Joseph Carpani Soc. Jesu interarcades tyrrhicreopolitae tragoediae

발행: 1745년

분량: 296페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

161쪽

Aerus au ARTUS. 141 Quod vera Regis , inter agricolas latens Ignota proles , paupere & stirpem tegat ,

Et ora cultu , quae tibi , hoc rerum in statu Mens emet ' Art. Eadem . Gravius an mihi nocena Veniam mereret Augur λ an culpa vacat Hunc velle Regem , ad sceptra , qui ius non habet , artus ferinos induit postquam Parens . Sed foret agenda res ita , ut specie tenus ultura veluti regiae indecorem moram , Probrumque sobolis , rueret in iugulum Auguris Armigera turba , peteret atque uno impete Mucrone Nadab , falsa vesano ambitu De se locutum . AN. At interim sceptrum impii Genitoris haeres raperet. AN. Hoc Reges habent

Proprium , suumque , posse quod libitum est, sequi .

Nulla tenentur lege qui leges ferunt. Atreus nepotum caede tergemina madens Menti recurrat . Facile sic utinam foret Leonis unguem , & strictum ab occulta manu Vitare gladium . At coepta ni Superi adiuvent ;Acheronta flectam .' dira Furiarum cohors Mihi comes aderit : omnia in praeceps traham .

Tu sequere iussa : dextera ultrici , sua Augur propinquae mortis ignarus cadat , Sacrilegus Augur , omnis inventor doli. A te reposco hanc victimam : ambos sed mihi

Socios reserVO.

ct Nadab υinculis DIutos . Daniel Magis , magisque Artabani mentem futurorum nesciam ambiguis sermoni bus implicat . Art. Rator o Divis sacer , Is Veridice Coeli interpres , & regni salus e

Tecumque Nadab grator . Dan. Haud nostrae est opis Vicem referre . Utrique quod liceat frui Hac luce , munus est tuum . Art. Oblitum volo , Furentis ore quidquid incaute excidit . Ambitio demens omne fas spernit , nefas Aggreditur omne . Cessit haec demum loco ,

162쪽

Pietasque subiit . Repetat amplexus redux Puer ille nostros : ducat incolumis dies , Regnetque . Dan. Populos tu reges , vita frui Donec licebit . Art. Sceptra num mihi auferet , Vitamque gladius ultor ' Dan. Incassum times

Vltoris iram . Art. Patris aerumnam pavens Fors sceptra Natus renuet , ut vivat sibi . Dan. Nec patria capiet sceptra , nec renuet. Art. Dabit

Quis ergo populis iura λ Dan. Qui dedit. Art. Et velim Lethum Sororis Filio inferre ' Hac via , Ni sceptra sponte renuat , imperii queam

Retinere clavum . Sanguinis mihi est gradu Propiore tune tus . Dan. Sanguini haud parces tuo . Art. At Matris umbra facinus impediet. Dan. Manum Reget illa , & ensem . Art. Tune Medeam putas p.Materno amore id faciet. Art. In monstrum an timens, Ne Patris instar abeat , hoc cupiet probrum Morte occupari' Dan. Praeda ne monstri sit , id Timebit illa , & iure . Art. Perplexos minus Dedere quondam e rupe cadmeia sonos Triformis ora Sphyngis . At rerum exitus Mea fata reteget. Tuque cur Nadab siles 'Suadere temet stirpe regali satum

Quorsum studebas t Naal. Causa , Danielis suit

Instans periclum . Art. Nonne cavisset sibi , Re i obsequendo λ Dan. Ρrovidus rerum Arbiter , Qui lege certa versat humanas vices ,

Non ante iussit , ut tibi obsequerer . Art. Fuit Quae sic iubendi causa i Dan. Mortali haud licet

Arcana Snperum nosse . Art. ΡΟrtendit tremor , Mea corda pulsans , exitum infaustum : latens Malum aliquod instat . Dan. Gignit ancipites metus

Hominum cupiditas . Qui nihil fluxum cupit

163쪽

ACTUS QUARTUS.

Eeradan faeti Itatem pergendi obviam Eυilmerodach n auia Iam , ut falso putat , regre Furo, a Genitore suo Artabano enixe petit , ac demum impetrat . Aer. π Re redeunti obviam , I Citius & ora cernere , alloquio & frui Da posse Genitor . Ibo Danielis comes , Meique Nadab . O quot amplexus dabo lQuoties anhelis oscula infigam labris lCur tacitus haeres t Art. Itane mi Beradan ruis , Sine mente praeceps , caeca quo gressus trahit Cupido ' Sapiens quisque molitur nihil Quin ante varios reputet eventus rei , Quaeque sit agendi ratio . Civium omnium Risum movebis , irritus voti , gradum Si forte referas . Ner. Liceat , id supplex rogo , Innati amoris impetus primos sequi. Danda mihi venia est . Art. Regere se donec sciat , Usuque distat , debet alienis regi Monitis iuventus . Eer. Ipse fatidici sequor

Exempla Vatis : hunc ducem comes sequar . Et esto fallar , tantus errorem satis Excusat Auctor . Νad. Prosperum eventum fore , In me recipio . Art. Loquere fidenter minus, Dedecus inultum non feram . Regum sacra Ludibrio haberi impune maiestas nequit . Dan. In me omnis error recidat . At nulla potest Ratione fieri , pateat errori ut locus .

Non id nocendi mille qui callet vias , Regnator Erebi possit , aut coeli potens ,

Qui fata rerum volvit . Huc mecum nequit

Redire Nadab , nisi simul redeat comes Regalis Hospes . Art. Iam tibi in me nil morae est ca I citius : offer aemulo oblitus tui, Quae tibi paravi sceptra . Quam durus labor Servile sit pati iugum , addisces brevi Ber. Satis ille regnat , qui sibi imperat . Art. Hoc frui De faece vulgi servus imperio potest . Eer. Quisquis fruatur , major est , quam qui premens

164쪽

Ditione populos , regimen abiecit sui . Art. Possessa , rerum dives ignorat bona :Jactura pretium retegit . Dan. Itane eadem probas, Reprobasque varius ' Art. Prima quod regni dies Mihi sceptra rapiat , patior haud aegre : at novi , Instare Beradan , Regis insidias c erit Assidua causa nam metus , Patrem illius Regnaise J fateor mente non aequa fero :Hoc est , quod uror . Retrahere id gressus tamen Nequit ab honesti semita : immotum sedet Servare iam datam fidem , hanc servem licet AEger , dolensque . Dan. Sola sibi pretium , mala Perinde virtus tolerat, ac fruitur bonis , Ducere sed ultra non licet segnes moras . Novus ordo iam rerum instat : o rerum vices t ca An. Caput o dolosum i sperno falsidicum Augurem Terrent sed animum visa per somnum : haec velim Falsa esse pariter . Vera si fuerint tamen, Iamque olim acerba ne verit flecti inscia Mihi fata Lachesis , gaudia e nostro hauriet Non ipse luctu . Propera mors Vatem obruet, Odiumque nostri stygia restinguet palus .

ACTUS V.

Artabanus , Arisba . Arisba , quae gesta sunt regali in borto Artabano narrat amisbiguis verbis , it aut , quae ad occisionem Asaph a Nabucho imperatam , pertinent ; perinde ac si dicerentur de Danielis occisione , Artabanus accipiat , addit deinde miram Nadab immutationem . Postremo delatum a mi- Iite refectum Asapb caput , sublato velo coram Artabario retegit , seque illius interfectorem intrepide pros-

setur .

Art. Edit ille poenas r cecidit invisum caput,

i I Rebelle , dirum bb festus id clare monet

- ab Daniel , Nadab , s Neradan discedunt .cbb Praecedit solus tubarum sonituS .

165쪽

ACTUS UIN TU s. I ILibet obviam ire . Quid rei est y Aris. Laeta omnia Art. Periit scelestus t Aris. Periit. Art. At cervix ubi est, Quam terere cupio pedibus . Aris. Hanc miles feret. Vix mucro iugulum secuit , huc gressus tuli , Ne tua morarer gaudia . Art. Anne aliquis fuit In plebe motus t Aris. Nullus : omnes quin suo Plausere Regi . Art. Maximum in regno bonum est , Quod facta Regum populus & si aegre serat ,

Probat ore saltem Aris At corde reprobat , quae metu Laudat coactus . Hoc in eVentu tamen , Sincero ab animo , tuque cognosces brevi, Laus est profecta . Art. Grator : id Nadab reor Egre tulisse . Aris. An tulerit aequo animo , an secus Nescio ; sed omnem quod scio exsuperat fidem . Est ille coram visus extemplo suos Exuere Vultus e forma non eadem , color Non mansit idem : regium accessit decus , Seditque in Ore laeta majestas . Diu Attonitus haesi : cumque conarer loqui , Frustrata hiantem coepta vox est nec minor Procerum , Ducumque pectora obtinuit stupor .

Sibi quisque postquam est redditus ; late nemus

Resonuit omne , his vocibus , quas undique Cens laeta fudit : munere o Divum redux , Magnanima Soboles , clara Genitoris refer Exempla et per te Patriae accedat novum Decus , novumque columen . Art. Et quaenam mihi

Portenta narras 8 Quisve thessalicis dolis Mea regna vertit ' Cautus ah poteram , nisi Mihi laeva mens fuisset , impendens malum Vitare facile ... Talia quid amens loquor' Sibi non caventi , vulnus inflictum asperat Potuisse . Saltem redimat errorem illico Haec dextra vindex . Facinus insuetum paro et Abscede pietas . Aris. Abripit quo te furor pNil potes in illum , in cuius auxilium Tonans Instruxit arcum . Art. Tempore hoc medio interim Festinus utar . Sera fors opem feret Dextera Tonantis . Aris. Accipe experti senis Consilia placidus e Regium sponte exue Diadema . Quod vi fronte detractum gravem Tibi pudorem afferret , exigua haud erit Materia laudis sponte depositum . Mea Ne sperne monita . Art. Hortaris ut regnum abdicans Timeo quod unum mihimet asciscam malum t

166쪽

Non bene Clienti prospicis : causa cadet , Quam fic peroras . Pompa sed tandem subit Aris. Primum triumphi ferculum , abscissum caput Praeit . Art. Inopino militum incursu , ut reor soccubuit Augur . . Sed quid impositum tegit Velamen ora i citius , aspectu ut fruar , Tegumenta remove . Aris Caede , qua nunquam Patriae litatum est , fruere . Consilio Deum caequius In proditorem , quod tuo iussu nefas Tacitus struebat , recidit . . Et dubitas adhuc tAgnosce vultum . Scire si dextram cupis ,

Qua periit; haec est co . Art. Siccine o dire , o scelus . Huc quisquis ades , huc propera : acinacem statim

s C E N A II. Artabanus , Daniel , Arisba .

Dan ei ἀe sperata omnia , novumque Regem aeelamantis populi caterυis sipatum adventare nuntiat. Dan. π Erdis incassum minas I Furore inermi . Nil spei superest : novus

Huc Rex in aulam properat : at celerem frequens Glomerata circum turba remoratur gradum .

Au Sacrilege , mendax, non diu aemoniis dolis , Magicaque fretus arte deludes meam Incolumis iram . Ditis excitum e lacu Inane spectrum veniat: excubiis patet Aditus remotis . Fraude conabor pari Retegere fraudem ε Ego ipse redimitus comas Vittis cruentis , ac nigra inferno Iovi Bidente caesa , thesialo cantu Deas

Ciebo Averni . Dan. Solvo , quam dederam fidem I. Cur ergo quereris r Auctor horum , quae vides Est Summus orbis Rector : hic larvas Stygis Labore nullo difflat; in Superos moves

Acheronta frustra . . At ecce festivus subit Huc meus Alumnus . Priscus in vultu est decor e

ab Inter festos tubarum fonitus miles assert resusum

ahue eaput , velo involutum is b) Velum amyvet. Exerit suam dextram Remotis iam excubiis , nemo accurrit.

167쪽

ACTUS Q U IN T U S. Genitor in illo totus effulget. Dein Ecquis negabit esse Nabucho satum .s C E N Α Ι Ι I. Artabanus , Nadab , Daniel , Arisba . Conqueνitur Nadab de morte , quam ipsi tu 17 ι Αρωbaui

Asaph erat illaturus . Pin brevem verborum altercatio ianem , in ipsum Artabanus ense dissricto Druit. Nad. T T Uc me redire sospitem incassum stupes I 1 Quos furor iniqui Regis immeritos premit

Superi tuentur . Crimine & quonam mea Decreta mors erat i quid in Regem aggredi Ignotus aliis , quidve moliri indigus, Solusque potui ' saeva iam cordis patent Consilia : veniam consequi hac tentans via Palam haec retexit , capite qui poenas luit Scelestus Asaph . Art. Illa , quae coram eXprobras Diluere promptus , ante : quinam sis t rogo . Nad. inui sim y Tuismet non habes oculis fidem /Art. Ne fallar iterum , metuo . Nad. Danielis Deis Opem ferente , fateor , alius , quam qui eram , Nuper videbar . Art. Alius at nunc es mihi , Quam qui videris : falsa nam tua si putas uae iam gerebas ora , cur quae nunc geris , Ego vera reputem y uisquis at fueris , memor Tua dicta teneo : nil nisi agrestes cupis , Humilesque latebras , tutus ubi lateas ... Nad. Amor Tunc me trahebat otii, haud nego , mei Cum iuris essem : vota nunc rerum status Longe alia poscit . Art. Vota deludam tua . Aris. Assuesce potius pectore intrepido pati Adversa fata . Dan. Dispares sortis vices Magnanima virtus aequat . Nad. Antiquum iugum , Regemque ferre disce , squa te movet Paterna pietas . Art. Sed ubi Beradan ' Nad. Se tuo Nomine sequestrem , & obsdem pacis dedit. Art. Sceleste , vecors, generis eVersor mei, Inique praedo , tegere quid frustra studes Artes dolosas λ Tu mihi & natum abripis , Et sceptra . Utrumque crimen ulciscar : via Nisi detur alia ; regnum in exitium traham ,

G et AIIuditu, an verba Nad ab adi. 3. Den. Et

168쪽

148 EVI LM TROBACH Et rapta spolia , teque raptorem , mea Premam ruina . Dan. Spolia nec Nadab feret , Regni nec ille pressus occasu ruet :Sed recidet omnis , quo flagras , in te furor . Art. Patior quid ultra i Ut tuis dictis fidem Omnes adhibeant , neve crudeli manu Opima Nadab rapiat , aut regni obrutus

Jaceat ruina I nunc mihi poenas luat . OQs C E N A IV. Nabuchus , Artabanus , Nadab , Daniel , Arisba .

Nabuchus inopinate superveniens furentis Artabani manum cohibet. Deinde pos mutua alterius in alterum convicia, Artabanus diris omnibus Nabuchum execratus a e conoeetu illius se suribundus eripit. Νab. I Extram Tyranne siste et Nabuchus iubet ccipis'

Apr. in Quae monstra video l Proh Diii Nab. Sic me exin Hic in propinquos sanguine est amor 8 in Deum haec Pietas λ Quod horrent barbari , aggrederis nefas :Et dextra inermi lentus id spectat Tonans ,

Nec te , tuumque crimen absorbet statim Tellus dehiscensi Art. Nempe pietatem doces b Spretor Deorum , thura qui Superis negas , Jovique sua regna invides : ausum Deis Inferre bellum , placidus excipiam . . . Obiicis Genus propinquum . . Scilicet consors mei Est generis , hominum genere quem toto expulit olim negati honoris Auctori suo Natura vindex : saeva nec Proles erit Cenitore melior . Nab. Crimen admisi , haud nego, Poenamque merui , quam mihi scelerum intulit Supremus Ultor . Sed tuum , infaustos erat Lugere casus , territum & nostris malis Sapienter agere . Art. Nonne semiferos procul Arcere Reges solio ab Assyrio studens , Sapienter egi t Dan. Pone iam linguae modum :Ubi sis malorum cerne . Art. Quo nempe impulit Me tua saevities , carnifex Regum . Insidet Menti dolosum enigma , perplexa tegens Ambage vocum fata , quae subii miser .

Tibic ab Dsricto gladio in Nadab irruit.

Ironice .

169쪽

Tibi plaude laetus . Iam meum regnum occupat Senior at inter nemoris horrisonas feras .

Saevire doctus . Unica est illi quidem Soboles ; sed illo digna , quae vincet brevi

Feritate Patrem . Aris Comprime in mediis malis Furoris aestus . Quod tibi effugium patet , Est sola pietas Regis . Art. Et regem vocas pn ad. Iam parce dictis . Art. Nemore prorumpens, rapax . Me praedo spoliat , & meum extemplo occupat Impune regnum , nec querar ' Nab. Partum dolo Tuum esse iactas ' Crimen admissum approbans Cumulas , probando . Ni pudor , saltem metus Linguam refraenet . Ara. Jam suam exhausit nocens Fortuna pharetram , progredi atque ultra nequit :Lethum minaris i munus est , quod tamen tibi Debere nolo . Facilis ad lethum est via :Patere venae qualibet vitae exitum Natura voluit . Non nisi ignavos diu Sors dira vexat . Moriar : at nigra e styge , Feralis umbra , dextera excutiens faces , Laevaque colubros , adero : te nothii premam ,

Diuque : lateri , quolibet gressum feras , Haerebo vindex . Foenore hoc, imos iuvat Adire manes , discam ut insuetos modos Ρoenarum , & inde ludicri in Regis caput , In perduelles , nuper astrictam fidem Fregere quotquot , monstra tartarea efferam , Morbos , ruinas , bella , pauperiem , luem . Sic fruere sceptro fruere bJ . Nab. Sit vestrum interim,

cd γ Vigiles , cavere ne fugax pedem efferat, Regali ab aula.

c D Discedens proiicit diadema , s sceptrum . Exeubiis imperat.

170쪽

S C E N A V. Nabuchus , Nadab , Daniel , Arisba . Nabuobus insoptunii sui Iuctuosam historiam , Nadab scisci

tanti narrat.

Uam Orem , veniae locum Nullum relinquit , ore furibundo procax . Aris. Quae pectus urit ambitio , nunquam suos Remittit aestus . Nostra si cordi est salus ,

Si qua tibi regni cura ; civilis facem Extingue belli e dumque se prodit , statim

Cccurre morbo . Lenta dum repit febris , Venae nec ictu retegit occultam luem , Artem medentis fallit . Inopinus secet Caput superbum , gladius . Nad. Hanc reseret vicem

Beradan 8 recepto patre , qua laetus die Fruor , ipse patrem doleat amissum t Nab. Rogo e Da , care Daniel , nosse quid fieri est opus .

Dan. Hanc pone curam : ut fata volvantur suo , Permitte cursu . Nad. Pande nunc Genitor tuos ,

Mihi pande casus , quaeque pertuleris mala . Nab. Acerba didiu poscis . At quamquam loqui

Mens refugit aegra ; ut ipse docearis tamen , Quam sit verendus summus astrorum Arbiter , Terraeque Dominus; quas tuli aerumnas , loquar . Expulsus Urbe , in nemora praecipiti fuga Ut me recepi , sicca cum fauces sitis Ureret anhelas ; vitrei ad rivi alveum Avidus cucurri : pronus in laciem , haud semel δε dusta labra prolui : inde cum caput Conarer iterum tollere en subito obstitit Immane dorsi pondus , & frons haud potis Eflerri ad astra . Brachia in crura illico Sunt versa , versaeque in pedes ambae manus , Pedesque bifidus , cortice & duro rigens Dissecuit unguis : palear e mento , cute Laxa pependit : additum fronti est onus . Tam foeda species , unda ab illimi ut meos Incidit in oculos ; horrui , & gemitum edere

Conatus ore , protuli informes. sonos , Quos ipse timui . Νad. Pristina an ne tunc eras

Ratione pollensi Nab. Tardo ut incedis gradu,

SEARCH

MENU NAVIGATION