장음표시 사용
11쪽
timor, quanquam aeger Vix poteSi lucem ipsam Cernere, augetur. Haec omnia Symplomata vespere fl) eXacerbata,
Terminandi modi vel effectus. Hic morbus acuius triplici modo terminari potest. I) Resolutio et ad sunctiones sormamque normalem reditus. 2) Fibrinae exsudatio. 3) Suppuratio. Ut in pleuropneumonia aliisque
membranarum serosarum inflammationibus terminandi modum morbi vehementiae convenientem in Venimus. l. Resolutio. Hoc in morbo natura parum adjuvat, et sine medici auxilio rapidus est ad exsudationem decursu S. Arte autem medicinae recte et Suo tempore adhibita hunc valde timendum morbi finem avertere pOS- Sumus. Symplomata Omnia paullatim se subducere videmus, photophobia ruberque conjunctivae color minores fiunt. Lympha prius effusa a VaSi S resorbentibus remota, iris formam aequam atque colorem naturalem induere, cameraque anterior clarior fieri incipit. Dolor omnis evanescit et se contrahendi lacultate redeunte iris omnino Sana fit.
2. Lymphae vel fibrinae exsudatio terminandi modorum frequentissimus est: aeger enim, egregia illa nec raro Obvia negligentia, medicinae auxilium, quum jam Serum eSt, petere solet, cum medico nihil aliud reliquum eSt, quam ut inflammationem etiam tum consistentem do
duos Per scIeroticam immissos ramulos scimus, qui nervi eiliares Iongi vocantur: nee ut alii eum tertii nervi fibrillis in ganglio ophthalmico junguntur. Sic et secundum functionem nervoSqUPiris pro palpebra interna habenda est.
12쪽
loremque amoveat. Fibrina vel in iridis ipsius substantiam, unde maxima fit tunicae tumefactio, vel in marginem pupillarem effunditur. Quum tumore et lymphae exsudatione, quod interdum sit, iris et cornea inter se conjunguntur, synechia anterior vocatur. Ad lentis capsulam anteriorem per lymphae filii illas adhaesio, quae altera inulto frequentior est, quaeque iridis partibus non adhaerentibus lucis stimulo contractis, pupillae formam quam maXime angularem dat, synechiae posterioris nouistia habet. Fibrina in ipsam pupillam effusa multo pejor eSi, aut partim aut omnino lucis radios impedit et cataracta falsa vel lymphatica nominatur. Hujus plura Sunt genera, quorum nomina a sorma fibrinae effusae genere pendent. Cataracta membranacea pupilla quasi per membranam occlusa. - C. PyramidaliS, quum per pupillam lympha opaea in cameram oculi anteriorem Obtruditur, et C. Trabecularis, quum quasi irabe pupilla dividitur. Iu effusionis interstitialis gradu maximo iridis tumor sensim crescit, pupilla sit paullatim angustior, et denique margines adversi adhaesione junguntur. Pupilla a tresia vocatur. Vasi S iridis inflammatae sanguis eris per fibrinae exsudationem quasi per crisin levatis, dolor et
sympto mala alia Sub Sidunt, aegerque convaleScit, Oculi autem colore non omnino recuperato et videndi facultate
ad gradum effusionis aut pupillae contractionem conveniente, perdita. Iritide nec medicinae auXilio nec quasi natura prohibita, ad iunicas et externas ot internas inflammatio extenditur. Retina et iunica choro idea morbo corripiuntur, et coecitas insanabilis rapide insequitur.
13쪽
3. Suppuratione ingrediento, sympto malum sere Omnium vehemenS eSt incrementum: nova est labri S accessio, oculi capitisque dolores et photophobia graviores fiunt. Photopsia seu ante Oculum scintillatio exsistit. Tunicae externae inflammantur, rubore diffunduntur. Fit chemo- Si S, conjunctivaque palpebralis tumescit. In iride punctum, quod in margine ipso pupillari frequentius situm, parvis arteriis multis circumeuntibus apparet, turgescit, si flavo colore, pupilla clauditur, tumor hic parvus l) rumpitur, et pu8 in cameram oculi anteriorem effunditur. Pure reSOrpto, Vel atresia pupillae, vel synechia inflammationis reliqua est. Interdum pro uno plures parvi abscessus inii ride simul videri queunt: iridis etiam, vel potius membranae hanc tegentis Structura morbo Sic miliatur, ut sicut in pleuritide et in perit Onaei inflammatione haud raro invenimus) membrana secretionis puri Scapax fiat. Interdum etiam, quum inflammatio Summum attigerit gradum, rubida nonnulla in iride apparent puncta, quae aut creSciant et rumpuntur, aut paullati in reSOrbentur; rarius ex iridis inflammatae vagis sanguis ipse in oculi cameram effunditur: morbi symptoma, quod cum cuique in oculo observato Signo nomen ex Graeco derivatum dandum e8se censuerint medici ocularii, hyperaemiam nominavere. Et pus et sanguis facillime e camera anteriore vasis lymphaticis reSOrbentur. Prognosis. Ut in morbis plerisque aliis, sic etiam
I) Simile quoque phaenomenon in pleuritide habemus. Ιu
ter Pleuram enim costalem et muscultas interco Stales abscessus Dr- matur, qui membranam Serosam perforans in thoracis cavitatempus effundit.
14쪽
hic prognosis a stadio pendet. Quamquam rapidus est
curSUS, quanquam Sine medici auxilio non solum dolore maximo et concurrentibus febris symptomatibus vires aegrotantis exhauriuntur, sed etiam coeotias ipsa sanabilis tristis morbi exitus evadit: tanta tamen hic est medicinae vis, tantum in hunc morbum imperium exercere poteSt medicus, ut primo in stadio, triti de non complicata, hoc est, nullo partis alius symptomate morboso aptam medendi rationem prohibente) prognosin bonam edere pOS-Simus. Hoc in stadio remediis recte impensis frequentissime oculi ad sanitatem reditum, rarissime contra coeci talem effici c0rnimus. Vel post sibi inae exsudationem, immo etiam, quum vasis in fibrina sangui seris formatio hanc jam organisationem habere cernimuS, praeter membranam humoris aquei nullis aliis oculi tunicis laborantibus, quod attinet visus recuperationem, dubia ad bonam acceden S prognosis est; quod attinet coecitatis timorem, ab hoc aegroti mentem penitus liberare pOSSU mu S. Pupilla contra jam clausa per atrusiam, vel lucis radiis per cataractam membranaceam impeditis, vel suppuratione ineunte, iridis colore et structura mutatis, ipSa crassa et CorrUgata, prognosis omnino mala est: nulla in medici, parva in chirurgi auxilio spes superest. Synechiae anterior et posterior, cum inflammatio et ejus omnia Sympio mata sese subduxerint, insanabiles sunt.
Iritis chronica interdum, sed rarius formam acutiorem Sequitur: plerumque est morbus ab initio chronicus. Symplomata et objectiva et subjectiva in principio obscura sunt,
15쪽
st interdum iridis color structuraque mutantur, videndique lacultas serme exstinguitur, antequam aeger Se aegrum I OScit. Hic quoque plerumque oculus alter petitur, et quod mirum videtur, alterius Oculi visus extinctus frequenter non percipitur. Saepius vidi, cum tantum cataracta una larmabatur, opacitatem visusque detrimentum Simul paulatim crescere, ac subito Se Ocul O altero captum e8Se aeger inve nit: quam ob rem de morbi causa cursuque certiores fieri non poSSumus. Tunicae eXternae rubore non suffunduntur, dolor aut nullus aut parvus adest. Photophobia minima, sicut interdum caecitate ad gradum morbi evidentis non Omnino conveniente, morbus pro amauroSi habetur. Sed di agnosis symptomatibus omnibus recte perlustratis sa cilis est: cito enim sit coloris mutatio, qui primum plerumque in iridis margine ciliari oriri dicitur. omnia quasi per nebulas Videt. Tunicae structuram fibrosam nitidam non amplius possumus discernere, tamquam commixta et paullum tumida apparet: membrana humoris aquei inflammatione chronica affecta, humor ipse naturam pellucidam perdit et fit turbidus: pupilla contracta et immobilis est, interdum sed rarius irregularis. Qua camerae anterioris membrana serosa inflammata ut apud membranas alias serosas inflammatione correptas haud raro videmus) fluidi secretio augetur una hydrophthalmi externi causa , sensum tensionis vel humore aucto quasi tunicarum ab interna parte extensarum efficiens. Corneae opacitas COmparet, quae aut a membranae Serosae opacitate Originem habet, aut a tensione scimus enim Oculi a parte aVersa compreSSi Corneam opacam fieri, quod in ovis aliusve animalis oculo lacile possumus experiri . Sympio mata
16쪽
universalia omnino absunt, aut quam minima vespere se. bris accessio percipitur. Terminatio. Exitus hujus morbi usitatiores sunt resolutio, pupillae occlusio, corneae ob Scuratio, hydrophthalmi 0ffectus, vel etiam staphyloma corneae, aut ad retinam inflammatione transgresSa, amaUPOSi S. Prognosis. Ob occulte et quasi furtim incedentia symptomata, et quia rarius primis in stadiis morbum videmus, quoniam plerumque tritis chronica a totius corporis in Orbo, etsi non spe ei fico pendere Videtur, quam insorma acutiore prognosis pejor est: pupilla tamen jam non multum contracta, cornea Atque humore aqueo jam pellucidis, iunicisque posterioribus jam sanis, eadem hona; staphvlomate vel retinae inflammatione obortis, prognosis Omnino mala exhibenda est.
Iridis structura et cum corporis partibus aliis tam sanis quam aegrotantibus sensus consociatus hujus organi inflammationis specificae, quam saepenumero Videm US, Cati Sae eX-
sistunt. Quamquam librum componentibus, discrimen inter hujus morbi sormas describstre sacillimum est, tamen ipsas non tam descriptioni convenientes semper invenimus et chirurgo, qui morbum in initio exituque observavit, quique non modo auctorum Verba, sed etiam aegrotantium sympio mata cognovit, saepe est difficile, oculo inspecto et morbo spe ei suo universali ignoto, num tritis id iopathica an syphilitica etc. sit, dijudicare. Nonnullis quidem in casibus, in quibus omnia clare notata sunt symptomata, Utrum Specifica an sit id iopathica, certo possumus dicere; sed hoc
17쪽
rarius. Et quamvis chirurgo Secundum Sola Signa objociiva statuere posse, jucundum sit, et Sibi valde ob suam diagnos in formandi potestatem placeat; aegro tamen aliter est et interrogationes paucae, quae minime tam molestae sunt quam longa oculi eXaminatio, omne dubitum cito tollunt. Quae diagno suos difficultas eo minus dolenda est, quia in omnibus hujus morbi sormis eadem sero est curandi ratio. Iritidis symptomaticae SpecieS SUnt quatuor, syphilitica, Scrophulosa, rheumatica et arthritica, quarum Omnium brevem descriptionem adjungam. Iritis syphi litica. Iridis inflammatio inter for mas frequentiores, in quibus Syphilidem universalem videmus, invenitur; et cum Oculus lue venere a laborantis inflammatione corripitur, iris praecipue et corpus ciliare
afficiuntur. Auctores illi imprimis Carinichael Eblani),
qui ad ulcera quaedam primaria Venerea quasdam pertinere formas, in quibus Se lues universalis Ostendat, aiunt, tritidem plerumque illud organorum genitalium Ulcus Se- qui dicunt, cujus forma rotunda, basis autem dura est et cujus superficies Sine granulationibus pure tegitur, et praesertim sine hydrargyri auXilio lue primitiva sanata. Hoc satis frequenter observandi ipse nondum copiam habui, quare Verum ne Sit an salsum dicere nequeo. Morbi initium occultum est sensimque crescit: cito oculi capitisque dolores eXsistunt vehementes, qui et in oculo ipso et in supercilio situm habent. Photophobia supervenit. Zonula illa circa corneam, de qua jam iniritidis simplicis descriptione locutus sum, conSpiella eSt, sed color non idem. Illic clarum rubrumque ii VenimUS, hic plerumque suscus est, aut quasi cupri colorem ha-
18쪽
bens. Vasa hanc formantia usque ad corneae marginem currunt, Sed Superficiem non transeunt. In iride ipsa
ad pupillae marginem interiorem plerumque morbi ineuniis prima cernuntur signa l). MOX st corneae obscuratio , quae in ipsa tunicae substantia Sita videtur. Pupilla fit statim immobilis, angustior atque angularis et quod mirandum, in pupilla fit angulus, qui definitam si
semper sandem directionem habet, vertex enim ad internam et superiorem partem n a Si radicem versus trahi iur 2). Color mutatur: fit suscias, Ob Scurus et Vasa Sub fusca in iride animadvertuntur. Conjunctiva corneae Vicina a VaSorum parvorum plexu fit rubida, sed partibus aliis hujus tunicae color albus naturaliS eSt. Palpebrarum margines rubri fiunt sine tumore. Dolores, ut in illis a Iu0 venerea ortum habentibus Observare solemus, vespere et noctu majores fiunt, praesertim si aegor in lecto sit calidus. Doloris symptomatumque aliorum exacerbatio vespere ingressa poSt noctem mediam summum
attingit gradum et diluculo ineunte remittitur. Dolor ita
vehemens, ut aegri SomnUm Omnino tollat, atque eXacerbationis tempore photophobia, quae adeSt Semper, augetur magnopere. Fit Seleroticae inflammatio, cujus color non ruber est, sed potius su Sco cupri colori iridis partiumque sere omnium lue venerea laborantium similis. Visus ab initio obscurus ob corneae opacitatem primo onim in stadio aeger omnia quasi por nebulam densam
19쪽
videt , cum sat in pupilla lymphae exsudatio, sere omnino
exstinguitur, lucem tantum a tenebra discernere potest. Terminatio. Resolutio: cuncta symptomata paulatim decrescunt; color huic morbo proprius et vasa tumida evanescunt, fibrina resorbetur set oculus fit aut omnino integer, aut parva quaedam Visus Obscuritas relinquitur. Exsudatio. In morbi sormis acutioribus, dolore symptomatibusquo auctis, si fibrin ad exsudatio. Cui fibrinae
exsudatae variae Sunt firmae, color autem Unu S. Obs Urias rubidus vel spadix usi. Fibrina in triti de simplici onfusa albidum offert colorem. Formam habet vel globulorum, vel fibrillarum ab iride ad lentis capsulam tendentium. Lymphae globuli, quum in iridis sup0rficie
Situm habeant, in cameram anteriorem se projiciunt et Siccavitatem minuunt. Cornea et membrana humoris aquei opacae Sunt, et in formis acutissimis inflammatione ad corneam reflexa, aut alia quadam causa morbi sera sors auadjecta, fit abscessus et hunc sequuntur hypopyon et postea Synechia anterior, vel etiam prolapsus ipse iridis et ulcus externum corneae syphi liticum. Cum inflammatio paulum se subduxerit, atresiam, synechiam anterio
rem Vel posteriorem, prolapsum iridis, pupillam angula rem, fibrinas in iridis superficie globulos, aut corneae cicatrices opacas horum reliquorum vel unum Vel plura videmus. Iritis syphi litica in abscessuum formatione De-qHenter eXit, quorum signa et symptomata illis in triti de id iopathica observatis similia sunt. Hoc in morbo non tam membrana serosa iridem tegens, quam paren chyma organi ipsius afficitur, illa inflammatione refleXa corripitur. Corporis ciliaris inflammatio, quae forsitan cum iri-
20쪽
ii de gradu quodam semper adest, et quae partim Zonulae
ejus rubrae corneam circumdantis, cujus antea mentionem
feci, causa est, vi nulla impediente incedens quam maxime visui detrimento est. Hano enim sequuntur in situ corporis ciliaris tumores coerulei et quasi scieroticae dilatationes, quae visum vel serme vel Omnino exstinguunt. Hoc staphyloma corporis ciliaris nominatur. Quum haec tritidis species decursu magis chronico procedit, in tunica mutationes videntur, vel paulatim incedens pupillae airesia, vel excrescentia ex iride colorem eundem suscum habentia, forma condylomatibus similia, unde eis nomen iridis condylomatum inditum. Horum Orius a Iue Venerea pendero videtur, et ob formam coloremque, et quia modo syphiliden curandi hic adhibito symptomata eVanescunt. In margine pupillari condylomatum crescentium sorma magis globosa, in margine autem ciliari eminentiae sunt magis irregulareS. Progno Sis. Non Solum secundum morbi localis in oculo siti Symplomata prognosis constituenda, sed morbus etiam universalis respiciendus est. Quum valetudini lues
non multum obest, cum ejus morbi symptomata multa non adsunt, et cum tritis recens est, prognosis bona. Cum
exsudatio jam facta et pupilla angularis est, quamvis haec pupillae sorma morbi praeteriti signum semper aderit, aeque bona exsistit prognosis. Visus enim quodam et eo utili gradu revertitur. Cum lues jam diu exstiterit
aegrotique Vires multum exhauserit, cum plures in partibus aliis hujus morbi sormae sese ostendant, cum, quod non raro invenimus, non modo morbo inveterato, sed hydrargyro mullisque aliis ad Itiem sanandam frustra applicatis
