Synodus dioecesana. 1. Montis Falisci, & Corneti, quam Marcus Antonius Barbadicus S.R.E. presbyter cardinalis tit. S. Susannae supradictarum ciuitatum episcopus. Habuit anno 1692. Innocentio 12. Pont

발행: 1693년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

3o CONSTIT UTI ONES.

lium, Constaternitatum , cpterorumque locorum Piorum census constitui non permittimus ,.nisi qui pecuniam ad censum voluerit recipere , prius pernos,vol nostros vicarios Generales fuerit approbatus, idoneamq; praestiterit fideiussionem in euentu deteriorationis, vel mortis renouandam , idque Iocum obtineat tam in censu nouiter creando,quam in Vetere, ut vulgo dicunt, reaccensando. Qui secus fecerint, non modo ad omnia damna, expensas,& intereste teneri volumus, sed alias poenas nostro arbitrio dabunt. IX. Arbores frugiferas incidere absque nostra expressa facultate nemo possit. Si Siluae sint caeduae, temporibus, Se modis debitis nihilominus incidantur, sicut incidi posse concedimus arbores aridas,&infructuosas pro moderato tantum usu Beneficiatorum, vel locorum Piorum; quod si dubitari contigerit,an fructum dare possint, nostram requiri Volumus facultatem . Si vero aliquis in praedictis inobediens repertu S fuerit,poenas contra ipsum pro modo culpae decernemus, quas tamen semper grauissimas luent, qui cgmenta, trabes, aut quid simile vendiderint, aut quocumque: modo distraxerint. X. In frontibus domorum, quae ad liuellum perpetuum dari dicuntur, ne dominorum memoria tractu temporis pereat, volumus, ut Rectores, seu

Administratores Lapidem , seu Lapides immobiliter collocandos curent, in quibus Domini nomen, vel insignia describantur.

42쪽

De Cellebratione Missarum;

I. A crosanctum , tremendumque Missae Sa-o citificium, ubi Christus victima simul est ,

atque Sacerdos, tantam mentis attentionem, tantam Corporis compositionem, tantam Conscientiae puritatem, tantum Spiritus ardorem requirit , ut quicunque magnus apparatus eius excellεtiae comparatus minimus videatur. Animaduertant igitur,

qui Sacerdotij primitias Deo libare desiderant, ut ad id peragendum omni diligentia se comparent;

nec quisquam Missam nouam canere audeat, nisi prius c remonias optime calleat, & Magistri ceremoniarum, vel alterius deputati Fide exhibita, facultatem a nobis impetrauerit; aliter decem aureos locis Pijs in poenam soluet. Cum autem primam Diuinae Maiestati Hostiam quis immolauerit, nullo modo in Ecclesia se exponat ad munera, Oblationes, & donaria recipienda, quae sub Eleemosynarum titulo s*pe Simoniacam redolent labem,neque tam Sanctum opus comessationibus, ebrietatibus, ludis, choreis, aut scurrilitatibus polluatur. Il. Qui Ecclesijs quoquo modo praesunt,si Sacerdotem vel celeriter,uel immodo ,vel caeremoniis ineptis celebrantem viderint, seu missam male legere obseruauerint, statim ad nos deferant, nisi

velint grauissimas pendere poenas; quibus pinnis

etiam

43쪽

31 CON STITVTION Es

etiam subijcientur, qui talari veste non induti, vescollare exuti Missam celebrare praesument. IlL Io nostris Cathedralibus, & Collegiatis in - festis cum Diacono , & subdiacono celebretur. Et in Cathedrali Montissalisci Daconi, & Subdiaconi ossicio Cappellani alternis vicibus fungantur. Si quis defuerit, tres ivlios Iuet ei, qui sequens in

ordine suas vices suppleuerit. Corneli autem Diaconi munere vicissim Canonici sungantur, Sub diaconi vero vel Sacrarii custos, vel aliquis ex Clericis in Sacris constitutis, qui per Capitulum retinentur: Idemque Sacraris custos diebus ferialibus Epistolam canere debebit. IV. Missas Conventuales diebus festis a solis Canonicis cantari volumus, seruata reliquis diebus locorum consuetudine; deficiente, qui Mistam liuiusmodi canere debet, sequens in ordine vices supplebit tres ivliosa negligente lucraturus. V. Missa pro defunctis extra tempus Paschale canatur qualibet seria secunda non impedita, prima vero die mensis non impedita pro defunctis Sacer dotibus canatur ; non tamen ob Missam praedictam conventualis debet omitti, sicut Se in festis quadragesimalibus Missa deFeria nunquam est omittenda. VI. Canonici, & Capitulum ad alias Ecclesias celebrandi causa collegialiter accedere non audeat,

nisi prius in Cathedrali, vel Collegiata Missa con ventuali cantata, & Diuinis Offcijs persolutis. VII. Diaconi, N Subdiaconi Euangelium, &

44쪽

Epistolam in Ecclesia respecti uel cantaturi prius in

Sacrario legant,& cantent, Vt errores, quantum fieri potest , leuitent. Acolyti, ceroferaris, caeterique ministri, antequam Sacerdos paretur, presto sint, ut Omnia ordinatim procedant. Quando vero Sacra solemnia per nos fient, tunc Decani, MANchidiaconi respective munus sit, unicuique proprium officium ad huiusmodi munia rite,recteque

exequenda praescribere. lVIII. Sacerdos Sacrum iacturus recitato prius saltem Matutino cum Laudibus ad Sacrarium acceis dat, Missam reperiat, diligenter legat, Saeramento confessionis animam abluat, si labem contraxit, idiaquὸ peragat antequam Sacras vestes induat, quibus indutus neminem alloquatur , sed in contemplatione caelestis Hostiae, quama immolare intendinlotus sim Neminem salutet, vel cum ad altare proineedit , velaeum ab eo recedit, nisi Episcopum, aut alium maxima aliqua dignitate fulgentem. Iu ob diens graui poena punietur . . . p t raram Δ d ni IX. Celebrantes pileolosen utantur, iifi Sum

mi Pontificis priuilegio sub poena suspensonis ipso

facto incurrendae. Superioris labii barbam ita longam non habeant, ut Sacri Corporis , ves Sania guinis sumptioni impedimento3 esse possit -: Duae

saltem cereae candelae donec Sacrum fiat, semper ardeant. Vestes, Calices, patenae, & reliqua omnia adhibeantur ad rubricae praescriptum . . X. In admittendis ad Missae celebrationem Sa-

45쪽

cerdotibus incognitis , seu peregrinis, litterae circulares a Sac. Congreg. S. odicii Urbis nuper editae ad amussim seruetur, quarum exempla in quolibet Sacrario affigi mandamus sub aurei poena, vel a S

crarij Cultade , ubi adest , vel ab Ecclesiae Rectore

solaenda i XI. Nemo secuIaris, veI regularis Sacerdos in E clesiis, vel oratorijs non approbatis , nec benedictis sacrum facere, vel nemo Parochus ibidem

Par hialia munia exercere audeat. Qui nou paruerint suspensionis poena punientur , Regulares vero Monialium Ecclesi x non celebrabunt, nisi per nos , vel notiros Vicarios generales data facultate , di Monialium Confessarij accedente consensu. XIL Non celebrentur Missae , nisi ab aurorae

ad meridiem, prout Misialis monet rubrica . Feria tinta in Coena Domini,& Sabbato sancto Sacrum non fiat, nisi in Ecdesijs Cathedralibus,Collegiatis, Parochialibus, di Monialium, in quibus unica tantum ce lebretur Misia, contra facietiuus suspensonis indicta poena. Sabbato Sancto campanae in nostris Civitatibus non pulsentur, nisi prius Cathedralium gam panis pulsatis. Feria v. in Caena Domini Cl rux Vrbanus in nostris Cathedralibus, Clarus uero Di ci sinux in suis Ecclesin. Parochialibus Corpus

Dominicum participeta.

XIlI. Sacra votiua , vel pro Defunctis ijs di bus, quibus sub ritu duplici recitatur officium,nulla. modo fiant Missae de decem Auxiliatoribus, de

46쪽

Patre aeterno,ac caeterae a Sac. Rit. Congregatione

interdi nulli bi telebrentur; neque Missa Sanctissimi Rosirij, vel S. Mariae Montis Carmeli, nisia Regularibus illis, quibus speciali Summorum

Pontificum priuilegio licet. , . XIV. Parochi non sacrificem, nisi hora irinia sueta,& populo magis commoda, nec ob propriam, vel alterius commoditatem tempus anticipare, vel ultra consuetum protrahere liceat, cum id in totius populi praeiudicium minime deceat. In sesto Sancti Titularis alicuius Ecclesiae, eius Rector, vel per se, vel per alium Misiae sacrum ibidem faciat quatri. uis ex beneficij erectione non teneatur. Qui supradictis non paruerit, aureum quacumque vice soluet. XU. Quilibet Sacerdos Hostiam Deo imino. let saltem diebus Dominicis, acalijs solemnioribus festis. Parochi vero, ubi consuetudo quotidie celebrandi desit, saltem ter in hebdomada, & omnibus diebus festis de praecepto sub poenis nostro arbitrio infligendis, sacrum faciant. XVI. Nemo egrediatur λ Choro dum diuinae persoluuntur horae, vel dum solemni ritu res dies na celebratur, nisi propria, vel Ecclesiae nece ditas id suadeat,de Praefecti Chori facultate accedente; qes iecus egerit i punctatura rnuictaebituro; Episcopo

vero Pontificalia exercente nemini in eadem Ec- Uesia sacrum facere liceat.

XVII. Diebus Dominicis & alijs festis de

praecepto nemini liceat ante. Parochum , nisi ab eu- .. i E a dem

47쪽

dem obtenta facultate, Missam celebrare. Alias permittentes aurei nummi, celebrantes suspensionis per mensem p a punientur.

XVIII. Sacrum facere omittens illis diebus, quibus vel ratione beneficii, vel alio quocunque

modo, siue titulo celebrare debet, duorum Raso ram poena pro singulisio missionibus mulctetur, qui in Capsula sacrari, ponantur ,λut alter ei, qui negligentis vices gesserit, tradatur, alter velo in

Sacrari, beneficium erogetur. i i dVt a tam sancto Lacrificio omnis auari tiae , vel superstitionis labes procul absit, caueandsub grauissimis poenis Sacerdotes, ne pacta ineant vel simoniaca, quoad teleemosynam . vel supersti- tiosa quo ad modum, seu numerum cande arum , vel Missarum ab Ecclesie ritu,'vel consuetudinerationabili non approbatum . Plura stipendia pro una Missa non recipiant. Si Misia celebrationem alteri demandent, pro qua stipendium receperunt, integrum ei tradant, nulla pro se portione retent Pro Missis , quas celebrare tenentur ratione Cap

pellae, Beneficij, Legati, vel Salari j elecmosynas

non recipiant. Missas non applicent pro primo, qui eleemosynam est erogaturus, cum interdictas i applicatio incerta pro certa stipe. Onera Missarum perpetua absque nostra, vel nostrorum Vic riorum generalium facultate acceptare nemini liceat: qui contrafecerit, si Laicus, ves Clerisius sit,.

ingrestum Ecclesiae ipso facto sibi interdictum esset e I sciat,

48쪽

: SrΝ ODALES. Istiat ; si vero fuerint Moniales, voce activa, N pa L. filia statim priuatae existant. ljsdemque poenis i iacebunt ii, ad quos spectat, qui pecuniam, aut mobilia ob onera perpetua relictam bonis stabilibus , vel cum nostra facultatem Censibus non col. locabunt. Pro quacumque Missa et leemosyna manualis erit unius ivlij, nis onus perpetuum fuerit , quo casu in prima fundatione tulios duos monetae Roman et Littin pro cuiuslibet Milla qleemo

' XX. I. Sacrificanti ministrantes deuote, distincteque uerba proferant semper genuflexi , praeterquam dum Euangelia leguntur, quo tempore stare debent. Modeste se gerant, oculos non circumserant , honeste induti sint, ac omnia faciant, quae tantum decent sacrificium is .

. . XXI. Qui sacrificio intersinat, non fabulentur, non rideant, neque assistant velut illi, qui genu tantum flexo illudebant Christo , de quibus D. Ambros ait. Bene illudere ei videntur; nam non animo , non eorde, non genibus flexis ,i sed genu flexo preseratinum. Extra Ecclesiae fores sacrum audituri non genustectant. Homines aperto capite, mulieres vero operto intersint . Ad aras

proph non ac dant, ne sacrillianti impedimento esse possint. Nec ab Helesia discedant, nisi pol, quam Sacrificans in sacrarium rediverit . Haec omnia a Christi fidelibus diligenter obseruari cuis rent Parochi , Ecclesiarum Rectores , vel sacrario

49쪽

rum Custodes , quod si super his aliquis abusus

irrepseri t, statim nos doceant, ut necessaria pollimus adhibere remedia . . .

De horis Canonicis .

i. T ON ρ fallere Deo magna est iactura, ut

ait Simeon Iunior orat. I s Arima quippe non psallentis diuino Iumine, diuina virtute, qtilete ab insultibus Daemonum priuatur, t ' Om. nis petulantia, omnis immunditia, omnis improbitas , in iniustitia, omni astua, ostentatio, amrogantia ab eisdem in eandem inuehitur. Vertim enim mero allere Deo petitater, ae perfunctorie

Ur με timore , qui Deo astanti est necessa s ,

tantum abest, et i aliquidcommodi, wpotivis inmcomparabile detrimentum asse τ', quia Detimis exasperat anuisaurent,ncirique M. A tanis quam in exilism mi me. Ut igitus horae Canonicae ab ijs, quorum interest, x loco, & tempore debitoreCitentur, praecipimus, ut dato per Campanar smo statutis horis , omnes Canonisi , Beneficiati,& Clerici, qui Choro sunt addicti Superpelliceo . Bireto respectiuὸ Almulijs in Sacrario modeste,& sine strepitu induti bini morum adeant grada nec nimis lento, nec nimis sestino demissis o li ει neminem alloquentes; ac si ante Astare Sanctis- ismi

50쪽

smi Sacramenti trans re contigerit, genuflectant,& facta Episcopo , si adsit, & arae maiori debita reuerentia sese inuicem salutantes suum Stallum petant , Vbi, postquam aliquantulum genuflexi orauerint, stantes incipiant submissa voce , Pater noster, reliqua prosequentes iuxta rubricas. II. Nesciat Chorus, quid sint cachinni, derisiones, locorum mutationes, Epl stolarum, coete-xorumque librorum Iectiones, corporis situs, vel gestus immodesti, flores, chirothecae , ac reliqua omnia , quae redolent leuitatem. Si quis tam fan- tum locum rebus huiusmodi violare praesumpserit, praeter punctatura S, scuere mulctabitur. II l. Diuina ossicia, nedum externa ori S prolatione, sed etiam interna mentis applicatione, VO-ce concordi, modeste, atque dillincte recitentur,itaut nulla interueniat syllabarum diminutio,nul. la verborum praeteritio, nulla versavin celeratio, sed in medio cuiuslibet versiculi, ubi stellula reperitur, breuis pausa fiat. Omnes simul reeitent, nemo priuatim, nec voce submissa, sed si quis Offici jsiam eceptis Chorum adiuerit, ijsdem persolutis extra Cliorum supplebit reliqua. IV. Ante officij abselutionem nemo e Choro egrediatur sub unius ivlij poma, nisi necessitate cogente, & facultate impetrata a Chori Praesecto , cuius sit diligenter curare , ut nostra decreta ad amussim seruentur. Si quid tamen in Choro corrigendum erit, id modesse, M sine strepitu fiat

SEARCH

MENU NAVIGATION