장음표시 사용
21쪽
aeternae saluti prospicere. Ad quam sane laudem incitabat ita Augustum Virum aeque Augusta Conjux, ut ipsa simul incitaretur. Itaque inter eos pia quaedam, suavissimaque pietatis, ac religionis instituta videbatur
Sine me hoe loco, te, inquam, te ipsum appellare, BEATISSIME PATER , cui perspecta omnium optime ista esse et poterant, et vero debebant. Quem l cum missum iacit LUDOVICUS , quam sibi occasionem egregiae suae in hanc Sanctissimam Apostolicam Sedem voluntatis declarandae e manibus elabi passus est ZQuae in ejus sanctionibus, quae in dictis, quae in factis , ac quam praeclara hujus rei testimonia Z Qua ille comitate, quo animi obsequio Nuncios ab Apostolica
tua auctoritate ad se missos, amplissimos viros, excepit,
et observavit λ Quid est, quod eis utatur Hetruria Pontificibus , qui antiqui moris sanctitatem prae se, ac dignitatem ferant, nisi quia Regi huic religiosissimo id
maxime curae fuit, ut sacratissimum hoc munus iis potissimum deferretur, in quibus, et integritatem, et sapientiam , et veteris disciplinae imaginem maxime praefulgentem agnosceret λ Mitto in sacratissima templa ornamenta ab eo magnificentissima collata; sacris Deo viris censum auctum, dignitatem conciliatam, confirma-
22쪽
tam auctoritatem; mitto reverentiam in eos, qui Ecclesiam divinam peculiari quadam, et augusta ratione referrent, ipsa militum signa religioni consecrata, denique festis diebus celebritatem, ac solemnitatem non lege tantum, sed exemplo quoque constabilitam. Hunc ille animum, quem in omni prae se Vita gessit, nunquam inflexit, et in morte denique constantissime, luculentissimeque confirmavit. Veteri, quo laborabat, morbo ingravescente, et in novum atrocissimum implicitus sensit nimium ad ultimam vitae metam in dimidio dierum aeque, ac pius ille Ezechias, se pertigisse. Aderat
Augusta Conjux, cujus cum summus amor in omni vita erga Virum extiterat, ita summus ex morte ad eam moeror perveniebat. Aderat Augustus Filius suavissimus, qui proximae orbitatis, quamquam ea aetate foret, aliquam tamen in communi luctu conscientiam prae se lacrymis ferre videbatur . Unus inter omnes LUDOVICUS ea constantia , ac firmitate erat, ut eum non fato cedere, sed gloriosum potius de mortalitate triumphum agere existima-xes . Perinde ac si omnia, quae superiori vita dederat
suae in Apostolicam hane Sedem tuam, BEATISSIME
PATER , observantiae testimonia satis minime forent, Nuncium tuum Apostolicum, virum lectissimum , Theba-Dum Antistitem, qui et ipse extremum morientis spiri-
23쪽
a tum exciperet, et quem perpetuae suae cum Catholica Ecclesia conjunctionis, ac communionis testem adhiberet, accersit. Cum doloris ex morbo quaedam veluti faces eidem admoverentur, et idem , quem advocarat, ad constantiam Dominicae mortis exemplo excitaret, ego ve
ro , inquit, facio, idque ob oculos mihi perpetuo versatur. Tum ea, quae post mortem suam fieri vellet, de Regno disponit, atque ita disponit, ut Augustum Filium prout dignitatis, ac sceptri haeredem instituebat,
ita in pietate, ac religione paterna successorem exoptaret, Augustae vero Conjugi una cum publica rerum administratione enixum rei divinae studium, ac perpetuam in proposita rectissimae vitae consuetudine firmitatem in mandatis relinqueret. Quanta autem pietate salutaria illa, atque extrema Ecclesiae subsidia receperit cum multos, qui interfuere, tum virum praesertim amplissimum Archiepiscopum Florentinum testem habere possem, qui tuo quoque nomine, et auctoritate, BEATISSIME PATER , eidem ex hac vita migranti fausta omnia est adprecatus. Atque ita spe futurae beatitatis erectus, plurimis constantiae, fidei, omnis generis virtutum monumentis post se relictis LUDOVICUS I. Hetruriae Rex
ex caduco, ac mortali Regno ad sempiternum, et caele ste, quod confidimus, evolavit. Digitia ἐν Cooste
