Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1804년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

nuit onus In collegio clericorum, qui S. Muchaelis, ut aiunt, Ecclesiae militant ope-

Tam suam ut tum primum venalem haberet, coegit eum paternae familiae charitas, quactyrostrata iacubat non tam ob angustiam rei familiaris, quam ob inlatam a fratre avuu-culo necem . Scilicet quod volebat consecutu8 est, ut aliqua ex parte allevaret sollicitudines illius , cui ne postea deesset, iussus enim fuit iterum Romae. tradere

suis divinas disciplinas j sucit liberalitas Fram

cisci Guinisti, qui sodalitatis praefecturamyrobat, cuiusque virtutes generis nobilitatem et gloriam maiorum aequabant. Magnustum honos in illa urbo habebatur litteris, Ruspice et patrona Christina Suecorum Regina, quae ab iis gloriam, quam a regno, quo se abdicavit, minime speraverat, polliceri sibi videbatur. Capta haeo eruditione, Suavissimis moribus et virtutibus Beveriuii, εaepe ejus doctissimos sermones requirebat, ipsumque invitabat ad pangenda carmina , et ad aemulandos illustriores poetas, . qui id maxime nitebantur , ut suum cum Reginae ipsius nomine immortalitati commendarent. Dum illius voluntati morem ges it , HODui

92쪽

BEVE Ri Nius lithil quoque saeculo indulsit, ab insato et

fucato dicendi genere prorsus non abstinens, quod ea mente fortasse secit, ut hoc habita Cultuque paullatim revocaret homines ab iis vitiis, quae non inopia ingeniorum, Sed nOvitatis amore et desidia juventutis , et inscitia praecipientium, et oblivione moris antiqui non solum poesim, sed & omnes liberales artes misere Corruperunt, quaψ mkla primum in urbe nata mox per Ita liam adeo se se fuderunt, ut, si unam o cipias Etruriam, nullus extiterit lOCus, quo non pervaserint. Beverinio Romae Comm rauti omnia abunde erant, Potentiorum gratia , ingenii fima, Suorum Charitas, nequudeerant, qui illius modestiam tentare ut pollicitando sere, si permanere vellet suis in artibus, ut illi honores amplissimi ultro de irentur. Sed animus liber ab horum Cupidine, ut vel eos semper recusaverit, quia sodalibus suis illi offerebantur , maximmum quaestum existimabat alieno arbitratu vivere, et ita moderari studia sua, ut

minime sertuna egeret, quippe quae Probi

tatem, industriam, aliasque bonas arteS nequo dare, neque eripure Potest. Hau '

93쪽

a BARTHOLOMAEUS ne alio animo earuit honorificentissimo Se natus Lucensis decreto, quo illi publica eloquenti an Cathedra deserebatur, Postquam, i in Marti niana Basilica, sacras ad populum concio aes habuerat, et funebri oratione la des Celebraverat Hieronymi Bonuisti Cardinalis, et ipsorum Lucensium Antistitis, n, si quia considebat posse se utilem operam navare civibus suis. Nam ipsa eloquentia, nedum eius cathedra, postquam quadraginta ante annis illam regero desierat Guido Vanninius, vir sane multis litteris eruditus, obmutuisse videbatur . Imitari sibi proposuit industrios agricolas, qui incultum et derelictum solum ita diligenter colunt, ut quo diutius quievit, uberiores asserat fructus. Itaque Vagatis quae oratori Cognoscenda esse ducebat, donaturis hominum, de moribus, de rationibus iis, quibus hominum mentes & incitantur et reprimuntur, de historia, de antiquitate, et quod maximi faciebat in libera civitate, de administratione reipubli-Cae, quarum rerum omnium Copiam in instrumento Beverinii fuisse minime dubita-

non Contentus Communibus et per-

prae piis, nihil eorum negligebat,

94쪽

veris. Dum Vero Commemorabat, quot qua laque bona ab una eloquentia manarent, enumerabat etiam, solitus omnia ad viri tem referre, quanta per Viros eloquentissimos importata fuissent detrimenta. Nequci sane alienis et remotis egebat exemplis.

Nam vox Aonii Palearii, qui hoc ipsum

εuggestum occupaverat, quasi haereseos flabellum, tot erroribus multorum nobilium iuvenum mentes impleverat, ut nisi ii, quasi struma Civitatis ab hac in longinquas terras amandati fuissent, de incolamitato Reipublicae desperandum videretur Ut ad eam doctrinam , quam suo quisquo Stu dio assecutus esset, adjungeretur usus see quens , qui omnium magistrorum praecepta

Superat, multae et variae erant exercit

tiones, quas a discipulis suis exigebat Beverinius, ut de omni re., quaecumque esset proposita, ab iis ornate copios ino dice- tretur, utquo mature discerent e serviam orationem non solum electione, sed etiam Constructione verborum. Proponebat illis

praesertim ad imitandum Ciceronem , et exempla multa sumebat ex Tito Livio, in quibus totam formam persectae eloquentiae

95쪽

84 BAR TMOLOMAEUs licet intueri. Profecto iis temporibus non prudentiorem Beverinio magistrum invenis-εes ; quare minime est mirandum, si actum est de illo addicendo Pisanae Academiae, in qua nulla unquam vehementius, quam eloquentiae studia viguerunt. Sed neque spes uberiores, nUC praemia ad docendum ampliora plus in eo valuerunt, quam civium suorum Charitas, quorum auribus saepissimo inculcabat, si eam Rempublicam, quam vel majorum consiliis, vel avitis armis s rentissimam acceperant, iSta Praeclara gubernatrice civitatum eloquentia rexissent, soro ut immortalitatem sibi polliceri potuisset. Studiosis dicendi suadebat ut Cum La. tinis Italica coniungerent, utque pares essent in utri usque orationis facultate, ad quod obtinendum quia plurimum conducere arbitrabatur nobilissimas orationes ex Latinis Italicas facere, sententiis iisdem, et earum sorinis tanquam figuris, Verbis ad nostram consuetudinem aptis, ad hoc exercitationis genus saepe eos Vocabat. Se autem heno

mereri de Italica poesi putavit, si postquam

operam Collocaverat in vertendis sermulis quibusdam ex Plauto, Terentio, ac Potr

96쪽

BE VERI NI Us. 8snio Arbitro collectis miror equidem homi

nem qui in veteribus erat scriptis studioso et multum volutatus, tantum concessisse Petronio, ut parem quodammodo secerit iis scriptoribus, quorum ore ipsae Musae locu

tae esse videntur I Italicis versibus ita expressissot Virgilii Aeneidon, virtutibus il

lius ut uteretur omnibus, id est sententiis et carum figuris, et rerum ordine, verba Persequens catenus, ut ea non abhorrerenta natura et indole Italicae poeseos, melius ut non potuisset Virgilius ipse, si his nostris temporibus vixisset. Vidit ipse opere in lovgo fastidium minime posse vitare, si solutos, ni loquimur, Versus adhibuisset, et Italicam epopeiam praesertim gaudete Illo metri genero, quod Octavam dIcimus, per

I Opella haee Lurae opis Paeti impressa fati an. 1666. Iterum vero edita cireumferri coepit inscr)pta nomine cujusdam νεIigiosi hominis e Societate cιericorum Reg. Pauperum Matris D as ustim rebaiarum Piarum, qua de re acerba quaestus est Sebas ianus Pauιlius in adnoeatioκe quarta ad Georgii inolebit praefatiostem iis Earpbοιamaei ipsius Beva inii Syntasma de ponder 3bus et mensuris Neapoli au. 17I'. Felicis Alorcae idipis im

97쪽

86 ' BAR TMOLOMAEUS quod ab Areosto et Tasso ita nobilitata fuit, nullam ut aliam honoris gradu superiorem habeat. Summi ii licet fuerint huius metri

artifices, ista tamen poetica supellax, quae ebi in ornamentis rerum et verborum, in quibus nihil sonare aut olere peregrinum et humile videtur, et ubique retinet granditatem et numerosum in omnibus vocibus,

sonis, et aequalibus intervallis, fuit adeo in potestate Beverinii ut, . siquid iudico , par illis fero esse possit. Nullus vero erit qui non intelligat majori illum in difficultate versari, qui alienos sensus, quam qui proprios poetice exprimere adlaborat, Sicque exprimit , ut non libentiar legas Virgilium, quam

eius interpretem. Id ut obtineret, Se non En- numerare Verba et versus oportere lectori

Putavit, quod si fecisset, omni sibi praecisa Iibertate aliquid de suo, sed Parce et apte , addendi, male quidem de noεtrate poesi raeritus esset. Vere hoc mihi videor posse dicere, ex omnibus iis qui versibus Italicis Virgilium reddero adlaborarunt, Beverinium quod erat dissicilius, si metri genus speCtes,

suscipisse, et felicius Perfecisse, quanquam PerPaucis OPus suum adsperserit maculio,

98쪽

BEvERINIus 8 'quas aetatis illius potius, quam poetae dixeris. Postquam hanc interpretationem sI

quae brevissimo Xm. mensium spatio abs

tuta putatur, satis laudavero, nihil attinet dicere de ceteris Beverinii poeticis scriptis, a quihus nominis immortalitatem, quamvis multa pr eclara habeant, sperare minime potuis et . Eod in tempore, quo in ipsa cla-horavit, magnum opus habebat in manibust, annales videlicet Lucens um rerum ab ultima

urbis origine ad annum usque MDLXXXVlII.

Quindecim in libros illos distribuit, imitatusque Livium et Tacitum, verbis et sententiis elegans et pressus ut esset, Uehementer studuit. ConCiones interposuit, regiones descripsit, bella narravit, eXterna quoque multa . quae dignitatem et opportunitatem habebant , commemoravit, mores eorum , qui

in re publica primas tenuere, ad vivum sin-xit, et ut paucis dicam , quidquid memoria dignum Lucensea sui doini forisque, in pace et in bello gesserunt, Ornate politeque declaravit. Tanti opus istud historicum

ci Prodiit haee prImum Lueae au. x683. typis Hyeeinti Pacii et Leopoldo I. Caesari nuncupati fuit.

99쪽

88 B ARTHOLOMAEUS secit Io. Mabillonius, cum illud dum Lucae erat, et iucundissima Beverinii consue-

tudine utebatur, legisset, ut ipsum ad Regiae Parisiensis hibliothecae ornamentum exscribendum curaverit. Contigit mihi quoque illud ipsum in manibus habere , neC satis mirari potui extitisse unum hominem, qui, dum religiosis ossiciis, scholasticis exercitati nibus, in quibus erat diligentissimus, occupabatur, et multum temporis Concedebat carminibus, panegyricis orationibus, conciOnibus, inscriptionibus et epistolis exarandis, genus istud scriptionis tam praeclarum, et tum utile tractare elegantissime potuerit, illis praesertim temporibus, quibus omnis foetus repressus, exustusque flos voteris latinae elegantiae atque ubertatis exaruisse videbatur. Ne quis vero suspicetur me nimis effusum esse fleverinii elegantiae laudatorem , infra subjiciam quae de Mathilda Comitissa, et Castruccio Antelininellio , per quos Lucensium res mirum in modum cre- Vere , praedicavit: ex his enim de ceteris iudicium fieri poterit si). Non satis vero Constat, quae Causae impediverint, quominus in lucem prolatum fuerit opus, quod mer-

100쪽

BEvERINI Us. 89eedem gloriae flagitabat ab iis, quorum patros maioresque assecerat gloria, cuiusque de

laudibus omnium est fama consentiens. Id fortasse tribues auctoritati quorumdam hominum , in quorum majoribus desiderata est conspiratio ad republicam bene gerendam. Incidunt quidem saepe tempora in liberis civitatibus, quibus quae optima sunt reiciuntur, et Contraria decernuntur, quod in se ipso experiri Beverinius potuit. Nam n, si obstitisset auctoritas amplissimi viri Fra cisci Tegrimii , ipse a scholis amotus, ejusque in locum suffectus fuisset Laurentius Adrianus, nullius nominis homo. Poenituit postea Senatum hujus consilii sui, auctaque Beverinio mercede, laudavit ejus studium ci diligentiam, quod non solum Italicis et Latinis, sed etiam Graecis litteris iuvent tem instrueret. Alia et is perpeti debuit a civibus suis. Extitit homo sine pudore et fronte, qui ausus fuit tota vulgare urbe Beverinium imitari graculum superbum, quod Pro aliena pro suis venditabat. Tacite ille hanc impudentissimam iniuriam perpessus

eεt: erat enim patientia et modestia singulari. Sed ejus perfamiliaris Dominicus Be

SEARCH

MENU NAVIGATION