Laudatio in funere Ludouici 1. Hetruriae regis habita in sacello pontificio a Marco Antonio Cattaneo ex protonotariorum collegio et S. Congregationis consultae ponentibus

발행: 1803년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

quam praeceptionibus puerum informarent. Quis enim FERDINANDI BORBONII Hispaniarum Infantis, et MARIAE AMALIA E ΑυsΤRIACAE nomen ipsum omnibus praestare laudibus non agnoscit, quas iis dicendo impertiri possem tAb his datum excolendae Filii pueritiae munus homini, quem antea in sacra religiosi instituti obscuritate veluti abditum, mox infularum Parmensium dignitate auctum vidimus, Adeodato Turchio. Deus bonet Cui viroi Quantum omnibus virtutis exemplis spectatot Quantum omnibus eloquentiae, doctrinae, sapientiae ferme divinae ornamentis praeditot Quo sane viro LUDOVICUM s lici admodum , ae docili natura per se comparatum disciplinis omnibus, quibus puerilis aetas impertiri debet, imbuente , maturius veluti in stirpibus, et arboribus ii vi tutis ex eo flores erumpebant, qui futurae magnitudinis spem, uberrimosque fructus portenderent.

Nihil est in hominum sapientia, nihil in literis, nihil in facultatibus quibusque ingenuis, quod aut ad victus elegantiam, aut ad consuetudinis amoenitatem, aut ad otii ipsius delectationem pertineat, in quo non modo qualemcumque laudem non sit assequutus, sed cum e cultissimis in unoquoque genere hominibus non potuerit comparari. Quamquam haec, quae magna in caeteris videri possunt, vix quisquam. in LUDOVICO suspieiat Dissiligod by Corale

12쪽

II prae illis multo gravioribus, ac praestantioribus , quae hominem non modo jucundum , sed et perutilem omnibus, ac maxime salutarem essiciebant. Quibus sane virtutibus jam in adolescente maximis capiendis, quum patrii fines angusti viderentur, non sine divino consilio ad Augustum Patruum CAROLUM IV. Regem Catholicum , A gustamque Amitam ALOYsIAM MARIAM TEREsIAM Reginam in Hispanias se contulit. Magnum illud sane, et amplissimum omnino imperium est, ita ut is Oceanus, qui terras omnes antea circumscribere putabatur, ab hoc regno utrinque conclusum duorum maximorum orbium conjunctione terminetur; aseque iste sol, qui universum caeli ambitum diurna conversione complectitur, intra ejusdem regni fines et oriatur simul, et occidat. Haec LUDOVICO juventutis palaestra

obtigit, hoc ejus virtus theatrum , et veluti campum , in quo se ostenderet, nacta est. In quo quidem ita se gessit, adeoque se omnibus, in primis autem Patruo suo CAROLOProbavit, ut quo arctior inter eos, suaviorque ex duplici cognationis, atque assinitatis vinculo conjunctio essiceretur,

suam ipsam in matrimonium Filiam, ac delicias MARIAMALOYsIAM Catholicus Rex eidem peramanter collocarit. Sed hoe minime aequum videbatur, ut tanta morum

suavitas, tanta ingenii facilitas sub umbra veluti dome-

13쪽

stiei diadematis otiosa delitesceret. Quemadmodum SO-lem , atque astra non eo descripta, ac disposita summus rerum opifex in caelo esse voluit, ut sibi tantum ipsis colluceant, sed maxime, ut splendore quaquaversus diffuso tenebras subjectorum orbium discutiant; ita quum idem ex inexhaustis illis suis thesauris eximia quaedam, ae singularia beneficia in quemquam confert, non ipsius modo, in quem illa confert, sed etiam, ac nescio an magis eorum plurimorum rationibus videtur consulere, qui ejus unius ope ad bene, beateque vivendum perducendi sunt. Ampliora igitur, et sublimiora erant Dei optimi Maximi de LUDOVICO consilia, quam ut diutius in

alieno quamvis domestico regno versaretur. , qui animum ad regnandum omnino natum a natura ipsa, dum oriretur acceperat. Itaque humanissimae , cultissimaeque Hetruscae Nationis Rex constitutus una cum Augusta Conjuge, et Filio supremum regni gubernaculum suscepturus in Italiam reversus est. Quo sane itinere magnis eumdem honoribus cum omnes prosequuti sunt, tum inclytus potissimum, et clarissimus Gallicanae Reipublicae Consul Primus, qui et advenientem suavissime excepit, et Parisiis aliquantisper commorantem nobilissimis ossiciis complexus est.

In regno autem suo quemadmodum versatus sit nihil dico, cum id in memoriam revocare satis Sit, eam

14쪽

fuisse Hetruriae tum temporis conditionem , id veterum rerum desiderium, novarum sollicitudinem, ut satisfacere utrique res ejus tantum videretur, qui superiori quadam, ac pene divina bonitate omnium simul admirationem, et benevolentiam excitaret. Atqui novi Regis tam spectata filii omnibus, et probata humanitas, pietas, prudentia,

ut hominem in eo summo tempore non casu aliquo, aut

humano consilio, sed singulari potius supremi Numinis beneficio oblatum, ac datum sibi videre visi sint. Itaque

quoties locus datus est plurima, et ea publica, et ea minime ambigua testimonia dederunt ejus , qua suum Regem complectebantur, caritatis. Mitto heic solemne, quo se mel , iterumque Hetrusci homines ei se obstrinxere, sacramentum ; mitto supplicationes ad templa omnia, et aras, quotiescumque Augustus Rex valetudine, qua valde disificili semper, et tenui usus est, laboraret; eadem Vero restituta pubblicas gratiarum actiones, serias, spectacula, communis laetitiae signa, quae tantis praesertim hominum studiis, tanta frequentia, tanta constantia celebrata non consuetudini serviendi, sed voluntatis explendae animo tribuenda omnino Sunt. Mitto, inquam, haec omnia. In mentem veniat ejus

diei, quo die LUDOVICUS, ut Barcinone solemnibus

interesset sponsalibus, quae FERDINANDUM inter Virum

15쪽

Is Asturiae Principem, et MARIAM ANTONIAM BOR BONIAM FERDINANDI IV. utriusque Siciliae Regis i cujus Regis in me, gentemque meam beneficia nulla unquam delebit oblivio in filiam, nec non FRANCIsCUM inter Virum utriusque Siciliae Heredem Principem, et ELIs ABETHAM BOR-soui M Catholici Regis Filiam celebrabantur, maritimum cursum suscepit. Qui motus, Deus immortalis, urbium, oppidorum, vicorum omnium t Quae votat Quae Jacrymae hominum i Ut mihi quidem videatur ea navis,

qua LUDOVICUS una eum Augusta Conjuge vehebatur, votis communibus onusta transmisisse, eadem vero cum reverteretur, non tam impetu, ac Spiritu ventorum , quam fidelibus populi desideriis acta celerius appulisse. Quod cum obtigit, tanta fuit gentis universae

laetitia, tantus multitudinis concursus, tanta locorum frequentia, ac celebritas, ut non homines modo, sed Hetruria universa suis veluti convulsa sedibus in oc

cursum reduci Augusto festinare videretur. Hei mihi lDolorem hoc loco altius animo infigi, ac vulnus insticium recrudescere mihi sentio. Quam brevi haec omnia conversa suntl Quam cito gaudio luctus, moeror celebritati, hilaritati lacrymae successerunti Quatuor vix menses fuerant illius diei solemnitatem consequuti, quum Suum

Hetruria LUDOVICUM desideravit. O spes illas falla-

16쪽

I eest O praeposteram laetitiam l o rerum humanarum incertam semper, atque infaustam conditionem l Quanto autem moerore simus regium homines prosequutos tandem judicabimus, qui paucorum dierum desiderium aequo animo ferre non potuerint 8 Cujus quidem argumenta adeo luculenta, ae siexanima extiterunt, ut ex dolore, quem ex morte ipsius acceperunt, quam fuerit omnibus in vita jucundus patefactum sit.

At nemo profecto quod ita fuerit LUDOVICU ΜΗetruria complexa mirabitur, qui ad illas animi dotes paullisper attendat, quae tantos ipsi suorum amores conciliabant. Ac mihi quidem longe a justa rerum aestimatione aberrare videntur ii, qui sic opinantur, rei militaris peritia, et bellicis rebus gestis, Viri Principis magnitudinem praecipue, atque adeo unice contineri, ut nisi facta ejus obstrepi clamore militum, et tubarum clangore audiant, vix ullam eorum rationem ducant, quae ad pacificam regni admitti strationem, et populorum in otio i eolumitatem tuendam pertinent. Nos vero ita teneamus, suam esse, et illam quidem non mediocrem laudem tribuendam iis, quorum nomen victoriis, et triumphis inclaruit ἱ verum studia pacis, et humano generi longe utiliora , et, comparatione rite instituta, aeque difficilia, vel majorem, vel non multo certe inseriorem, quam bellia

17쪽

Igeas artes sibi gloriam vindicare. Cujus quidem generis nulla dos est, nihil eorum, quae in summo, ac pers cto populorum moderatore requiruntur, quod in LUDOVICO, et quidem valde eminenti gradu non ines set. Facilitate fuit tanta, ut quem majestas Principem Virum, qualis vere erat, ignaro cuivis primo statim adspectu proderet, eumdem infimis in aditu communem putares. Humanitate vero ejus nihil fingi majus potest, cum omnium calamitates suas duceret, et ad inopiam egenae multitudinis levandam , cum fiscum in publicas necessit tes reServaret, privatum aerarium exhauserit. Quid dicam de prudentia, quae regum administra, et comes quotidiana est, ut nullum sine ea vestigium tuto iisdem facere liceat λ Quid de justitia recta, inquam, illa, et co stanti voluntate reddendi cuique suum, et nullo hominum ipsorum facto discrimine, tantum pro cujusque in rempublicam promeritis poenas, et praemia distribuendi 8 Utramque porro summam in LUDOVICO

fuisse tum ex iis, quae passim diceret, tum ex iis, quae emper ageret, tum ex aliorum sermone, tum ex rebus ab ipso gestis cognosci potest. Iis, qui in summa rerum potestate a Deo constituti sunt, universa, quae ad publicam administrationem pertinent, per se tantum agere vel integrum omnino non est,

18쪽

vel Iaboriosum maxime, et periculosum esse solet. Hinc praecipuas, et graviores tantum res per se ipsos viris principibus expedire concessum est, in caeteris subsidiariam aliorum operam adhibere, auctoritatemque delegare suam eosdem Oportet; ut is demum regnare sapientissime, Suosque beatissimos praestare censeatur, qui in adjutoribus , et participibus curarum supremarum deligendis consilio maxime, et ratione ducatur. Hic ergo eos amplissimos , honestissimosque viros sibi ministros adjunxit, quorum nemo muneri suo fungendo non apprime idoneus existeret; quos a me praesertim tam multos n minari profecto non est necesse, cum ipsa satis ornamentorum suorum luce cuivis manifesti sint. In legibus denique ferendis, quod maxime summae auctoritatis est,

id egit perpetuo LUDOVICUS, ut neque earum multitudine suos obrueret, neque inutilitate molestiam iisdem inferret. Paucae numero, simplices, sapientes adeo Visae sunt ejusdem sanctiones, ut nullam earum libidine, Singulas vero necessitate permotum eumdem tulisse homines judicarint. Quid Z Caetera illa, quae vel aeque necessaria Sunt

sceptrum moderanti, vel certe eum valde exornant, aeque

commendant, quanta in LUDOVICO fuisse existimamus Z Commercii studium, ac patrocinium, praesertim in

19쪽

navis, et industriis adeo hominibus , militaris disciplina, aedificiorum ornatus, salubritatis, ordinis, nitoris publici

cura, artium, earum praesertim, quibus a pulchritudine, et bonitate nomen, tutela. Quid horum in eo vel omni .no desideres, vel mediocre, ac non eximium extitisse reperias 3 Testem appello inclytam, ac ornatissimam Hetruscorum principem Civitatem, quae veteres Academias restitutas, novas institutas , Lycaeorum frequentiam , qua redditam, qua comparatam, viros artibus, doctrinisque praestantes honoribus, et aerario complexos eidem illacrymans acceptos reseri; testem oram, et portum se quentissimum Liburnensem, in quo ratio commercii temporum calamitatibus nonnihil turbata iterum revocata fuit, nocturnis periculis, ac tenebrarum incommodis egregia, elegantissimaque ratione subventum; testem regionem illam , quae praesidiis adversus maritimos incursus, ac propugnaculis exornata, tanti Regis munificentiam omnis generis subsidiis collatis saepius experta est; testes demum omnes Hetruscae ditionis oras, urbes, oppida, vicos, quae quum superiori incommodo, ac jactatione, quae necessaria est bellorum conditio, labefactata languescerent, respirare tandem hoc Rege visa sunt, et Veterem non modo incolumitatem, verum etiam dignitatem re-

euperare .

20쪽

Iam ad illud festinat, et in eo veluti exultat oratio,

quod et loci hujus, et aurium tuarum, BEATISSIME

PATER , sanctitate, et consessu tanto, et nostro m

nere maxime dignum videtur; illud dico, quod in LUDOVICO inerat Christianae pietatis, et Catholicae R

ligionis studium. Cujus profecto tanta, tam multa, tam singularia exempla tum privata, tum publica ejus vita suppeditat, ut neque angustiae hujus temporis, neque eorum celebritas non dicam oratione amplificare, sed ne numerando quidem percensere eadem patiantur. Itaque hoe ei in more positum fuisse scimus, ut Deum Optimum Maximum non modo caritate, ac studio quodam religiosissimo ipse coleret, verum et aliis colendi auctor esset. Nullam rem paullo graviorem suscipiebat, in qua non modo suis ipse precibus supremi Numinis opem non

imploraret, sed illam populi quoque votis, in quibus

maximam collocare fiduciam videbatur, non commendaret. Itaque cum in eo esset, ut Hispaniensem illum cum

sum obiret; cum morbi pueris plerumque mortiferi periculum ab Augusti Filii corpore deprecandum curaret; cum alia ejusmodi quaelibet aggrederetur, supplicationes Perpetuo indicendas putavit. Tantae vero fuit religionis vir, ut cum de aliqua re seret ei deliberandum, id frequenti sermone usurparet, se velle primum, et maxime Dissiligod by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION