Græcorum respublicæ ab Vbbone Emmio descriptæ Vbbonis Emmii Respublicæ Græcorum. Pars Secunda

발행: 1632년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 로마

311쪽

iam quoque esse in coloniam is an .. nonnullis foeminarum harum cum caeteris colonis in Italiam profectis. Nec dubium quin senatum alium numero. arctiorem concilio huic amplo addiderit, per quem quotidiana ac minora e pedirentur , dc magistratus, judiciaque ordinarit, &actionum modum, om-ciique terminos descripserit, quamvis nee designandi, nec muneris administrandi ordo & descriptio ad nos pervenerit , vix vestigiis harum apud bonos autores reliquis. Vnum modo magistratum Polybius nominat, cujus via detur max a fuisse autoritas: quod quamvis e pressim non dicat, tamen

satis innuit idem Polybius dum rem in judicio illic actam, cujus occasione

magistratum hunc 'nominat, exponit.

Nomen ei tribuit Cosmopolidis, sive ille senatum rexerit , sive in concilio maiore praesederit. Legum Zaleuci maxime memorabilis illa fuit, quam &Demosthenes& Pobbius recitant, ad perennandas & stabiles emetendas IsgeS Qeteras comparata, qua sanctit logissator, ut qui inposterum novam leogem rogare, aut Iegi jam ante latae do. rogare, aut in ea mutare aliquid,aut de sententia Iegis contra scriptum contendere cum quoque vellet, is inserto in i laqueum

312쪽

I aqueum collo in concilium mille viro. x tam progressiis de lege verba faceret. idque in hune finem. ut, si mentem voluntatemquo suam concilio prois Baret , hoe est, id quod volebat, utile M honestu in , atque er re civitatis esse demonstraret , lege admissa incoluma iet discederet e sin minus , ut e vestigio praesente & spectante concilio vitam laqueo finitet. Quo modo es.fectum esse ait Demosthenes, ut tot

ducentorum annorum tempore stantum' enim sere intervallum inter Z leucum & Demosthenem fuit in una solummodo lex nova veteribus sit adisiecta. Et addit ibidem orator. in Timocratem leges Solonis pessundantem , 3c novas alias rei publicae perniciosas surrogantem invehens , ac supinitatem Atheniensium suorum reprehendens ι adeo existimarunt L crenses servandas esse leges veteres, M instituta patrum in honore habem

lictorum impunitatem scita nova re. cipienda. Legem illam novam ex e dem oratore recitabimus pos . Nunc reliquas Zaleuci, quarum memoria extat , Persequemur. Hic, ut docet Di dorus, inimicitias perpetuas, pertinacesve inter cives, ceu intolerabiles in V s . socie-

313쪽

334 DE sc Rr Trosocietate civili, proscripsit. Primores a fastu & tumore voluit esse alienos: gratiam & odium , velut pestes exitia

les , a judiciis procul haberi gravissimis

Verbis praecepit. In . puniendis delictis severus quam remissus esse maluit. Ad fastum foeminarum comprimendum lege cavit, ne foemina ingenua liberae conditionis plus una comitante pedis sequa in publico compareret, nisi forte

ebria esset, neu noctu urbe exiret, nisi ad moechum se conserret, nec auro se ornaret, aut veste elaborata & preti indueretur, nisi scortum se profit retur. similiter viros vetuit anulos deis auratos gestare, aut veste Milesia uti,

nisi turpes se dare, id est, scortatores& adulteri haberi vellent. Ita probri& infamiae metu , ut ait Diodorus, exultantem luxum & immodestiam, inprimis noxia reipublicae vitia, sapie

ter& dextre coercuit, cum nemo mmnium consessione hujusmodi riden. dum se populo objicere vellet. Tem lentiam quam turpem & societati hominum noxiam judicaverit. & procula civitate sua voluerit abesse, lex do.

Clarat , quam memoriae prodidit fili nus. Vinum meracum , ait lex, ne quis bibito, ne valetudinis quidem causa,

nisi fortὰ medicus praeceperit a quod

314쪽

si injussu medici licet aegrotus id secerit , convalescens morte poenam luit O. Et quam vehemens osor illicitarum libidinum fuerit, lex ejus alia demon- .strat, quam idem recitat a lianus, Mante eum Valerius Maximus t euius haec sententia. In adulterio deprehenoso . aut criminis eius convicto, uterisque oculus eruitor. Nec habuit satis,

legem hanc verbis scivisse . sed etiam calamitate domus suae, & parte poenae, quam filius meruerat, in se derivatam eam sanctit. Accidit enim post legem latam , cum viveret. adhuc Zaleucus, ut filius eius adolescens in hoc crimine deprehenderetur ,& a laesis traheretur ad iudices. Et cum plerorumque se n. tentia esset, ignoscendum filio tem ritate aetatis lapso ob merita parentis,& hoc tota pene civitas clamaret, pavrens intereessit , ae in gratiam suam

' filiique infirmari te es haudquaquami passus est : hoe vero iudices poposcit,l si quid gratiae sibi facere vellent , uti alterum oeulum filio, alterum sibi j ruerent: idque obtinuit. Sie & filio

consultum, & legi satisfactum , ac robur majus additum. Idem Iegem tulit a Demosthene in Timocrati, ex preciam, qua statuit, ut qui alteri excuteret Oculum, ei vicissim oculus excuteretur,

315쪽

3is DF sc RIPTI teretur, nec ista poena ulla redimi pecunia posset . Denit autem , ait Demosthenes ut homo improbus inimico suo unoculo. quem grastiter oderat, minitaretur , se ei oculum illum unum esse excussurum, & poena talionis legi satisfacturum . Qua communatione perculsus vehementer Un culus. quod reputaret, vitam in caecitate degendam ipsa morte acerbiorem sibi futuram , constituit vel cum vitae discrimine novam legem rogare, oujus haec esset sententia : Si quis lusco

aut unoculo excusserit oculum, ut is utroque oculo rursum privaretur, ac

par calamitati illatae calamitas delinquenti rependeretur, id est, lucis usus adimeretur. susque rem , cum i queo , ut habebat Zaleuci lex, in comcionem progressias est, ac quod voluit, Deliciter concilio persuasit. Ita repres la tum comminantis improbitas fisit. Atque haec uniea & sola illa lex est, quam ait orator longo annorum multorum decursu Loeris esse latam , seu ritare legis jam ante dictae , cupidine eorum , qui novandi desiderio ten bantur , coercita. Huc pertinet & alius cassis , quem Polybius in eadem civitate evenisse reseri, ex eiusdem Zaleu-

ci lege ortus. Ea lex sic habebat: Res

316쪽

R E I P. L O c R. E N S I U M. 3ITἱn controversiam veniens tamdiu in

Possessione ejus maneto , apud quEmerit, cum iis de ea in jus primum adducetur, quoad sententia de eadem

fuerit lata. Erant vero Locris adoleis scentes duo de puero servo inter se contendentes. Horum alter diutiuscule

eum domi suae habuerat . alter biduo ante rem in jμdiciuna delatam, cum serWulus forte in agrum venisset, absente posselibre in aedes suas per vim eum abripuerat. Quo cognito prior

ille istuc prosectus prehensum puerum

secum rursum abduxit, adiensque eum eo magistratum ostendit . ex lege seris vulum in tua esse potestate conventis Te - , paratumque se esse ad sponsores

dandos. Sed nesavit id alter: e domo enim sua proximer servulum abductum. Cumque qui er magistratu in tribunali

sedebant, haererent in re , nec se satis expedire possent, surgentes cum man cipi' controverso ad Cosmopolim magistratum superiorem se contulerunt , & sententiam ejus , qui aetate gravi erat, & juris peritia pollere credebatur, quaesiverunt. Hic pro posisesilire priore , qui servulum in judi-

. cium adduxerat, dc ante litem apud judices motam eum tanquam dominus tenuerat, a quo alter eundem vi facta i

317쪽

3i8 DE sc RIPTIO abduxerat , legem interpretatus est. Quod cum alter ferret indignis. si me, de eam Zaleuci mentem esse perinnegaret , Cosmopolis conssitionem

hane illi tulit, ut si vel ipse vel quis

alius hae de re secum vellet contendere , faceret hoc secundum legem a Zaleuco praescriptam a scilicet , ut in conventu millium delectorum una se. cum , pendentibus de collo utriusque laqueis, de sententia legi satoris disseis reret, δc eventum rei expectaret, hoc est , si succumberet, confestim spectante conventu vitam laqueo perderet.

At ille periniquam conditionem istam dicere : Cos opolidi seni duos forsan aut tres vitae annos restare, serat quippe nonagenario non multo minor, in sibi autem, qui adolescens adhue esset, verisimili ratione majorem vitae partem superesse. Qua faceta oratione adolescens servens illud studium lepide finiit : de qui in magistratu erant, judicium secundum senistentiam Colmopolis dederunt. Hactenus Polybius. Quae narratio docet. nos, contra temerarias de Zaleuci II ibus de earum sensu disputationes, ad conservandam earundem autoritatem dc robur , quid in usu apud Locros fuerit. Fu e vero Praeter eas, quas

318쪽

RE I F. Lo CR E N S I V M. quas iam exposuimus ex veterum mois

nutrientis collatas , hae quoque quae sequuntur, Locrensium leges, quarum primam in politicis Aristoteles, reliis quas Heraclides referunt. Prima v

tuit neuItates c sim ας dieit philos phus id est , possessiones a parenti

bus acceptas, quae patrimonia vocariis tur, venundari, nisi cogente calamitate aliqua majore, qua probata erat

opus. Quod verosimile facit , Zaleucum ex censuum modo, magistratus& eos, penes quos reipublicae potesta erat sutura, designari voluisse, ut quorum plurimum interesset, rempublicam esse salvam , ii reliquis etiam ingerenda republica anteferrentur. Ca- vere igitur hac lege voluit, ne familiae locupletiores . ac potestatis publicae capaces, temere divenditis ac dissipatis facultatibus pessum irent. Qiram legem neglectam apud Leucadios ait Aristoteles statum reipublicae eorum, quem habebant, vertisse in alium nimis popularem. Altera lex prohibuit luctu mortuos prosequi e moris vero fuit post elata funera convivia agitare. Tertia usu tabernarum institoriarum civibus interdixit, quae comparatae sunt ad quaestum emendo vendendoque

faciendum , sed jussit ipsosmet agri

colas

319쪽

32o DE sc RIPTI colas res suas . quas habent venales, vendere .

Hae sunt, quae de republica Locrensium ex autoribus priscis dicere habuiamus. Caetera quae ad civitatis situm. originem, fortunam pertinent, in chorographica enarratione hujus Italiae partis breviter diximus.

BLICA IN ASIA.

eelebrat Strabo: de qua pauca libet heie subjungere. Fuere eorum urbes xxiii. distinctae in classes tres pro modo virium. In pruma classe censebantur maximae sex, in altera mediae, numero nobis incerto, in tertia reliquae omnes, quarum fortuna minima. Et singulae quidem urbes hae domi res suas curabant, magistratus suos ordinemque civilem suum habebant: universae tamen in unum codum tes unam communem rempublicam constituebant, concilioque utebantur

. uno,

320쪽

REI P. LY cIORVM. 32 uno, Velut senatu maiore. In eo de bello, de pace, de sederibus, denique de re. rum Lyciacarum summa deliberabant& statuebant. Coibant velo in conculium hoc ex singulis urbibus missi cum potestate ferendi sifragii: utebanturisque ea in re jure aequillimo. Nam quaelibet urbs primae classis habebat ius sus-

fiagiorum trium, secundae duorum , tertiae unius. Eademque proportione iributa quoque conserebant, & munia alia obibant. Quemadmodum enim

ratio ipsa dictat, & poscit aequitas , ut plura qui possident, & caeteris ditiores

sunt. plura etiam in usus communes, dcxeipublicae subsidia conserant, sic quo inque eadem aequitatis regula postulat, ut in statuendo de re communi iidem illi

plus aliis possint: praesertim cum eorun .'dem magis inser sit rempublicam esse salvam quam tenuiorum. Locum concilii hujus non habebant fixum & ceristum sed ex omnibus urbem deligebant, quae videbatur pro tempore comm dissima. Concilio coacto primum de si .gnabant Lyciarcham principem totius rei publicae. dein magistrarias alios crea bant, P.ιrtes rei publicae adminil ratii- ros , de nin in iudicia publica constituebant. Atque haec omnia faciebam servata proportione eadem, ut nulla omisae nino

SEARCH

MENU NAVIGATION