Matthiæ Stephani IC. ... Tractatus de nobilitate ciuili. In duos libros partitus quorum 1. Est de nobilitate generis & familiæ. 2. De nobilitate scientiæ, siue literaria ... Continentes quæstiones varias, iuridicopoliticas, grauissimas, maxime iudici

발행: 1617년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류:

381쪽

322 Tractatus ,

numero horum priuilegiorum est, quod miles mutus surdus, vel damnatus ex delicto militari, vel etiam tilius iamilias testari possit t. n. C. dein c.testam. Item quod miles possit haeredem deportatum & alios omnes, qui testamenti factione passiua carere dicuntur,' instituere I. neque deportati 1. de testam . militi Quae priuilegia & alia similia , quia non attributa sunt militi propter iuris imperitiam, sed propter publicam utilitatem, quae per milites in acie versantes promouetur ; ipsa ratio etiam in Dodi oribus locum sibi vendicet perd Laduocati ct I n.Cruinossiestam. certe omnino concludendum est , eadem priuilegia etiam Doctoribus competere: ita ut doctor publieo iudicio damnatus, vel filiusfamilias, te-sari, deportatumque vel alium quemvis incapacem ii redem instituere, non tamen con

Cuninae,de qua turpis est suspicio, rplinquere 'possit. Et tantum de priuilegiis , praerogatiuis α immunitatibus hoc loco dictum sit. Qu:Ehic desiderari videntur, illa antehac il nobis tradita sunt intractatu de Academiis. Scripsit etiam Ioannes Halbritterus, Iurisconsultus nobilis in AcademiaTubingensi elegantem orationem de priuilesis Doctorum. Qiranta itaque sit dignitas, qua creati Dcetores

382쪽

de Nobilitate. 323

ctores gaudent,ex his, Ut opinor cuique constare poterit. At cum nonnulli ganniant, dignitaterndoctoralem ossicere nobilitati, quibus t ab- ε unde respondit nobilissimus Iuli consultus Ioachimus Mynsingerus in quadam oratione : non abbre seturum putaui, si eius fundamenta pro dignitate doctorali hic subjice

rem.

Hi plane,inquit, mihi Andabatarum more,velut claui soculis,aluce, in tenebras obturbati,toto quod aiunt) coelo errare, omni que carere iudicio videntur. Quomodo enim

si iurisprudentia ipsa, cognitu pernecessaria est, id quod ipsi fatentur, re nemo sani iudicii inficias ierit ) sacrosancti iuris laurea insigniti, qui eius scientiae arcana iam pertu fra. unt,non summa laude digni, non magno in precio sunt habendi λ Equidem , si rem ipsam penitius, & deliberato quisquam animo expendat,non pudebit eum, quantumuis insigni ac nobili stirpe natum,suae doctrinae ac scientiae ab amplissimo huius professionis ordine , testimonium accipere .QUmodo enim doctrinae gloriam quaerat, qui nolit testimoniumὶ At vero, suas nonnulli natales,anno sasque maiorum inrigines, quibus ipsi splendent, hoc Doctoris agnomine dedecorari

383쪽

Tractatus

autumant. Eho, tu,quisquis tandem es,nob,

litatem diminui aut obscurari tibi tum putas, si iurisconsulti, vel Doctoris titulo saluteris Cur, quod cognitione dignum existimabas, quod intus ac effectu ipso quaerendum censebas, id foris & nomine dissimulandum putas An nescis, sic te duplici, generis scilicet, ac scientiae ciuilis nobilitate splendescere. Quid quod hanc virtutem, ac scientiae nobilitatem, generis nobilitati longe praeferendam esse, nonnulli tradiderint 3 Vnde M. Cicero ad Salustium:Sanctius est,

inquit,me,meis gestis florere,quam maiorum opinione niti , dc ita viuere , ut sim posteris meis nobilitatis initium , dc virtutis exemplum.Intuemini paulisper animo, Auditores, praesertim, qui nobili genere nati estis, acreuocate in memoriam longum ordinem Nobilium Romanorum, qui retro actis vixerunt

eculis: An non illi summae laudis ponebant, non modo , si ipsi ituis peritiam adepti fuissent, hocque titulo salii tarentur, verum etiam,si a Iurisconsultis esIent progeniti ξ Et,ut exempla aliquot adferam:Sic Sextum AElium Iurisconsultum, ex nobili & peruetusta AEliorum familia prognatum, maxime i ta profitenda iuris ciuilis scientia, claruisse, Pomponius noster scriptum reliquit: Eundemque iuris ciuilis peritissimum,Cicero testatur: Eta sun

384쪽

de Nobilitate. 32s

mo poeta Ennio, ob insignem ac excellentem initi re ciuili doctrinam, summumque ingenii

acumen, hoc carmine celebratum: Egregie cordatus homo catin AElias Sextus. .

Quid de eius fratre Publio AElio, nobili quoque Iurisconsulto, & in Reipubl.administratione omnibus ferme honoribus feliciter perfuncto λQuid item de ipsius filio, cum 2Elio Paeto Tuberone dicam Cicero&nobilem&honestuni:, ceruditissimum Iurisconsultum nominat

Sic Saluius Iulianus Seuerus nobilissimae . familiae quem Itistin. Imper. summum auctorem iuris scientiae nuncupat) legum Roman. peritissimus, per Adriani ,Antonini Pii,& Diuorum fratrum, tempora habitus est: Nam his omnibus in conssiliis assedit, duos consulatus gessit, Antonino Pio imperante, sub quo etiam praefecturam urbis meruit,& feliciter administrauit, eum Diui fratres , amicum suum , & clarissimum virum. appellarunt. Ex hoc Iuliano Seuero , prognasum quo que fuisse, Didium Iulianum imperatorem, ac Iurisconsultum celeberrimum, quem a lici Pertinace, optimo Principe , obtruncato,

385쪽

Rom. Imperium usurpasse, Spartianus,&E tropius testantur: quorum dicta , cum huc maxime conducant,adferre lubet, Didio Iu-

i liano inquit Elius Spartianus qui post

Pertita acem Imperium adeptus est, proauus

fuit Saluius Iulianus, bis consul quod magis eam nobilem fecit. Idemque Eutropius post Pertinacem ast. Didius Iulianus Remp.inuasit, Vir nobilis&iutis peritis imus, nepos Saluit Iuliani qui sub Diuo Aditano,perpetuum composuit edictum. Extat eiusdem Iuliani, inc morabilis illa vox Graeca, sed in hana sententiam: Et si alterum pedem haberem in tumulo , non pigeret aliquid addiscere.' T anta in ipso fuit discendi auiditas, ut faturari nunquam potuerit. Sic illustrςm fuisse Roma Papiriorum similiam , ex Liuio constat, &Sextum Papirium, leges olim a Romulo & se. quentibus Regibus, confuse, sineque ordine, ad populum latas, in unum volumen contu-l ille, idque postea ius ciuile Papirianum appellatum fuisse Pomponius noster scribit.Sed dc Gallus Aquilius', eques Rom.& summo loco natus a Mutio Scaevola ius ciuile didicit, & in eius studii genere magnopere excelluit: Cum quo probitatem ita coniunxisse fertur , ut natura, non disciplina, conis stilius esse diceretur ; Tam perituS au ic in & prudens, ut ex iure ciuili non scientiam

386쪽

de Nobilitate. 327

tiam modo, sed etiam innatam ei bonitatem.

adpareret. Neque enim imis ciuilis rationem vn' quam ab aequitate seiunxit. ut merito maximi

fieret a populo Ro. in litibus diiudicandis, in

quo numero , ut Valerius Maximus reseri, veluti princeps, caeteris eminebat. Eius pleraque adhuc in Pandectis responsa extant, quo rum omnium celeberrimum illud est, quod

Seibidius Scaevola descripsit, quo formula de posthum is alienis institue dis induxit. Primus item iudicium illud de dolo prodidit. Euerriculum,inquit Cicero,omnium malitiarum; quod scilicet euerrantur omnes fraudes e vita hominum ciuili. Ex semproniorum quoque nobilissima ac vetusta gente duo referuntur Sempronii Iurisconsulti: Prior quidem Sempronius Longus , maximae in iure scientiae , quem primum omnium populus Rom.ob id appellauit, cum ante ipsum nemo hoc nomine dictus 'fuerit. Alter vero M. Sempronius Tuditanus nuncupatus, quis non iuris ciuilis solum, sed eloquentiae, adeoque rei militaris peritissimus fuit, idemque Tribunatum militarem, aedilitatem, censii-ram , & consulatum feliciter gessit. Sic etiam Caius Longinus, celeberrimi nominis Ivlisconsultus,ex illustri dc antiqua Cassoru fa-

387쪽

. Tractatus initia prodiit,& sub Tiberio Caesare in honore maximo habitus fuit,adeo, ut primo consulatum iit adeptus cum M. Vinitio Qtiartino

anno a Christo nato 32. deinde Claudio imperantC,Syrice praefecturam: & postremo sub Caligulae principatu Proconsulatum Asarges' sit. Fuit enim non solum legum peritia clarus , sed militaris etiam disciplinae peritissi'mus : Et hunc ipsum generis sui lineam cum singulari laude recensere solitum scribitur, quod auo Q. Tuberone, & proauo Seruio Sulpitio, iurisconsilitis clarissimis, prognatus esset. Marcum quoque Cocceum Neruum, eque stris & Senatorii ordinis virum, huc ferie lubet, cum Iurisconsultus fuerit suo tempore insigni probitate conspicuus, diuini humanique iuris sciens, Tiberioque Caesari ob id familiaritate coniunctus singulari: quemadmodum Dion, di Tacitus scribunt. Is post se reliquit filium iuris peritia similiter clarum , qui annum agens 17. publice de iure respondit, sicut Vlpianus testatur. Ex quo deinde Cocceum Neruam Imperat.natum plerique asserunt, qui post Domitiani caedem tanta regnauit integritate M lementia, ut dicere solitus fuerit', se nihil le admisisse , quod Caesarea dignitate deposita, eum impediret , tuto priuatam agere

388쪽

' Sic quoq; M. Antoninum Pium, Iimp. Opt. non solum Philosephiae studiis obnixe declitum fuisse, sed iuri etiam ciuili cin quo praece- 'piore in habuit T. Volusium Martianum, magni nominis Iurisconsultum strenuam dedis se operam, literis proditum est,unde & Philosophi cognomentum accepit: fhitque Princeps omnigena virtutum claritate, vitae sanctimonia, & bonitate ingenii, nemini secundus. in consiliis, Imperator faetus, Scaevola ICto, praecipue usus est, cum populo non aliter agens, quam actum quondam fuerat stibvrbe libera, eo semper spe stans, ut ex malis, bonos,ex bonis, optimos e isti cerei,diuini Platonis in omnibus respondens sententie quam& ipsum in ore semper habuisse ferunt. Tum demum florere ciuitates siue Resp. aientis, cum aut Philosephi imperarent, aut Impera-ores philosopharentur.

Quid porro de L. Druso, nobilissimo viro

dicamὶ qui aetatis viribus, &acie oculorum iam defectus, Iurisconsulti tamen nomine, non tantum salutari gloriabatur,sed ius etiam ciuile populo interpretabatur, cupientibu que discere utilissima iuris volumina, devexa

iam aetate, componebat. Denique magnus ille Traianus, quo apud maiores, vel feliciorem, vel meliorem Resp. Rom.non habuit,&qui primus Caestrum,ex senatus decreto, me-

X s ruit

389쪽

δ Nobilitate. 331 .

clarissimum Iurisconsulti nomen, tam nihili pendere, cessent illustres nostros Doctorum titulos contemptui habere, qui iusto obtenti progi esse, vetusta generis nobilitate, quantumuis eximios , cumulato nomine amplificant , tantum abest, Vt obscurent, aut demi

nuant.

Hoc potius ipsi cogitent ac memoriae infigat sedulo, si qui peruersiam hanc, ac plane pha naticam amplexi sint opinionem et Nobili stemmate progenitos: qui magis omnium Ο-culis expositi sunt, eo etiam decere optimis disciplinis esse imbutos, ac virtutibus orna tos , ne aliter, ciuxta vetus adagium d purpuratae simiae vulgo appellentur. Nam in hoc ipsi, aliis deteriore sunt conditione,quod pauperi & humili loco nato, imperitia non aeque oneri est, sicut illustri generosoq; homini, qui cum se nobilem profiteatur si indoetiis sit ac plane et μουσetiam plebeis& vulgaribus vi- iis,ridiculo habeatur. Neque enim homo effgies illa est, quam videmus , neque haec , compacta ex ossibus neruis molps, carnibus contecta, cute vestita; sed quod intus latet, unde omnis nobis est ratio atque consilium , hoc nos homines sumus : factum ipsum quidem adima'

390쪽

ad imaginem ei istoris sui Dei opt. Max, seclanguens per se ac obscurum,nlsipi ςclaro vir- ltutum ac scientiarum lumine illustretur. ina re sapienter adolescentem quendam affatur ' idicitur Socrates.loquere inquit. V evidean, Index n. veri hominis in sermo, parumque ac plane nihil tacens stultus a capiente differt. Hactenus igitur, quantum temporiS angustiς quibus circumcludimur,admisere,fatis e uulsam credo falsam eorum opinionem, qui Dochorum titulos tanquam Viles, aspernan 'tur, suisque natalibus, magnificum ac praeclarissimum I Cti nomen , officere arbitrantur.

Hucusque M fingertu. Denique Doctor pro defensione sui iuris legitimis remediis uti potest. Et quidem actionem iniuriarum & ex L. di famarit competere, certum est vide supp. i.cap. ln.per m. Sed qui experiri vult, probabit secs Doch rem esse. Probabit autem per testes ad minuitum tres Marcell. Cala. de modo artic. Oprob.in gLynic. b. 2.nu. 78. Mascard.de probat. concI. 3 27. itemque per instrumenta publica Mascar.

dolos n. 2. per notoreitatem, communem reputationem,& aestimationem, Mastard. d.loc.num.

SEARCH

MENU NAVIGATION