Disputatio medica inauguralis, de tetano ...

발행: 1825년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

HIC morbuS modo repente, aliaS Pedetentim, quibusdam Signis praenundiis, invadit. Si Teianu8 frigore nascitur, Spatium temporiS, inter causam illatam et mala ineuntia intercessurum variat ab horis XII. ad horas LXX.; si vulnus civerit, a diebus IV. ad XII. Triamu3 n centium accedere consuevit sexto vel septimo die post partum. Hic morbus incipit fere ex lassitudine, faucium molestia, vorandi dissicultate, imae linguae dolore. Vultus Simul maerorem et angorem quaesitissimos sibi inscriptos ostendit. Cervix

12쪽

DE TETANO. postica riget atque dolet; aliquando tam graViter, ut aegro non citra Summum cruciatum, caput movere liceat. Hisce malis ingraveScentibus, dolor ossi pectoris imo insidet, exinde ad spinam dorsi ferendus. PrOXimum eSt, ut muSculi cervicis postici rigore assecti caput retrahant ; deinde Trismuδ accedit; id est, musculi Hermoidet, Temporaleδ, Ma etereS, aliique,

quorum eSt maXillam inferiorem attollere, obrigentes maXillas immotas figunt. Rigores tamen haud assidue urgent; sed invicem modo inclinantur vel quiescunt modo repetunt. AcceSSiones crebrae Sunt, ter quaterVe Singulis horis rediturae. Demum rigor crescens dorSi omneS musculos male habet, truncum corporis retrorsum fleXurus. DoloreS magis Saeviunt: Si aeger supinus decumbit, corpuS arcus instar incurvum eSt, pedum calcibuS atque occipite unicis lecto inniXis: nec raro rigor eX improUi-SO auctus hominem Vehementer jactat, aut eX

cubili projicit. Aliquando, musculis anticis rigore tortis, truncus corporiS prorsum flectitur; id est, Empro3thotono3 adeSt.

13쪽

Quoties Teianu8 hac forma donatur, Venter durissimus fieri consuevit. Quod si musculi antici atque postici aequaliter obrigeant, id est, ii

qui trunco corporis curvando et eXtendendo dicantur,in Sequitur, ut homo porrectus immotuS-que figatur, neque prorSum nec retrorSum flectendus. Hic tamen corporis habitus aliquanto rarior est; siquidem musculi postici anticis robore praepollent: quo fit, ut, utrisque simul rigentibus, caput longe saepius retro feratur. Erachia tandem, hucusque rigoris immunia, laborare incipiunt. Memoratu Simul dignum eSt, etsi artus Superiores rigescunt, manuum tameΠdigitos, usque ad eXtremum, moveri posse haud deSinere. Non raro, musculis, qui maXillae inferiori attollendae aptantur, rigore contorti S, lingua Simul extrusa a dentibus dilaceratur. Ubi huc morbus Venerit, vultus rigoris summi notas

sibi induit ; frons rugosus fit; oculi torti et

fixi aegre vel non omnino hic illic volvuntur; nasus Sursum fertur, et quaSi acuitur; genae retractae Os latius quam ex consuetudine red-

14쪽

dunt; ne multa, facies risu isto perquam horrendo, Sardonico dicto, Vellitur. Rigores, id quod Supra memini, nequaquam

continenter Saeviunt; at Subinde miteScunt, Vel ProrSUS conquiescunt. Si aeger, inter remissionem Vocem edere, Vel cibum potumque Sumere,

nititur, citissime in rigores, eosdemque acerbioreS, relabitur. Et loquendi facultas aut omnino deficit, aut sermo editur gravis, et ViX intelligendus. Somni parum recreant, nec diu Permanent ; infelix frequenter et eX improviSO eXperrectus saevissimo dolore et rigore cruciatur. Quidam profecto noctu atque interdiu Pene aS-sidue vigiles nullo Somno mulcentur. ReS est perquam notabilis, plureS actionum interiorum Vel Sanas superesse, certeve haud multum turbari: cujus rei ratio nondum satis

patet. Spiritus trahitur et emittitur citra moli mina gravia; id quod non admirari nequeo;

fibrae enim motrices, quae respirationi inserviunt, Valde rigeScunt. Humores Secernendi et excernendi minus

15쪽

DE TETANO.Tquam fert natura secernuntur et eXcernuntur. Alvus nimirum valde pigrescit; urina redditur parcissima Saturrimique coloris ; interdum quidem Supprimitur. Nec tamen hoc de omnibus eXcernendis rite praedicatur : cutis enim sudore

fere dissiuit; et lingua nitida humet, sic ut SitiS fere deSit. Memoria dignissimum Opinor, mentem integritate perfrui, aut saltem haud multum perturbari ; aegrum nempe, nisi morte jam Propinqua, illaesa judicandi, percipiendi, atque remini

Scendi facultate, praeditum esse. Tam arctoneXH, tamque intimo consensu, VentriculuS cum cerebro committitur, ut non admirari liceat, actionem ciborum concoctricem parum laedi; menS enim integra cerebri ossicia non graviter assici ostendit. Nec tamen lex certa hanc rem moderatur; interdum enim vomitus Telanum vel ineuntem comitatur.

Multiplici ratione Telanuε finiri solet. Sae-ΡiSSime, acceSSione jam urgente, aeger derepente Strangulatur, obrigentibus musculis spiritui accommodatis ; dolore simul atque inedia Trismo

16쪽

S DE TETANO. Orta, Operam huc conferentibus. Quanto levior torqueat rigor, tanto diutius trahere solet; qUanto acerbior, tanto citius Occidit. Modo hebdomadam, diutiusVe, permanet, alias, biduo tri

Denique, Telanu3 vitae flammam eXtinguit, triplici potissimum ratione : frequentiUS, Rctione idonea cordis, pulmonis, et muSculorum

qui spiritui inserviunt, impedienda ; quo fit ut

homo eX imprOViso pereat, trunco corporis, ligni instar, durissimo. Interdum in conVulsionem lethalem desinit; quae, haud SecuS atque rigor, actiones vitales eXtinguit. Alii, rigoribus finitis, Ob VireS resolutas, absumuntur: tanta enim incitatio non languorem summum moliri non poteSt. Quoties morbus propositus ita finitur, mortem antecedere consuerunt notae Virium perquaml Sarum; nimirum, cutis gelido Sudore madida, artuS perfrigidi, Vultus eXpallescenS, maXilla inferior delapsa, saliva ex ore defluenS, et quae sunt his similia.

17쪽

DE CADAVERIBUS SECANDIS.

ΕΤΙΑΜ SI medici plura, corporibus scalpelliope patefactiS, SecuS atque fert natura, reteXerint, nulla tamen ex his id lucis Teiano affuderunt, ut eXinde causa continens deduci possit. Notae, intrOSpecto corpore, detectae genuS Ilervosum et muSculOSum admodum concitata arguunt. Fibrae motrices, quae obriguerint, laeter ere, breviores fieri, atque firmiores et crassioreS notantur ; perinde quaSi arteriae et Venae Sanguine Superfluerent. Membrana mucOSameatus alimenti propria hic illic indicia inflammationis praegressae sibi induit. Praeter haec, nonnulli hodierni, auspice et duce Sanders, contendunt, nervos muSculi S aD sectis inspersos vasis ultra naturam Sanguine distentis rubescere; praesertim jam ineuntes :adjiciunt porro, Teiano quaesitissimo SpeViente, chordam vinalem ipsam, et ejuS nerVOS, Rrteriis venisque turgentibus praeter modum, rubere:

18쪽

10 DE TETANO. neque id Tetano Soli, veruntamen quoque aliiS morbis, quos ordo Cullenianus, SPASMI,V amplectitur, evenire. Profitentur Sane membranam

extimam chordin minali circumjectam inflammationis signa Opisthotono tentatis sibi praetulisse. Haud parvi medicorum interest, haecce, acriter perScrutando, firmare vel refellere : iis enim fisus, Sanders Spinam dorsi eXulcerare, emplaεtro Lyum crebrius imp0Sito, ejusdemque venas, hirudinibus cucurbitulisve cruentis im-ΡOSiti S, Vacuefacere conSuevit. Quae remedia proSint, necne, inquiSi tu dignissimum est.

Tetanuδ, sui ipsius similis, ViX ullum valetudinis adversae genus eo HSque Simulat, ut artis Apollinaris paulo Scientior errare POSSit. Quum vero ei cum Hydrophobia quaedam communia Sunt, quouSque haec mala invicem distent, pauci S enarrare operae pretium duxi. Hydrophobia, veneno sui generis Salivae ani-

19쪽

tem sibi multiplicem adsciscit. Illa pede lentissimo obrepit; interdum, non nisi pluribus hebdomadis, imo Vero, menSibuS eXacti S, eX quo canis aliudve animal rabidum momorderit, invadit ; haec contra ΠOXam admotam cito eXcipere consuevit. Illa jam acceSSura, pars Violata dolet ; sensus gravitatis et molestiae angit; Somni nocturni desunt; cibi parum appetuntur, et

male concoquuntur ; mens admodum turbatur,

atrOX, SuspicaX, futuri paVida. Hae notae alteri prorsus deficiunt. Denique, signa Hydropho-bim confirmatae Tetant propriis longe aliena sunt: nimirum, quolibet liquore conSpecto, orive adhibito, fibrae motriceS pharyngis convulsione horrenda torquentur : aeger Sui imaginem, quam aqua Speculumve reddit, fugit: suos OmneSVe Vicinos mordere Vult: vehementer febricitat ; noctu vigilat; SenSu praeter naturam acuto praeditus est: vultus admodum rubet; oculi corusci nitent: demum infeliX, musculis omnibus convulsis, eX improviSo Strangulatur.

20쪽

12 DE TETANO. Hisce in animo habitis, vix aut ne ViX quidem errare licebit.

Alii quoque morbi, praeter Hydrophobiam,

haud parum Teianum simulant; nempe, HySteria, Epilepδia, convulSio puerperarum Propria, et chorea. De quibus Omnibus a Telano discernendis, haecce Satis esse judico ; maxillas fere inVicem commissaS, PlureS muSculOS rigore fiXOs, dolorem acerbum ab imo pectoris osse ad spinam usque dorSi pertinentem ; at Vum pigerrimam, atque ossicia cerebri et mentis parum laesa, Teianum potissimum insignire, et facile

DE CAUSIS.

CAUSAE morborum triplicis Sunt generis ; M-ditin. evidenteε, et continente8. Abdum sunt, quae corpora ad morbos proclivia reddunt; idque nomen eo acceperunt, quod homini fere inhaerent. Evident sunt, quae illatae morbos

illico gignunt; atque ita appellantur, eo quod

SEARCH

MENU NAVIGATION