ErycI Puteani Suada Attica, sive Orationum selectarum syntagma. Item Palaestra bonae mentis, prorsus innovata. Operum omnium

발행: 1615년

분량: 864페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

PAL Es T. BONAE MENTIS. Is Praesentem habemus Principem , , quem tot votis expetivimus. ille inaia spectu,ille in vultu versatur omnium.

notat &designat oculis ad dignitates unumquemque nostrum Felices nimium, quod talis nobis laudator contigit, testisque virtutis s imo felices amplius, si nos illius praesentia dignos praestemus. N 1 C o L A v sbvRCYNDIUS. Ca

702쪽

EXERCITATIO II.

DE GRADIBUS

ad Eloquentiam.

V Εκ 1 solent homines, cur in hoc renascentium Litterarum vigore, aut omnino nulli reperiantur eloquentes, aut perpauci. Naturam quisquis intuetur, aequam matrem agnoscit : lassam &e tam putet, si in ipsbs partus declinet cogitatio. Quotusquisque nunc Demosthenis , nunc Ciceronis adsiimmam processit i quis gravitate Livium, quis Sallustium brevitate ad . aequat nam & Ovidium & id genus Poetas omitto, quibus est facilius subasilientem alterno pede Musam sollicitare ad numeros , quam nobis latine loqui. Magnos omnino Musarum hic consessus nonnullos agnoscit; quia vero illos a prisca eloquentia Q- lo tem-

703쪽

PALAEST. BONAE MENTI s. Mio temporis intervallo fortuna secrevit, liventi oculo famae tacentis perstringuntur.quos tamen si ferax ingeniorum commendatrixq; tulisset antiquitas,velut caelo missos haberemus,& praesentes deos. Ceteri aut vix sci-Verunt, qua iretur ad eloquentiam γaut Controversiarum sententiolas timuerunt vibrare. Viam si quis quaerit, ardua est, dissicilis est , dc quam sine

frequentissimo pervigilio nemo confecerit. Errant etenim,meo judicio,& in, siamma opinionis perversitate Canescunt,qui tam facile putant eloquentem fieri quam furorem. Neque enim furtivos quisquis eliquat sententiarum centones, horredum continuo perlustravit eruditionis secretum. Gradibus etenim opus,&perfectum hoc dicendi culmen non perfunctorie quisquam ascenderit ; nemo denique gressum illuc sine ductore duxerit. Mollis, ut ita dicam,& Caduca juvenum aetas: allis usque semel ad metam, in hoc vitae flexu, tenellus impetus, moratur tanquam in scopu

lo, & extinguitur. Quippe vix editi

704쪽

LL ERYCI PUTEANI in lucem,vix educati simus,quin continuo caligine pravitatis circumventi,errorem Cum lacte nutricis hausisse videamur. Vtique pertinaci lectione mitigandus animus, & Cum praetexta puerili sensim in duenda sunt severit iis elementa. A teneris si inceperis,

facile tecum naturam trahes. Nam, ut ait Plautus, . homo cum animo inde ab ineunte aeta

te de Vat suo,

Vtrum id itane esse mavelit, ut eum an ' mus aequum censeat; An ita potius, ur parentes eum esse, 6'c gnati velint: Sin animus hominem perpulit, actum es,

si animo servivit, non sibi. Si ipse animum perpulit,dum vivit, victor

victorum cluet.

Proinde Socrates in Platonis Republica hominem dixit institui oportere ab adolescentia, ut officiosus adolescat,&his gaudeat,quibus gaudendum est; & doleat, quibus dolendum est. formatur enim disciplinis tenera aetas, ut Cera manu artificis ; siquidem illis annis natura tenacissimi simus:

705쪽

PALAEsΤ. BONAE MENTIS. 23 quidquid perceptum, durat, ac velut recentis testae primus liquor nunquaevanescit. Quis Lacones asseveritate, aut Asiaticos a lux dimoveat 7 Cete rum cum illis virtus adolevit, in his ne fucus quidem unquam enituit. Quid mirum Z blanda parentum indulgentia primos annos deliciis immeriit,n que marcentes unquam permisit ad meliora erumpere. Mollis illa edu-Catio juventutis enervat animos ad magna surgentes, &sopit. Eruditionum radios non admittit,quisquis interposita nubecula vi aprς cludit: nunc vero, quid aliud est instantiam deliciissetvere, quam bonitatis umbram animis obfficere marcentibus, ne virtutis obsequio vestigiis bonae mentis insistant ' Non est: igitur, quod naturam accusent homi0es veluz novercam,&perfricta fronte ostendant supercilium. Quod si laboris paterentur acerbitatem, Continuo sese proderet ingenium, & inerrantem vulgi mentibus eraderet opinionem. Nunc vero Cum extra luxum &divitias nihil crepent , necosse habent,ut inquit Arbi-

706쪽

ter , cum insanientibus furere. Plerique tamen eorum adeo ambitiosi, ut, cum ne spiritum quidem Litterarum ferant, excellentes tamen viros in ea arte quovis modo in notitiam trahati non quod vere ament,sed ut his Meria curiis utantur ad laudem : & quam merito suo famam non in eniunt,alienis alis sustineant& explicent. Plane, quasi is studiorum quaestus sit, alienae ambitioni inservire. O caecas

hominum mentesi Gloriam vere nesciunt,quia virtutem non amplectuntur. Neque extra virtutem gloria, neque sine gloria virtus ellicet adeo haec juncta atque indiscreta sunt. Virtus gloriam secum trahit, ut corpuS U tiram gloria virtuti re natui imago,& recte factorum plerumque Comes est, ut inquit Cicero : recte autem fa-eere, quid aliud, quam virtutem amplecti ZAt enim virtutem amplectitur, qui mores animumque tingit melioris doctrinae succo. mores animum componunt, sed e profundo sapientiae penu depromti. animus autem in bonos mores sua sponte declinat, ubi ς qeruditus

707쪽

PALAEs T. Bo Noe MENTI s. 2seruditus est: erit autem, si asperioribus studiis ab incunabulis assuescat Atque hic primus ad eloquentiam, addam ὶ primus ad virtutemac duraturi gloriam nominis gradus est, severitatis inire commercium. Etenim eloquentia ipsa virtus est, & praeterquam in , virum bonum haud cadit.

Neque facile bonus non potest esse,

qui in assiduo virtutis enutritur Contubernio. Nam cum metas honestatis extendere pariq; libra trutinare eum utilitate Philosophorum si u-dor,etiam eloquentium est: quia ita conspirant hae disciplinae, ut extra alteram prorsus altera deficiat; deni que altera non proferatur in populum. At vero si exemplis standum est, Ciceronem nemo Philosophum,aut Aristotelem negaverit fuisse eloquentem. Quorum ille ex Rhetore Philosophus, hic ex Philosopho famis est Rhetor. eloquentiam alter in Philosephia, Philosephiam alter exercuit in eloquentia, & uterque seo studio

delectatus, alterum non contempsit.

Proinde sapienter Poetae soli Mercu-C s rici

708쪽

rio caduceum adfingunt. sermonis iste thyrsus sine prudentia non penetrat : absque sermone, prudentia obmutescit,&suffocatur. Sed ut firmiorem utriusque nexum ostendant, insertam Mercurio Minervam, unico verbo dixere, Hermathenam. Multi tamen' in ea sunt opinione, ut Philosephiae suae religiones & arcana nulla verborum amoenitate audeant profanare. Sed nescio quibus verborum monstris Aristotelis nitorem deturpent. Et haec ipse tolerabilia essent, si in , scopum facerent quodammodo Compendium. - Nunc vero stridenti verborum sartagine hoc tantum proficiunt, ut cum brevitatem itineris aD sectant,nodo velut Gordiaco ConCludant veritatem, & ab immani Charybdis allisione declinantes, aestuantibus Scyllae objiciantur vorticibus. Hinc frequens illa de verborum tricis dicam trugis8ὰ controversia. hinc enormi luto arcana Philo phiae involuta, lacerantur in partes,&dij eantium latratui exposita veritas,to queturad exitium.Denique si expuni genda

709쪽

PALAEsae. BONAE MENTIS. 2 gendae sinceritati centonem qdisquaeorum adulterinum effoderit, Continuo sese putat aut Saturnum caelo, aut iratam Iovi conciliasse Iunonem. Magnum profecto operae pretium,atque in , Vlyssis utrem damnandum, ut Cum ventis erumpentibus spargatur in Oceanumsciunt Terentii verbis utor nae intestigendo ut nihil intelligant; eoque inutiles illos verborum scrupos enodant, quia tertiam, Cam

que pulcherrimam Philosephiae par

tem aut nesciυnt, aut omnino comtemnunt. Primus omnium Socrates

Sapientiam e caelo devocavit ad domos : & de quibus philosepharentur

homines, etiam in tabernis invehit. Cujus exemplum , secutus Plato . membranis inseruit doctrinaim s pientissimi viri, monumentoque donavit aeterno. At nos quidem p.ratas artes audemus attingere t Iacet praeterea priscus iste vigor eruditionis, &sine succo suo nequit exsurgere. Suin 'CuS autem eloquentiae , Philosophia est;alta illa, divina illa, operationis li-' mites non excedens. . Siquidem Vi-

710쪽

,8 ERYCI PUTE ANImmBonum sela Virtus indigitat:quomodo sine illa potest: aliquis dici eloquens, Cum hunc optimum velit esse Quinctilianus 3 Neque in serdidam

mentem cadit scientiarum , cultissimus nitor. Volvuntur enim in Coeno sensis, vitiorumque caligine oppres.sis animus, nullos omnino sapientiae radios, aut quam maxime obliquos,

admittit. Idcirco Boetius a ur dixit esse ascensem ad θ : hoc est, a practica ad theorema. Idem Arbiter paullo distinctius hoc carmine perstringit:

Artis severa quiriquis amat effectus,

Mentemque magnis applicat, prius more Fruga tuis lege palliat exacta. Neque ego termonem serdere volo,sed in hoc puritatem quandam inesse, ut sententiarum quodammodo continuo nexu stili exoneretur atrocitas. Duobus autem modis id fiet, Lectione&Exercitio.Sit autem lectio frequens, & attenta, quae vel minima quaeque sine rabiosa taciturnitate non

liguriat. Intervallo igitur opus,& sibnnaquaque distinctione suspenden

dus la praeceps spiritus, uti per hu-

SEARCH

MENU NAVIGATION