Platonem. od institutum primos civitatis conditores e Palaestina, ubi haec abominatio locum habuistὸ a sacrarum literariam interpretibus traditur, in Africam lacum intulisse arbitror. Alios vero nomines puberes de impuberes ad aras admotos mactasse, ex Trogo Pompeio Iusti-Disitigod by COOsi

26쪽

REi P. CARTHAGINIENsIVM. 27

Iustinus, & Diodorus Siculus. & Plinius assirmant. Et hic quidem quotannis Herculi suo sacra hujusmodi Poenos fecisse libro Yxx. cap. v. scribit. Iustinus vero ex Trogo etiam recitat,

Darium Hystaspis sit. Persarum regem per legatos, quos ad petenda in Graeeόs auxilia Carthaginem miserat,cum civiatate egisse , ut hoc genere sacrificii in- posterum abstineret , idque civitatem tunc promisisse. Promi eo tamen non stetisse, verba Platonis & Diodori ae Plinii satis arguunt. Aliam legem abis . surdam eorundem recenset Iustinus, occasione sceleris a cive commiHi l tam . Nam cum Hanno imperator heialum contra Dionysium seniorem in Sicilia prioribus annis peste exercitum depopulante desertum, volente civitate majoribus viribus instauraret, Suniator quidam civis praepotens, inimicus Ha

nonis, ut huic malefaceret, apparatum omnem cum obtrectatione imperat ris per literas Graeco sermone conseriis

pias Dionysio enuociasse perhibetur. Sed literis interceptis autor compreis hensus, de proditionis damnatus. Tum ex senatusconsulto lata lex, ne quis in posterum Carthaginiensis Graecas litoras, aut sermonem Graecum disceret,

ne aut loqui cum hoste, aut scribere ad

27쪽

eum sine interprete posset. Uerum &hane legem sensim apud polleros expirasse, ex multis indiciis patet. Practara instittit a Carrhairnensium. D vero praeclarum, quod ebrietatem & compotationes abominata sit ci. vitas Carthago, multorum malorum

causas, & vii tutum certissimas pestes; in castris au Fem vel gultare vinum leverer prohibuerit, ut Plato in legibus testatur : dignum sane exemplum , quod hodie imitemur. Hoc etiam egre sium , quod quemadmodum civium communium mores disciplina rexit, ita quoque ad summorum principum

suorum peccata connivere nesciverit.

dc in exemplis eorum ostenderit, quid reliquis in leges publicas delinquentibus foret expectandum. Claret hoc in summis ducibus Machaeo Zc Hannone affectati regni reis, quorum prior antiquissimis temporibus , alter ciculo Dionysii iunioris in Sicilia dominan-ris , capite damnati eum liberis suis, Hanno etiam cum agnatis, si Iustino

credimus, carnificum manu interempti fuὀre. Post quos Bomilcar quoque Agathoclis aevo de invadendo domina. tu consilia agitans, S: in ipso facto de- Prehensias, cum in potestatem venisset, flagris

28쪽

flagris bene caesus morte poenas dedit. Sed paulatim severitas haec remissa, &multa alia in pejus lapsa. Hoc quoq; in Carthaginiensium rebus notat & celeia brat Aristoteles, quod lege sanctium haberent, ut quot quisque stipendia feeis set, tot ornatus gratia annulos ei ferre liceret ; quod ad acuendos animos in militiam haud parum facere putabatur. Populi ingenium.

TNgenium populi hujus plane dise

.sum in multis,ab ingenio Atheniensium filisse , Plutarchus in libello de praeceptis gerendae reipublicae scriptum reliqdit; morosum scilicet , tetricum, magistratuum suorum Obsequio promispium, subditis grave, abjectissimum in metu, saevissimum in ira, perstans in decretis, durum adversus jocos & blandi. tias. Postremo fides Punica proverbio quoque infamis. Urbs Carthago qualis VRbem hane situ, amplitudine. ma- gnifieentia , portus commoditate, copia rerum, quae bello terra marique gerendo usui sunt , opum & imperii

magnitudine admirabilem , Polybius, Strabo , Appianus velut penicillo delinearum lacioribus ob oculos posuere:

nuos i

29쪽

quos inspicere Operae pretium fuerit. Huie finem tandem dedit sive invidia Romanorum , sive metus ex ea , quod quiescere non poste . si instauratis viis

ribus bis jam dissicili & diuturno bello

victa denuo se commoveret, in extremum periculum res Romanas adducere posse crederetur . sive injuria contra pacis seges Masin illae regi vicino, Romanorum socio ac amico, illata. Hinc quidem belli postremi praetextus stimis plus. Recte vero dicit Strabo , ex ipso ejusce excidio vere patuiste, quanta Carthago suerit, & dicti sui rationes dilucidas adsert. Hoc certe conflat, Oxibus non imparem Romae prioribus oellis fuisse, sed sola virtute ei cessisse, nec ullam civitatem liberam , non Graecam, non barbaram, excepta tantum Roma, latius terra marique impera ite , nec usum rei militaris malorem multo tem pore habu ille. Quapropter Romanicum exscindere eam statui sient, praeter morem suum , astu magis quam aperto Marte rem sunt aggrelsi. Nam conscripto celeriter ingenti exercitu, de addito apparatu maximo in Siciliam eum cum utroque consule secretis mandatis in. structo misere, de simul bellum Cartha gini de nunciarunt. Ea te vehementer

perculsi Carthaginienses, nondum tum sanatis Disitigod by Coos e

30쪽

Rhip. CARTHAGINIENSIUM. 3Isanatis ipfbrum vulneribus quae nupero bello Numidico a Masinissa acceperant , & caeteroqui ab omnibus rebus ad novum bellum imparati, nee satis inter se concordes, rursum Per legatos nam & paulo ante idem secerant) Romae senatum placare quoquo modo, euque satisfacere conati sunt. Sed his asenatu responsum , si Carthaginienses intra dies xxκ, dum adhue in Stellia consules essent, nobilissimos quos pre 'filiorum suorum numero ccc obsidesiis traderent, & in caeteris morem ger rent, mansuram Carthaginem liberam, suique juris, & agrum, quem tunc habebat, retenturam. Illi responso cognito, animis perplexi, cum satis deliberas sint, spe pacis obsides tradiderunt.Quibus acceptis. ac Romam statim transimissis, consules legatis, qui obsides adduxerant, ut in mandatis secretis habebant, dixerunt, eae tera Uticae se exposituros. Istuc ubi ventum cum exercitu,

jussi sunt iidem Carthaginienses arma quoque omnia eum omnibus belli instrumentis eonfestim tradere. Et cum ea etiam in castra Romana allata essent tanto numero ut fidem pene res superet, addidit Marcius Censorinus consulum alter: cedite nobis urbe vestra, Caris

thaginienses , dc quocunque libebit, se-

SEARCH

MENU NAVIGATION