Synodus dioecesana. 1. Montis Falisci, & Corneti, quam Marcus Antonius Barbadicus S.R.E. presbyter cardinalis tit. S. Susannae supradictarum ciuitatum episcopus. Habuit anno 1692. Innocentio 12. Pont

발행: 1693년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

tamen non fiat, nisi causis coram Iudice deductis, eiusque prolata sententia . XIII. Exteri ducentes mulieres, quas UXO- res vocant, si nostrae Dioecesis accolae fiunt, matrimonium coram Parocho legitimis documentis probent, quod si per mensem distulerint, Parochus de ipsorum pertinacia , vel etiam negligentianos moneat . Si de alicuius viri, vel uxoris morte rumor evulgaretur, velletque superstes ad secunda vota transire, Parochus matrimonia non celebret , nisi de ipsorum morte legitime constet illius Parochi testimonio,in cuius Paraecia defuncti sunt, si intra Dioecesim decesserunt; si vero extra Dim-cesim Parochus ad matrimonium non procedat, donec morte iuridice coram nobis, vel nostro Uicario Generali probata facultas concedatur. XIV. Moneant Parochi liberos, ne inuitis parentibus matrimonia contrahant, moneantque

Parentes, ne liberis quoad hoc vim inserant. Si tamen Ob eam causam inter eos aliqua dissensio oriretur, Parochorum munus sit nos, vel nostrum, Vicarium Generalem quam primum de omnibus

admonere.

XV. Matrimonia tandem omnia,quae per Pa-IOchos celebrantur,in peculiari libro intra triduum Post contractum matrimonium describantur ab

132쪽

De vita, s hone te Clericorum.

I. Legit Deus Sacerdotes,ut velut Angeli cum, . hominibus versentur in terris, D. Chrysostomo teste; quare Angelicis moribus praeditos - nos esse oportet, ut quissumus professone, actιο- ne potius, quam nomine demonstremus, nesit nomen inane, crimen immane, nesit bonor sublimis,

etura deformis, nesit Dei a professo, illicita

actis ; Qui enim aliter vitam intituet, non modo de propriis, sed etiam secularium vitiis erit ratio-- nem redditurus, quia languescis seculariumpi tas , Mi vita Clericorum non splendescit: V t optime Synodus quadam Veneta monuit. Interdicimus propterea Clericis crapulas, publica Laicorum conuiuia, & choreas, etiamsi non eas ducant, sed tantum intersint. Circulatorum spectacula, Histrionum, coeterorumque com dias , laruas s ae personatos, & nuptias vitent: nocturno tempore vias,praesertim canendo non circumeant,neue canentibus comites sese adiungant. A Cauponis, nisi itineris causa, a venationibus illicitis, ac/ab omnibus actionibus, quae virum Ecclesiasticum, dedecent, prorsus abstineant. Post. horam noctis nemo absque lumine , etiam urgente necessitatω incedat: Inobedientes carcerum poena plectentur. II. Mu-

133쪽

. II. Mulierum praesertim suspectatum conso tia Clerici omnes effugiant , praeterquam earum, quae primo gradu sibi coniunguntur: cum consam guineis autem, vel assinibus vlierioris gradus abs. que nostra expressa facultate non cohabitent. Ancillis aetatis sutem quinquaginta annorum, proba tae conditionis, & famae ad res domesticas agendasu tantur. Foeminas, nisi per nas liceat, canere, aelegere non doceant. Qui sesin egerint, graueS na- stro arbitrio poenas dabunt. ' ἡ

III. Quia interiorem animi habitum exterior corporis habitus indicat, Clerici, qui virtutum. omnium habitibus, sel ptiesertim modestiae praediti csse debent, non nimis pretiosum, non nimis lacerum, sed modestum habitum induant nigricoloris, cui pile , tibialia , & calceamenta, quoad colorem consenent. Tunica ad talos pertingat, iter agentibus tamen paulo breuiorem permitti

mus. Pars illa tunicae , t quae collum circundat, &cui collare a flagrem, .sit ipsi tunicae coni uncta ita , ut inter ipsam, & tunicam collum non appareat, Subuculae manichas ita longas, & laxas non ferant. ut ultra tunicae manichas prominere cogantur. Floccos sericos , ac c teta , quae Secularem redo Alent leuitatem penitus interdicta este volum . An

nulos Prothonotari js Apostolicis . aut simili priuilegio dqcoratis tantum concedimus et dum tamen Sacr.m faciunt omnino prohibemus a IV. Acularium diuturna , ac lamiliari con-

134쪽

suetudine non utantur. Per vias publicas, & se. tum otiosi non discurrant: in ossicinis , ubi sermocinationibus inhonestis,ac detractionibus frequens opera datur, non sedeant. Medici, Chirurgi, ac Procuratoris o cio non fungantur, nisi pauperibus gratis, de in Tribunali Ecclcsiastico patrocinentur. Minorum tutela S, aut curas, nisi nostra facultate impetrata non gerant. Secularitam negotia , mercaturam , coeterasque. negociatione S a Sacris Canonibus interdictas non exerceant . Qui non obtemperauerint, pro modo culpae poenas Sacrorum Canonum , aliasque nostro luent arbitrio . Qui vero arma deferre audebunt, cuiusuis generis, aut quocumq; praetextu,seu quaesito colore, vigilui aureos locis pijs applicandos qualibet vice soluent. U. Comam non nutriant, sed modice tondeant ita, ut capilli circa tempora inferiorem auistium extremitatem, in occipite colla re tantum at tingant, capitis vertice semper spherice tonso.

Superioris labi j barba nunquam ita promineat, ut Sacratissimi Sanguinis sumptioni impedimento es.se possit. σ', Q. Sacerdotes , qui ex beneficii praescripto nullum Sacrum facere debent, omnibus diebus festis ex praecepto obseruandis saltem sacrificent. Diaconi, &Subdiaconi octauo quoque die, minoribus ordinibus initiati bis in mense, Clericali vero tonsura tantum initiati semel singulis mensibus saltem Corpus Dominicum participent. vlI. A le-

135쪽

sr NODALES . , M 3VII. A lectione librorum lasciuorum , poesis

amatoriae, Comaediarum , aut huiusmodi oculos auertant, ac in studiunt Sacrae Scriptura ,Sac. Conc.

Trid. , Catechismi Romani, & Theologiae moralis enixe incumbant. Cesti Sanctorum, &praesertim Ecclesiasticorum a probatis Auctoribus descripta perlegant, ut habeant, quos possint imitari . Cantui Gregoriano opes m nauent i vi s psallendi munus cum aliquo beneficio susceperint , eo recte sungantur. VIII. Nemo sacerdotum , vel Clericorum superpelliceo indutus in Ecclesiae foribus consistat, vel vicos, & plateas circumeat, nili supplica. lio na causa,quo casu modestiam,decusq; seruet. i. IX. Publicos ludos siue licitos, siue illaeitos Clericis , prohibemus : inter priuatos vero talos , & aleas expressὰ interdicimus: ludos tamen, in quibus, corporis, vel mentis industria adhibetur, animi lauandi causa concedimus, dummodo a secularima oculis sint remoti, recreationis causa , non lucrandae pecuniae cupiditate exerceantur, non diuturnum tempus in eis teratur, nulla contentio,

aut rixa interueniat , nec seria propter ludos dese-

Iantur. U

X. Priuilegijs Clericalibus gaudere nequaquam posse declaramus eos,qui minoribus tantum ordinibus initiati, siue coelibes sint, siue cum vnica ,& Virgine contraxerint, inhabitu, & tonsura seon incedunt, nec alicui Ecclesiae nobis consen.

136쪽

tientibus adscripti eidem inseruiunt, Constitutionem Bonifacij VuI., quae incipit: Cisti is quicut unicis: & Sac. Conci Trid. sessi ff. de res

De capitulis Cathedralium , Gligiatarum.

. I. UM Canonici iuxta Sacrorum Ca- nonum regulas viventes a verbo Graeco Canon , quod est regula , dicantur, non a verbo canon,quod pensionem sigmiuat, debent ita Vivere, ut in eis locum habere non possit Alauini reprehenso in Homil. de Zirania dicentis: Elia ergo b Canonice inueniamus a quo derivaris , idesta canone pecuniae, non a Canone vitae, idesi a Ga onone regionis, nona Canone Religionir. Hanc Doram tamen effugient, si sua Capitula ea diligentia, ac decore regant, quibus antiquus Romanorum Scnatus a P P. conicriptis regebatur : ita enim se gerere debent,ut merito Ecclesia Senatus diripossint. Capitulum itaque quocumque die Dominico iecitato Completorio in Sacrario congregabunt, ubi Capituli Praefectus,nempe prima Dignitas, aut ea absente sequens in ordine dato per Campanulam signo, Se omnibus genuflexis Spiritus sancti auxilium implorabit: Deinde sngulis in suo loco' seden

137쪽

sedenti Seciterarius in libro scribet propositiones omnes,que a Capitularibus fiet,ac eis alta voce lectis q uicumq ue secudum ordinem ab ultimo inci. piendo suam proferet sententiam, sed modesti vo .ce omni tumultu , Omnique altereatione remo-t tanom voaquaeque propossitio secretis calculix probetur, vel reprobetur , nunquam autem vitiae voce sub poena nullitatis actus,ac trium aureorum,

qui locis p ijs solvem. ur. . u. Clericus prae foribus aderit, qui quoties opus suetiit urnam vi capieda suffragia cireumserat: nunquam ta n petr Canonicum id fiat.) Si nihil

p roponendum si, vel cum Capitulum absolutum fuerit, Praesectus actis Deo grati, Congregationem. dissoluςt. Si quis ante discesserit non impetrata facult te a Praefecto, quinque tuli os qualibet vice solvet ipsi Sacrario applicandos.lII. Cum pauciores quinque Capitular buseongregabuntur Capituli facultatibus, & iuribus carere declaramuri C pitulum enim saltem ex quinque voralibu constare debet. Qui conuicia, vel ini riss in C itulo proferre audebit,aureorum viginti poena mulctabitur. Praecipimus autem de rebus in Capitulo gestis extra nisi cum Capitularibus ipsis non disserere,quapropter sciat transgressores is thali culpa se obstringere, & insuper arbitrio nostro pumentur, etiam vocis priuatione .l V, Quando imminens aliquod praesudicium

celeritatem requirat i Lapitulum etiam extra mae-

138쪽

dictos dies per Praefectum congregare liceat, dum tamen antecedenti die indicetur . Qui n autem inis dictum fuerit , qui non legitime impeditus venire neglexerit ivlios quinque Sacrario applicandos soluet. Nunquam tamen, dum diuina persoluuntur ossicia, Capitula congregentur , nisi urgentis sima sit necessitas, circa quod Praesecti conscie

V. Si negocium,de quo agitur ad eo in moduna, vel incommodum alicuius ex Capitularibus,vel ex eorum consanguineis, aut affinibus in secundo gradu pertineat, Capitularis ille discedat linquens exteris liberam disserendi, ac operandi facultatem .: 'VI. Officia, quae per Capitulum distribuuntur, si quisquam recusauerit, septem aureorum poenam Saerario applicandam luet. Unusquisque s ossici j partes sedulb impleat. Nemo munus ineat alienum. Ab sokitis munerum temporibus quae- 1 or, quem Vulgo vocant Cameris γ, caeterique ossiciales,vel Oeconomi suae administrationis rationem iistim reddant apud Syndicos a Capitulo eleructos, ac si debitores fuerint, eos confirmari proinhibemus . VII. Habeant Capitula Archivum duabus f ris , totidemque clauibus munitum, quarum altera a prima Dignitate , altera a quaestore retineatur. In eo rationum libri, bonorum inuentaria, cat sta, csteraeque scripturae ad ipsa Capitula pertinentes seruentur, ac nemini liceat absque Praefecti fa -

cultate

139쪽

cultate quidquam ex Archiuio extrahere sub eis commusicationis poena nobis testiuara , de ipso facim in turrenda, quam etiam ipso facto incurrens , qui Capitulorum Scripturas apud se retinent, nec intra quindecim dies a praesentis Synodi publicatione restituent, vel cognoscunt eos, qui illas detinent , nec intra praedictum tempus nobis, velin stro Vicario Generali reuelabunt

'Ij π Ioninum custodia si cur ceterorum Un - ' in nium ab χcunabulis praecipua esse debet. Hi enim vel ut arborum rami novelli Agricola-Fum peritorum duillu, vet: proceri, vel humiles evadunt. Ex quorum bonis, vel malis fluctibus respublicas meliores, vel deteriores fieri videmus, ac propterea in Ciuιtate, ut ait Aristoteles , primam, ξρο maximam curam e se oportet in eradienda iuuentute , qua sublata pereat Respublica necesse est. Nec pueri , quia parui, ideo contemnendi sunt, quia non sunt contemnenda quasiparua ,sine quibus magna constare non possunt. Imo, quia sunt pueri, multo deligentius educandi sunt . Vt ea, quae ad pietatem , moresque spectant, nesciant deindὸ natura, an praeceptis acceperint.Ce

turn est enim ad id maximam necessariam esse dies Lu

140쪽

sciplinstin, quia uanoatura, sed distiplina viri boni , atque honesti fimi iuxta Clamentis Alexandrini sententiam . Quod si in qu cumque Resu blica seruandum est, quanto magis in Re publica, ne dum Christiana, .sed Ecclesi stjς , cuius est ncin salum ad petiectionem te a lese , sed & alios

adiperfectio m inuitarei non solum beatam esse , sed Se alios beator fuere. Non igitur mirum sit, si Christus in huius Reipublicae primordijs virtutum Seminaria duo instituit , alterum Apostolorum , discipulorum alterum, qui quamuis aetate prouecti, paruu tamen per simpli talem effecti altissimis fidei mysterijs eruditi totum Orbelrta

peragrandet r&Christianam Rempublicam amplificarunt, & Ecclesiasticam illustrarunt. Cuius rei 5.bIsidorus Is palensis Episcopus imitatu S e XCmplum Seminarium erexit, quod inter uberrimosi fructus S. Alphon sum Toletanum Episcopum,&S. Brausium Episcopum Caesaraugustanum Vniuersae produxit Ecclesiae, nec a Supremo Magistro dissensit Sacrosanctu . Trid. . Conc. cum patiore S:omnes ad Seminaria construenda, promouenda, ac -dilatanda enixe hortatum est, cuius decretis obsequens vigilantissimus Antecessor.noster Eminentissimus: de Alterijs Seminarium Montis Falisci

tanIa pietate fundauit, ut nos eius vestigia sectan- . Ies ob tantum opus perficiendum nulli sumptui,

nulli labori, nullis vigilijs parcamus. Sed quia a minateriala, quam spirituale aedificium diu consiler

SEARCH

MENU NAVIGATION