장음표시 사용
11쪽
edieto conuocamus, ut tam salutari remedio quar- eumque ad Diuinum cultum conseruandum, &lificandum, atque ad Eesesiasticam, ac Christianam discisinam, quantum in Domino possumus restituendam, prouideamus: in hanc certam spem Diuina ope adducti, ut uberes inde Charitatis, ac Pacis, quae iuncta iustitiae est , fluctus plenis cum ianore manipulis reportamus.
12쪽
C A P V Τ I. De SMmma Trinitate , Fide Catholica, eiusque puritate perpetuo retinenda ,
s conservanda. IDES Catholica a D.Chrysostomo Religionis fundamentum appellatur, & nos huius nostrae Synodi fundamentum esse voluimus, ut eius scutum sumentes possimusomnia tela nequissimi ignea extinguere. Cum autem nostrum sit ipsam ab omni labe semper intactam seruari, ac fidelium cordibus altas radices agere, ne a ventis tentationum, aut Haereticalium doctrinarum concuti possit, iubemus a Confessarijs poenitentes non esse absoluendos, qui Sanctissimae Trinitatis, Se Incarnationis mysteria distinctὸ non calleant, ne non Christum Crucifixum, mortuum ,-sepultum surrexisse a mortuis, ac in Cactos ascendisse, iterum venturum, ut probis praemia,improbis aeternas poenas impertiat. Si Confessarij Decreto non paruerint, praeter diuinam ultionem, alias poenas arbi.
trio nostro infligendas subibunt. II. Dispositioni Sacr. Concilij I ridentini siess. Σq.c. I a. de reform. Necnon Bullae sel. rec. Pij IU. quae incipit. Iniunctum nobis, inhaerendo praecipimus, Fidei professonem emittendam esse ab om- A nibus
13쪽
nibus Beneficia curam animarum habentia, Canonicatus , aut Dignitates obtinentibus intra duos menses a die adeptae possessionis coram nobis, vel
nostris Virariis Generalibus sub poena amissionis
fructuum , ac alijs arbitrarijs. Obtinentes autenata Dignitates, vel Canonicatus postquam Fidei Pro sessionem coram nobis,vel nostris Vicariis Generalibus emiserint, iterum emittere sub ijsdem poenis teneantur in eo Capitulo, in quo Dignitatem , vel Canonicatum obtinuerint . Ad eamdem Fidei Professionem teneri volumus Concionatores siue Sarinculares, siue Regulares ; Sacerdotes ad audiendas Montalium consession s deputatos ; ossiciales tribunalis Ecclesiastici; Ludi magistros tam nostrarunt Ciuitatum,quam Diecesis; & tandem Medicos omnes , atque Chirurgos, qui pmter Fidei professionem, etiam Bullam fel. ree. B. Pij V. se ad unguem obseruaturos iurabunt, nisi,cum Doctoratus gradu decorati fuerunt, uti umque se fecisse ostenderint. Nomina deinde, & cognomina Fidem profitemtium cum die , inense, anno, N testibus ad praedicium actum praesentibus a nostro Cancellario in peculiari libro describentur. III. Nemini, & si Clerico, nisi Sacrae Theologiae Doctori, vel Licentiato liceat de rebus Fidei
disputare, aut sacras explicare scripturas absqu e nostra expressa licentia, aliter grauibus poenis arbitrio nostro subiacebit. IV. Sacrae Scripturae verba ad sensum propha
14쪽
num, scurrilem, seu ridiculum detorqueri omnino prohibemus . Concionatoribus Vero, ne opiniones damnatas praedicent, neue non damnatas, damnatas esse asserant,penitus interdicimus. Inobedientes grauissimis poenis mulctabuntur. U. Nulli Bibliopolae, aut Imaginum venditori liceat venales exponere libros , vel imagines, 'aut
quid simile, nisi habita prius a nostris Vicarijs Generalibus licentia in scriptis 3 nullique liceat libros
prohibitos legere,ac retinere absq; licentia: qui vero nouerit aliquem huius legis transgressorem quo ad libros Haereticorum ex professo de Religione tractantes sciat se teneri sub poenis in Edicto S. ODficij contentis ad eum de nunciandum in nostro eiu Ldem S. Ossici j Tribunali,cuius Uicarii semper erunt nostri pro tempore Vicarij Generales, coram quibus sub eisdem poenis denunciandi erunt proferentes blasphernias haereticales i sequentes propositi nes damnatas, & praesertim impiissimi Michaelis de Molinos, ac alij, de quibus in Edicto. Ut autem quisque scire possit poenam, cui subiacent non de- nunciantes, volumus praedictum S. Officii Edictum in Dominica Passionis ab omnibus nostrae Dicece- sis Concionatoribus de verbo ad verbum e suggestu legi. . ' . UI. Hebrarus, aut Haereticos in propriis domibus excipere,aut retinere cuicumque, sub grauis simis poenis nostro arbitrio infligendis,prohibemus; Cauponibus vero non liceat, nisi pro prima nocte, A a de per
15쪽
& per transitum, absque nostra speciali licentia. Si vero habita licentia Hebraei per nostram Dioecesim vendendo vagentur, caueant Parochi,ne falsa dogmata disseminent in vulgus, neue superstitionibus utantur; idque observent Parochi, etiam cum Abyssinis, quos vulgo Cingaros vocant. VII. Nemo repraesentare quocunque modo audeat historias sacras, seu spirituales, nisi per nos facta licentia: qui secus secerit, decem aureis pro quacumque vice mulctabitur.
De Doctrina Christiana. I. AE T Ineam animae nostrae, quam Diuinus Pa- ter familias plantauit dextera sua, caelestis doctrinae aquis perpetuo irrigatam esse voluit.Hinc sui populi Iudici huiusmodi praeceptum tradidit.
Non recedat volumen legis huius ab ore tuo, sed meditaberis in eo diebus, ac no tibus. Negligentibus autem hominibus hanc aquam,vinea pene exaruit. Nos igitur cum simus ex ijs, uos Spiritus ractus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei,quam acquisivi anguinesuo, tam graui malo occurre reS, volumus omnes nostrae Diccceseos Parochosese diligentes in Doctrina Christiana tradenda, nedum pueris, sed omnibus eam ignorantibus, in iscumbemes praecipue ad declarandum Mysterium
16쪽
Santissimae Trinitatis, Incarnationis, Mortis, &Resurrectionis Christi Seruatoris, ac eum non mOdo esse Redemptorem , sed etiam Remuneratorem. Verum quia frequenter accidit, multos, parentum incuria, nunqua bene edidicisse orationem Dominicam , Salutationem Angelicam, & Apostolorum symbolum, & cum sint prouectae aetatis, eos pudet simul cum pueris Doctrinam Christianam ediscere, ideo iubemus nostrae Dioecesis Parochos illis di bus, qui ex praecepto coluntur,postquam suerint ad Altare Sacrum peracturi, ante idem genuflexos alta voce recitare vulgari idiomate, distinctis versiculis, populo singula repetente , supradictam orationem Dominicalem, Salutationem Angelieam, & Symbolum Apostolorum in uno Festo ; in altero vero decem Praecepta legis,&Ecclesiae, ac septem Sacramenta, & ita per totum anni circulum singulis testis alternatim peragent. Negligentes unum aureum locis p ijs applicandum qualibet vice soluent. II. Pueri, puellaeque Doctrina Chrisiana eradiantur statutis horis , quae populo commodiores eligantur, atque in hoc seruentur praecipue itatuta Congregationum huius Sanctae Doctrinae, ubi erectae fuerint; ubi vero non adsint, seruentur decreta a nobis in Visitatione facta, ac leges impressae in Catechesi nostro mandato typis edita.
III. Hortamur tandem parentes, ut omnem
adhibeant diligentiam, ne eorum pueri tam necessarium exercitium negligant, e quia validiura
17쪽
sunt exempla, quam verba, in plenius est opere docere,quam voce, ipsi persaepe pravientes sint. Hor-- ramur pariter in Domino luantum possumus etiam Canonico nostrarum Cathedralium, ae Collegiatarum, ut fauorem, in sum,assistentiam ,& pret sentiam praebeant operi tam pio,in quo cum de si lute animarum agatur, diuinissima erit ipsorumtacooperatio, nam iuxta S. Dionisj Areopagitae sententiam , Divinorum omnium diuini mum escooperari Deo in conuersone peccatorum.
De Verbi Dei Praedicatione. I. R D Sacerdotes inter caetera ossicia maxi inha L spectat annuntiare Fidelibus verbum Dei
iuxta illud Euangel j: Euntes in mundum uniue sum, praedicate Euangelium omni creaturae. Hoc tamen praecipuum Pastorum munus est, ne negligentes Diuini numinis iram incurrant iuxta minas:
Vae Pastoribus Israel qui prscebant semetipsos. Ecce ego ipse si perpastores requiram gregem meum
de manu eorum, em cessarefaciam eos, ut ultra non pascamgregem, nec amplius pascant semetipsos . Vt autem huiusmodi effugiamur minae, iubemus, ac expresse mandamus ab omnibus animarum curam habentibus cunctis diebus festis depraecepto, inter Misse Parochialis solemnia , seu alio
18쪽
commodiori tempore,facilibus, ac claris verbis explicari Fidei mysteria , Sacramentorum vim , ac praeparationem requisitam , ut digne recipiantur, vitiorum turpitudinem, virtutisque decorem, Festorum obseruantiam; Et si aliquis Parochus ad id agendum non esset idoneus, volumus saltem,ut populo legat aliquam Homiliam ex impressis super Euangelium illius Festi, aut aliquem sermonem ad supradictas materias spectantem, quem seligere poterit, vel a P. Cranata, seu RodrigueZ vel a Christiano Instructo P. Segneri, vel a Parocho Instructore P. Agnelli,vel a Meditationibus P P.de Ponte, Franciotti, Butat, Spinulae, vel ex aliquo alio pio, ω approbato Scriptore. Monemus tamen Parochos omnes, ne inter Uiuina mysteria aliquid miscere audeant, quod ad res prophanas , & praecipue ad propria commoda,vel auaritiam pertinet; aliter facientes grauissimas poenas nostro arbitrio luent. II. Ab iis locis, quibus Concionatoris nominandi facultas est, nominationem huiusmodi exhibendam esse decernimus pro approbatione innostra Cancellaria Episcopali, vel ante festum Epiphaniae , vel saltem per totum illum diem, quo transacto expiret pro eo anno nominandi facultas, & ad nos deuoluta intelligatur, monentes locorum Communitates,quibus tale competit priuilegium,utCωcionatorum nominationem ad noS mittant, neue
litteras patentes faciant, in quibus se deputare, eligere , aut declarare aliquem in Concio natorem ex-
19쪽
primant; Nam si quis cum talibus litteris reperius fuerit, contionandi munere pro illo anno per nos in nostra Dioeces privabitur. III. Nulli Sacerdotum, siue Saeculari siue Regulari , qui non sit Parochus, & in sua Parochia,fas ullo modo sit, etiam cuiusuis priuilegii praetextu, praedicare,nisi per nos in scriptis facta licentia, quae
Regularibus non concedetur, nisi suorum Superiorum approbationem super idoneitate nobis exhibuerint . Illi autem qui a suo Superiore approbati in Ecclesijs sui Ordinis praedicare voluerint,id eis non liceat,nisi prius a nobis benedictione petita,nec nobis contradicentibus. IV. Nequeant laici sub quolibet praetextu aut quaesito colore Diuinum verbum populo annuntiare,sed solum in aliquo priuato colloquio pium librum legere, aut ad bonum priuatim hortari: U. Ad Conciones approbati, munus exequi nihilominus nequeant, nisi prius ostensa facultate sibi a nobis concessa Parochis locorum, ubi concionandum erit, nec audeant Monialibus praedicar . absque nostra speciali licentia ; quod si ad id muneris expresse deputati fuerint,interdictam tamen sibi esse sciant allocutionem cum Monialibus , nisi per nos facultas specialis ad hoc concedatur. Contranci entes arbitrarias quidem, sed graues poenas in
VI. Nocturno tempore Conciones haberi nequaquam permittimus, ne quidem Passionis tem-p0re
20쪽
pore, quo haberi volumus, vel feria v. in Carna Domini sero , sed ante lucis, occasum ; Vel Feria vi. in Parasceve summo mane, sed post et aram lucem. VII. Tempore Quadragesimae ne , dum Verbum Dei seritur, inimicus homo superseminet tira.
nia, volum , ut durante Concione, viri a mesieribus, vel tabulato, vel tela dividantur, ita ut inui. cem videri non possint. l. i.
VIII. Concio natores, siue Saeculares, siue Regulares prima vice, qua in nostra Dioecesi Concionem habebunt, Fidei Professionem coram nobis, vel nostris Viearijs Generalibus emittere teneantur,
quae in libro prosessionum huiusmodi a nostro
Cancellario describetur. IX. Nemo in Conesonando spernere, vel deridere audeat Sanctissimae Communionis frequentiam , sed eam potius suadeat, inculcata tamen necess1tate purissimae , ac deuotissimae praeparationis ad tantum Sacramentum rite, recteque suscipiendum, ac exaggeratis poenis quae indignὰ sumentibus seruantur,obseruando in hoc ad unguem Decretum Sac. Congregationis Concilij sub fel. rec. I nocentij XI. die a a. Februarij Iσ 9. emanatum.
X. Animaduertant praeterea Concionatores,
ne inter concionandum res obscuras, dubias , seu incertas admisceant, quae auditores in aliquem inducere possint errorem : Caveant etiam a subtilibus haereticorum argumentis, quae in suggesto exponi populo non debent, nec impugnandi causa, cuma , B ex
