Johannis Muys Praxis medicochirurgica rationalis, seu Observationes medicochirurgicae secundum solida verae philosophiae fundamenta resolutae. Decades duodecim

발행: 1695년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

4쪽

ME DICO - CHIRURGICA

RATIONALIS,

Medico - Chirurgicae secundum 1 verae Philosophiae fundamenta

DE CADES DUODEC

6쪽

PRAEFATIO.

st Plendidum illud verae Philosephiae jubat Cartesus 4 audpide in praefatione principiis praefixa circa finem, ubi Philosophiam comparat arbori, cujus radix si Metaphysica truncus Physica, rami vero mechanica, Ethica ac praecipuo quidem Medicina. Felix exclamo tempus illud quo arbor haec a Cartesio terrae commissa radices egit firmissimas & intruncum excrevit solidissimum, longe autem felicius hoc nostrum , quo ramos spectamus indu quamjucundissime propullulantes, Ir ciusque colligimus dulcissimos mechanicae, Ethicae ac inprimis Medicinae, &Chirurgiae, cujus posterioris praxin rationalem hic loci secundum solida ac inconcussa verae Philosephiae principia

7쪽

PRAEFATIO.

describere mihi proposui, eamque totam per particulares casus a me observatos absolvere.

Jam cluduni dixit Hippocrates, quod Medicus Philosophus sit Deo aequalis,& certum est Medicinam ac Chirurgiarina Philosophia separatam non magiS accrescere poste quam avulsum ab arbore ramum. Oportet ergo ut Philosophia inseparabilis sit Medicinae ac Chirurgite comes, & sic his in artibus forsan non

minus utilitatis afferet, quam quondam ars imprimendi inventa attulit in literis. pulvis tormentarius in bello, ac acus nautica in navigatione , quae tria inventa rerum faciem ac statum in . orbe

Quemadmodum autem ars molendi non ideo contemni debet, quod equus molam prahens nonnunquam caecutiat, sic ars Chirurgica, certior sane Medici- napars, non parVi-facienda mihi videtur , quamvis barbitonsores ignari eandem exerceant interdum.

b Clarissimus Richardus Μorton in

8쪽

Praefatione tractaini de Phthisi praefixa affirmare non erubescit, nullos scriptores Mecticinam reipsa promovisse praeter praehicos illos observatores, qui morborum naturam fideliter & ad vivum sicut res ipsa comparebat) descripserunt, Cui sententiae & ego faveo, ideoque Chirurgiam potius per observationes tradere placuit quam alia metho

Incipio autem a casibus simplicioribus ac deinde progredior ad historis smagis compositaS, nam hoc paeto procedere optimum mihi videtur . sic in Arithmetica a numero unitatis incipimus , ac ita devolvimur ad numeros valde compositos, eodem modo in Mathesi initium capimus a puncto, atque ita devenimus aci circulum, triangulum aliasque figuras. Ut autem Observationes meae & ratiocinia, quibus utor, clarius ac distinctius intelligantur, paucula haec praemitto , ac dico , pleraSque solidas corporis nostri partes compositas esse exfibrillis in longum exporrectis, & tranS- Versis

9쪽

versis intertextis, ut videmus in linteis, non autem ex una sed ex pluribus tali bus texturis constare membranas aliaS-que partes , quia autem fibrillae illae

sunt utcunque teretes. ideo non tam

prope ad se invicem accedere possunt, quin spatia quaedam relinquant intermedia, quae posthac vocabimus tubulos. In texturis autem dictis consideramus

poros duplices, alios in ipsis fibrilla-Tum corporibus , alios inter fibrillas rectas & transversas, ac in his quidemporis , ut & in tubulis , valvulas seu propendentias tenues fibrillarum . quae magis ad hanc partem spectant quam ad illam , prout corpora quaedam fluida antea potius per hanc partem quam per illam fluebant; atque hactenus de par tibus solidis, jam progredimur ad fluidas: Pori igitur arteriarum ab impulsu sanguinis e corde prorumpentis dilatati particulas quasdam emittunt, quae per membra circulantes, illa aliqua sui portione nutriunt. dum iisdem ob smilitia clinem superficierum adhaerent, partim per vasa lymphatica redeunt ad cor,

10쪽

partim etiam per poros cutis abeunt &exhalant, sicut docet calor tactui manis ethus &specula maculas a palpante digito sibi contrahentia. Spiritus autem animales, hoc est, subtilissimae sanguinis particulae a reliqua massa separatae, dum ex cerebro transeunt per nervuS, illorum si lamenta tendunt, unde ipsa ad sensum redduntur aptiora & motum impressum vividius deferunt ad cerebrum. Iidem spirituS ex nervis progressi in tubulos musculorum , aliarumque partium, faciunt ut particulae ex arteriis egressae liberius circulationem suam absolvant, & cum illis tendunt fibrillas Partium, & conservant in continuo tr more. Spiritus hi auctores sunt omnis fere motus in corpore nostro conspicui, nam si omnia rit8se habeant. sit motus debitus, sin contra, indebitus; sic si una extremitas fibrillae alicujus nervi dispersa per partem sensitivam vellica- itur valde & movetur insolite , statim movetur simul altera extremitaS, quae desinit in concavam superficiem Ventrieulorum cerebia, atque sic fibrillas ci

SEARCH

MENU NAVIGATION