Matthiæ Stephani IC. ... Tractatus de nobilitate ciuili. In duos libros partitus quorum 1. Est de nobilitate generis & familiæ. 2. De nobilitate scientiæ, siue literaria ... Continentes quæstiones varias, iuridicopoliticas, grauissimas, maxime iudici

발행: 1617년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류:

395쪽

ruit titulum , ut optimus appellaretur , Neratium, nobilςm,& equestris ordinis, Iuri Dconsultum ClarisI. pro succestare destinate legitur.' Et ut semel finiam, apud M. Cic. Antonius fatetur, semper nobilissimos inue p. Romana ciues. huic iuris scienti et praesul ite, honestissimumqtie ICti titulum affet halle. Et Crassiis apud eundem, tantam illustribus viris diligentiam fuisse ait, in iure tam addiscendo quam constituendo, quantam in opibus imperiis cooptandis: Vt recte Plato, ciuilem scientiam nominauerit, disciplinam regiam, quod ad Rages & Principes ea peculiariter

pertineret.

Romana denique nobilitas, olim eo potissisimum nomine,caeteris anteire mortalibus existimata est, quod militiae,eloquentiam, Iuriseque ciuilis cognitionem coniungeret, quem' admodum exempla aliquot iam relata fatis ostendunt, multaque alia, quae apud scriptores passim sunt obvia, facili me possent congeri,& pleraque etiam nostri temporis illus rix& nobilimma extant exempla , quae speciatim referre non estia dissicile, verum, ne in

longum excrescar oratio, ea prudenS nunc o

mitto. '

Cessent ergo superstitios quidam Germanis nostrae Nobiles . honestissimum ac prae -- clarissi-

396쪽

clarissimum Iurisconsulti nomen, tam nihili pendere, cessent illustres nostros Doctorum titulos contemptui habere, qui iusto obtenti progressu, vetusta generis nobilitate, quantumuis eximios , cumulato nomine amplificant , tantum abest, Vt obscurent, aut demi

nuant.

Hoc potius ipsi cogitent ac memoriae infigat sedulo, si qui peruersam hanc, ac plane pha naticam amplexi sint opinionem : Nobili stemmate progenitos: qui magis omnium Ο-ctilis expositi sunt, eo etiam decere optimis disciplinis esse imbutos, ac virtutibus ornamtos , ne aliter, iuxta vetus adagium d purpuratae simiae vulgo appellentur. Nam in hoc ipsi, aliis deteriore sunt conditione,quod pauperi & humili loco nato, imperitia non aeque oneri est, sicut illustri generosoq; homini, qui cum se nobilem profiteatur si indoctiis sit ac plane α μουσ ,etiam plebeis& vulgaribus vixis,ridiculo habeatur. Neque enim homo efigies illa est, quam videmus , neque haec , compacta ex ossibus neruis moles, carnibus contecta, cute vestit ἰ sed quod intus latet, unde omnis nobis est ratio atque consilium , hoc nos

homines sumus e factum ipsum quidem ad ima r

397쪽

2 - 323 Tractatus' ad imaginem effectoris sui Dei opt. Max, seolanguens per se ac obscuruat,nisi prςestio virtutum ac scientiarum lumine illustretur. χare sapienter adolescentem quendam affatus ' dicitur Socrates,loquere inquit. v te videam Index n. veri hominis insermo,parumque ac plane nihil tacens stultus a sapiente differt.

Hactenus igitur, quantum temporiS angum stiς quibus circumcludimur,admisere,fatis euulsam credo falsam eorum opinionem, qui Doctorum titulos tanquam viles, aspernan tur, suisque natalibus, magnificum ac praeclarissimum I Cti nomen , officere arbitrantur.

Huc que UingerM. Denique Doctor pro defensione sui iuris legitimis remediis uti potest. Et quidem actionem iniuriarum & ex L. dif-6s famarit competere, certum est vide sol. r. cap. fn.per ω. Sed qui experiri vult, probabit se 66 Doct rem esse. Probabit autem ' per testes

ad minimum tres Μarcell. Cala. de modo artic. 9prob.m g vnic. Mascard.de probat. concI. 3 27. itemque per instrumenta publica Mascar.

2.9pasim. Caetera de iudicio Doctoratus , possunt huc transferri ex

d. capit. sin

Diuitiaco t

SEARCH

MENU NAVIGATION