Græcorum respublicæ ab Vbbone Emmio descriptæ Vbbonis Emmii Respublicæ Græcorum. Pars Secunda

발행: 1632년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

piisse, omnem spem commeatuum ex contine te Carthaginiensibus abscidi . se : cuncto autem vere in castra ad Ca thaginem regrestum Byrsam arcem S portum , cui Cothoni nomen , simul esse aggressum , & decepto Asdrubale Carthaginiensium supremo duce, partem portus nati rumque ejus urbi praecinctum per C. Laelium occupas Je : atque inde ipsum . in forum portui proximum perruptile. 5 in eo ob ingruentes

jam tenebras armatum cum omnibus pernoctaste, S cum vix diluxistet, quater mille recentes milites eodem venire

jussisse: hos Apollinis fanum , quod illic erat ditissimum , ingressos, statuam ejus auratam, S cellam interiorem bracteis aureis pondo mille talentorum undequaque incrustatam in praedam vertisse, eamque ensibus secuille, ne quicquam prohibentibus praefectis: tum praeda divisa ad reliqua agenda perrex inser Scipionem inteream Byrsam urbis partem munitissimam , in quam civium plurimi, velut in arcem , consu- gerant, contenditie et ascensus in eam acclives fuisse tres, singulos domuum sublimium , conit ignationum senum seria densa utrimque septos, e quibus Romani in arcem eni: uri telis omnis

generis desuper seriebantur. Pergit de . inde Diuitigod by Corale

52쪽

REI P. CARTHAGINIENSIUM. Dinde Appianus, Sc exponit varios ac difficiles Romanorum labores exantlatos, dum eniterentur in arcem , in viis pariter de domorum tectis planis, in quae . evaserant', contra eos, qui se objicie.

bant, depugnantes: describitque graphice plusquam miserabilem & verelamentabilem faciem de fragorε ruentis Carthaginis, urbis maximae & paulo ante florentiumrae ac splendidissimae,&omnis generis casus lugubres, ac varias acerbasque mortes pereuntium homi- num, ut neminem ea legere sine dolore

dc gemitu posse, qui ferreus non sit, millimem. Scipio certer victor, ut testa. tus est, qui praesens ei adstitit, Polybius,

cum cacientem, & ardentem urbem,

potentia nuper maximis regibus parem , animis audaciaque etiam superio-. rem intueretur, lachrumas fudi & h stium tam acerbam krtunam deflevit trecordatusque inconstantiae dc vicissi. tudinis rerum humanarum , idem aliquando accidere posse patriae suae R mae metuere se fassiis fuit. Quod quidem non abs re metuisse animum ejus praesagum, eventus sub Totita Gotth rum rege tandem probavit. Sed seipio, ut eo revertar, cum armatis in Byrsam post continuos sex dierum noctiumque labores per summa pericula cum per-d 3 venis

53쪽

s DE sc RIPTio venisset, fracta demum contumacia eo. rum , qui in arce erant fame jam confecti, admissis supplicum precibus abi- . tum permisit iis, qui dis edere cupiebant, transfugis exceptis, quos venia

indignos judieabat. Exiveruntque statim per portam ipsis patefactam homi-

mim L millia virorum taminarumque, iisque custodia apposita. Transfugae, ut ait Appianus, numero n8ngenti, desperata salute , cum Asdrubale , elusque uxore ae duobus filiis in aream aedis sculapii situ editam ac praeruptam in eadem arce, inquam non nisi per Lx gradus adicendebatur, se contulerunt, ob praeruptam, quam dixi, celsitudinem propugnatu facilem. Verum famis tari dem aliorumque malorum impatientia victi. deserti a rei in ipsam sacram aedem se receperunt. Asdrubale interim cla in

cum ramis oleae sid signum petentis pacem erat' ad Scipionem fugiente. inoad pedes Scipionis sedente conspecto. ostentabat enim Scipio, in & impetrata silentii S sermonis copia, estu sis in eum varili atque atrocibus convitiis S diris

execrationibus, aedem incenderunt, se que concremarunt. Qua tempore dicitur uxor Asdrubalis, dum succenditur invalescit ignis, ornata pro modo fortunae praesentis, consistensque cum

filiis

54쪽

filiis ex adverso Scipionis & mariti, sciapioni quidem jure belli utenti bene precata este, maritum vero ut virum sceleratum, patriae , sacrorum, sui, libero. xumque phoditorem nefarium omnibus diris devovisse , moxque jugulatos manu sua filios in ignem projectile, dc

semet eodem praecipitasse. Scipio tota jam Carthagine potitus, missis celeriter Romam victoriae nuncio, atque interea consignato omni auro εc argento ac donariis, reliquis cunctis urbis captae exercitus direptioni per aliquot contunuos dies permissis, praemiisque prosino gulorum meritis inter milites distributis, exclusis solis fani Apollinis direptoribus, praestolatus est senatus populique Romani mandatum. Cumque ad eum venissent decem legati ex quorum consilio resi Africae constitueret, ex decret Oad se per legatos misis, quicquid reliquum Carthaginis erat, diruit funditus rvetuitque, ne qui in solo Carthaginis, inprimis veris Byrsae & Megarorum , ut habebat decretum , deinceps habitaret,

. cum ina precatione Omniam dirarum in eos, qui contra auderent facere. Tantae tum curae Romanis suit, ne quando excisa Carthago, cujus nomen formiis dare videbantur , resurgeret , ob loci commoditatem singularem, viainaequed 4 regi Ο -

55쪽

regionis faelicitatem incredibilem , ac

hominiim indigenarum ingenium acre vires faetile recuperatura. Resurrexit tamen sponte Romanorum, sed diu poli,

de tota mutata, facta nimirum Romanorum colonia, ut ante a me dictum. Tun f autem in ruderibus ac ruinis relicta est a Scipione victore, Λ urbes ejus sociae ex voluntate senatus Romani deletae, ager sociis Romanorum attribu tus, inprimis vero Uticae maxime fidae dc Opportunae Romanis, eodem in sinu ad mare sitae, stadiis , ut ait Appianus, a Carthagine distanti: cui assignatum, quicquid hinc Carthaginem uiaque, illinc autem Hipponem tenus agri sacebat. Ita ingens incrementum 'ticae adjectum . Inter deletas urbes Tanes, Nepherinum, Neapolis fuεre I. Caeteroqui Africae ea pars, quam tenue rant Carthaginienses, in provinci ae formam redacta est, dc Romanis tributaria facta. Aldrubal cum ducibus at is in triumphum ductus : captivi in custodiam per Italiam abrepti, in iis maximo numero extincti sunt. Mam cupidi Romani fuerint excidend.e urbis huius nobilissim .ae, pene solo stimulati me tu , quem ex ea habebant, docent historiae. Nam cum causa justa destituerentur, praetextum quaere

bant a

56쪽

bant, & in occasiones erant intenti: quas ex voto nacti bellum ei simul de- nunciarunt Zc intulerunt. Occasionum praecipuae erant hae. Laborabant ea aeis etate factioniblis civilibus Carthaginienses. & cladem ingentem recens accepe

tanta Masinissa rege vieino, & Utica post Carthaginem in ista Africae ora urbs maxima. non longe a Carthagine disjuncta, & iisdem eum ea conditoriobus Tyriis orta, eo ipso tempore quo haec versabant Romani , sta omnia sponte Romanis dediderant. Ob quae perculsi Carthaginienses missis semel iterumque Romam legatis ad sitisfa-

iendum, si quid ab se desideraretur, seis

natui se obtulerunt. Responsum iis primum lubrice, deinde ut consulibus, qui iam stelliam cum exercitu trajecerant, Intra dies xxx pueros totius civitatis nobilissimqs ece fidei obsides darent. aliaque quae imperaturi eonsules essent. facerent, si declinare bellum, & retinere libertatem vellent. Haee Carthagianem perlata in summam maestitiam conjetare civitatem a sed quoniam urgebat necessitas, & parendi mora noxia esse posse putabatur , pollulato duro mos est gestus, pueri etiam ante praestu tutum diem per legatos eodem ad cociosules adducti,non sine ingenti dolore dc

d s planctu

57쪽

18 DESCRIPTIO planctu a parentibus avulsi, atque inde statim Romam missi. Tum consules, . ut in mandatis a senatu habebant, sine mora ad transportandum in Afrieam exercitum se accinxerunt legatisque Carthaginiensium dixerunt , reliqua, quae ad tollendum bellum pertinerente apud Uticam eos audituros. cumventum, castris in solo veterum castroruni Corneliorum positis Zc classe inportu Vticensium sub incta, vocati, Accoram consulibus in tribunali sedentibus circumfusis fulgentibus militiae signis dicere jussi Poenorum degati , si quid vellent, de his, quae fierent, gravia

ter conquesti, nihil a civitate sua commissism esse dixerunt . quod Roman rum arma mereretur; foederis prioris conditiones sine vitio servatas, Masinisse injurias injuriis cumulanti Ec finem earum non facienti armis obviam necessavio itum, Zc cum id displicere Romanis intellectum esset, armorum sumptorum autoses publico judicio a. civitate damnatos, atque insuper legatos pluries Romam esse missbs,qui facta

excusarent, & senatui Romano ex ejus. dem voluntate satisfacerent, ostenderunt. Sed consul Romanus Marcius Censorinus o atione eorum excipiens,

non esse suum respondit ista disputare,

58쪽

REi P. CARTHAGINIENSI M.

quae jam antὀ in curia Romana citis disceptata ae resutata essent : si serio pacem & quietem cuperent Carthaginienses, nil opus habere, quae ad bel lum gerendum facerent e quapropter arma omnia publica & privata , catapultas, & quicquid ejus generis, Roma.nis traderent: si quis holus ipsos esset

lacessiturus, aut vi pressurus, id Romanis curae suturum. Quid facerent tanto periculo, tanta vi circumventi Pariis turos se etiam in hoc responderunt, ut legeram dura pacem redimerent. Traditaque sit ni sine mora ducenta arm turarum millia, duo millia catapulta. rum diversi generis, telorum & jaculo. rum numerus infinitus; atque haec mmnia inspecta a duobus Scipionibus hane ob causam in urbem missis, longo ordine in eastra consulum devecta admirantibus Romanis, & pone secuti legati cum primoribus civitatis & sa cerdotibus, ut praesentia sua consulum

animos moverent.' Tum vero rursum

Consul Marcius , Laudamus , inquit, Carthaginienses , promptitudinem, in his vestram : sed ne moremur vos diu aperienda sunt reliqua senatus nostri mandata , eaque fortiter a vobis ferenda, quoniam . urget neeessitas. Cedite

nobis urbe vestra, & sedes, quo liber,

59쪽

go DE sc Rip Tlo hac in regione transferte , modo non

intra Lxxx, id est , x pasL millia a mari:

hanc enim diruere nobis constitutum. stilibus auditis , clamor consternato- tum S dolentium Poenorum pener: n. sanus in coelum sublatus: mox eorun dem secutum moestum silentium velut mortuorum in terram concidentium ;& paulo post rursum lamenta S aeterbς querelae; iterumque profundum flentium reputantium intelicem conditionem suam , S prae magnitudine malorum stupe centium , ut ipsos Romanos praesentes commiseratione commoverent. Postremo Poenorum illustrissimus, di sermone promptissimus ad se reversus , accepta dicendi copia , oratione ad rem accommoda S vere pathetica admisericordiam flectere Consulum animos , & extrenia illa deprecari conatus fuit, ne me sinque infestam felicibus sol. tuna sua in injuriam contumeliam infelicium abutentibus, memorare est ausus: verum actum egit. Nam Consul idem praesentes rursum aifatus, non est edixit sui collegaeque arbitrii, decretum senatus populique mutare , aut ab eo discedere: suadere, ut serant moderate, quod serre necesse esset: persuadere is quoque conatus, utile futurum rebus ipsorum, a mari recedere: maritimam sedem

60쪽

sedem multarum cladium occasionem

ipsis misse stabiliorem esse fortunam

sedemque terrestrem e civitatem mari.

timam navi fete similem esse fortunae tempestatibus & jactationibus obnoxiam: navigationes quidem maritimas sepe plus lucri afferre quam culturam agrorum, sed & incertius id esse, de proluero ingens non raro detrimentum reponi: esse agrum iis felicissimum nunquam fere spem cultorum fallentem rpotentissima & fortunatissima imperia fuisse mediterranea: non esse novas ac insolitas hujusmodi sedium transsatio. nes: sie quondam majores ipsorum feliciter relicta Tyro in Africam commigrasse, Albanos non malo sed bono suo Romam concessisse: Romanos stadiis xx longius a mari habitare, quam quo ipsi videantur sedes novas transponere: si quis dolor initio ex migratione futurus sit, ejus remedium ab oblivione esse

petenduin' eam calamitatum omnium knsiim obliterare. Sed frustra haec omnia. Itaque in urbem his relatis, universa civium multitudo, virorum, minarum. puerorum, puellarum, summae, medis, imae fortunae, in furorem pene versa suam de suorum 'stultitiam,

Romanorum pessimam fidem iniquitatem crudelitatemque detestans r

SEARCH

MENU NAVIGATION