Vita Francisci Borgiæ tertij Societatis Iesu generalis a P. Ribadeneira Hispanice scripta; Latine vero ab And. Schotto Antuerp. vtroque eiusdem Societatis sacerdote. Accesserunt nunc primum Pia opuscula Francisci Borgiæ

발행: 1598년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

a DE VITA FRANC. BORGIAE

Igitur FRANCIs Cus B ORGIA Gandiensium Dux quartus,post Societatis k E s V sacerdos, & Praepontus Generalis tertius, filius fuit primogenitus Ioannis Borgiae Gandiensium Ducis tertii. Natus matre Ioanna Aragonia,Alphonsi filia,eius qui Ferdinandi Regis Catholici filius fuit: Idque Gandiae, quod in Consentanis tertio lapide, Leucas, Hispani vulgo appellant, a Sucronis fluminis ostio, nono vero Volentia situm est opeidum: ante diem V. Kal. Nouembris, qui dies Simoni & Iudae stolis,anniuersario ritu sacer est:anno et e Io. reparatae salutis decimo sepra millesimu,' ' quingentesimum: Iulio secundo Pontias fice Maximo Ecclesiae Romanae clauum tenente,Imperii vero Maximiliano I. Caesare: cum apud Aragoniam Regnum o tineret Ferdinandus Rex, cui Catholici cognomentum merito tributum, FRAN- ISCI nostri proauus: quique Castellaetum regna administrabat Ioannae filiae

nomine, & Caroli nepotis; qui post & Hispaniarum Rex,& Imperator eius nominis quini,us viti Bomia vero gens, Hisipanas inter familias clara in primis,& nobilis ex ua meri Principes prodierunt: Pontificesm,Calixtus tertius,& Alex''der Sextus; Cardinales, & Duces plurimi. Mater 8ra'

uida,

22쪽

LIBER PRiMVs . . . f uida immeri doloribus angereturiti Religioserum hominum preces sacriticiaque a tabuit,& pauperibus multa eleemosi his elargita est,ut felicem partum ederet: tum Beatum Franciscum,cui addicta maxime, dum viveret, pellauit. Partui vicina,eius cingulo ex Diuae Clarae coenobio0blato, feliciter enixa, & ex voto parens, FRANCI SC 1 nomine partum honestauit. Hic iam summa cura diligentiaque abietroque parente educatus, primis statim 'l fidei Christianae rudimentis imbutus, Vna cum laete ea virtutis semina imbibit, quae

in omnem aetatem adhaeserunt. Cauerunt

diligenter,ex Platonis praecepto, ne ten ra aetas ineptis nutricum fabulis inficer tur. Orationibus pro captu aetatis, Deum frequenter precabatur, nexis etiam genii bus, ut a parentibus edoctus ; libentius' etiam sua sponte: quod indolis optimae, inutisque argumentum visum est.Diuum iacobum inter ceteros colere; aras domi

erigere, imaginibus Sanctoriim placari, si

et,ut in tenera aetate,excandesceret, vel

lacrymas funderet. Erat & staenine familiae Borgiae vetere institui ut e Diuorum numero aliquem quotannis sorte 'illic iet. Seruabat religiose hunc ' orem puer etiam tum FRSNCis CVs: quem etiam

23쪽

I. DE VITA FRANC. 3URGIAE . in Societatem induxit, pilus quam fana1-ham ducere coepit.) Diui nomen cui o uenisset, is profesto die duos mendicos vicatim collectos alebat; festo vero, binis bini mares, feminis feminae, ad men1am

ministrabant. Mores candidi, suaves, linefastir, neque, ut in hac aetate plerumque, dissiciles: sic fiebat,ut carus omnibus, quibus Vteretur, acceptusque esset. Septimum iam aetatis annum attigerat, cum praeceptori Ferdinando, Theologo inugna, negocium parens dedit, It primis Latinae

linguae praeceptis erudiret accurate, Ocscribendi rationem traderet. Morum item

praefectus, vir nobilis, ut cultos additus, qui aulicis moribus imbueret;salutandique comiter, & agendi ossicium doceret. Hi inter se, non contentione, inuidiaque diu sentiebant; sed honesta potius, & ab Hesiodo luidata aemulatione, suum qibsque munus sedulo obibat. Neutri perdissicilis ad formandam primam illam aetatem pr uincia fuit,quod docile ingenium puer nactas esset,& obsequens, nec ad parendum

pervicaX. Decimum agebat annum, cum

Verbi Dei praecones lin templis libenter audiret: qui si se te, ut diserti homines,

actione placuissent, eorum venuste gestus exprilhebat, sententias memoriter recit

24쪽

bat. Concionari ab amita puer ius sus, ea tum de CHRi STI assertoris nostri cruciatibus Verba fecit, supra quam ab ea aetate exspectari posset: ut non pueri, sed Spiritus Sancti vocem audisse se, qui aderant,affirmarent Matrem decennio maior morte amisit, anno post natum Christum, millesimo quingetesimo vicesimo. Aegi in Iero tantis silutem DEO,si ita placitum esset, postulare,lacrymas fundere, obtestam. Ad haec in cubiculum sine arbitris secedere: flagellis in se ipse saeuire; su ne sp0nte, aua piis hominibus edoctus, non habeo dicere: illud tantum; praeclare iam tum iecissemndamenta,initiumque fecis ς austerioris Vitae. Matris obitum luxit, quia aetas illap tiebatur, constanter tulit. C'nsilia, vitaeque praecepta piae matronae ad extremum usque spiritum retinuit, religio' seque seruauit.

adolescens patris sola egreditur. TyΜ VLT VAT VM ea sempestate Isai, in Hispania ciuili seditione, absente

Carolo Rege,qui tum in Germania,lme rator appellatus, Versabatur, Plebs enim secessione arma aduersus Optimates induerat. Miritando libertatem inclamare,

25쪽

ad pileum etiam seruitia vocare. questa a diuitioribus, tentioribusque oppressaui

se, aegre vitam tolerare, grauem seruit tem scruire. Tempore,ut fit,paruis e primcipiis orta seditio huc demum euaserat, uti castris locatis sisna conferrent, neque a nobilium caede inflammatum vulguS temperaret. 9on eius expers calamitatis saesultum enim in Omnes maiorum gentium familias Borgia gens. Iam enim Palman inter,& Ganaiam patentibus campis coniurati cum Prorege,omnique adeo nobili-ltate manus consere e ausi, superiores eua serant: turbin, iugatique nobiles terga verterant. Gandia praedae cessit,direptaq; confestim: yti vix matrem Ioannes Duxi

ibro em, & filias, virgines D Ε o ad D,

uae Liarae consecratas, emittere potuerit.

νR AN C is Cus filius iuga salut6 admisiqequo, inuenit; Dianium, qui quarto inde

lapide portu est,del tus, Inde cum parete R Proresstinauigio in arcem rupi impositam veniti quae rupes a serma Paeninsula ab incolis ocitur Hinc Caesaraugustam eum harens deduxit; ipse tranquillatis rebus, caesis in internecimem, fugatisque a Sem obtigeni tum Regulo rebellibus, d*mum l

Ioannis Masonij Archiepiscopi Cae

26쪽

sar ugustant con tubernio haesit. Is artibus, quas liberum scire aequum est adolescen remiGrammaticis usicis, & equestri disciplina, ab optimis doctoribus imbuendum curauit. In his tamen FRANC I s CV spietatis madium minime negligendum duxit. Audierat tum, verni temporis ieiuniis, cum de rebus diuinis ad populum sermones haberi ilent familiae Diui Hieronymi disertum hominem, de ultimo Vniuersi Iudicio vehementer, firmisque lateribus perorantem: iterumque de Christi passi Cruciatibus. Pupumi nimirum adolescentis animum Dei verbum, ancieiti gladio acutius: illinc timor tribunalis illius seueri,ubi omnes sisti nos oportet; hinc fommiseratio dolorum in Cruce, sui redimendi gratia, susceptorum. .ibus rebus adduAusi fastidire praesentia, & iam tum de perfectioris vitae ratione, in aliqua piorum hominum familia transigenda, animo agitare: sed quia annis minor,neque integra res

ei, qui nondum sui iuris esset: illud tutem

commodi accepit, uti res omnes prudentius , quoad aetas ferret, ne transuersum animum agerent, administraret. Caesa augusta Badaam ut incolae Granatensi in

regno situm oppidum appellant oscii gratia in viam se dedit, inuitatua a tectissi

27쪽

ma femina Maria Luna, pFauia, uxore Henrici HenriqueZ, qui Ferdinandi Regis Catholici patruus, si Praetorio praefectus, magnus item Legionensis militiae Magi

ster erat.Huc etiam auia MariamiariqueZ

illius filia, cum amita, sororibusque ciuili illa secessione, pedestri itinere fuga dii,

psae peruenerant. Qsarum conspectu,etsi delectatus FRANCISCUS, in morbum ipost tamen, itinerum forte incommodis, incidit. Sex ipses menses lectulo assixus, iacuit. Mox cum meliuscule haberet, ecce ltibi terraemotus; periculosius iuxta, & diu sturnus. Igitur quadraginta dies stab dio, &pellibus,tectiςa usus, it haec illi tectum, Iectumque, periculo declinando, praebebat.Sanus iam,valensque, missus a parente Tordesillam oppidum id Turrim Sullanam sine auctore quidam vocant ad Catheri- nam, Principem Hispaniae, Ioannae Reginae filiam: cui de more seruiens, operam adolescens nauauit, priusquam ea Ioannia II. Lusitaniae Regi nuptum daretur.Cae saraugustam post, unde Venerat, ad auu

culum redit: qui patruum sapiens, ne otio adolescens quod vitiorum omnium semi- narium est languesceret, ad Philosophiam, de more, appediere animum iubet: & dis. serendi primu 3 -try . didit

28쪽

LIBER PRIMVs. 'didit Gaspari Laxo, subtili tum Philos

pho ; sed, ut ea tempora erant, minime diserto; quod aetatis potius, quam hominum vitio,Humanitatis ibi studia iacerent: ovibus caeterae artes, tanquam in bono sumine collocatae, Iplendescunt. Dialecticam vero facultatem Borgia tractabat, qua disputando, qua dictata euoluendo, perinde atque lauream , Academiarum more, accipere constitutum haberet. Pe ceperat, radices scientiarum amaras, fi eius ex se dulcissimos esterre Ani mi vero, quod caput est, pietatisque flammam curam adhibuit,nei duo litterarum studio, nimio sui neflectu siluesceret. Igniculos itaque animo insitos identidem excitabat, assiduo Sacramentorum Poenitentiae, se Eucharistiae usu. Si quod spiritui bellum intestinum naturae fomes, Daemon ficeret, adorationem, confessionemque, xamquam ad anchoram confugere. Quibus rebus fiebat, ut domesticas aulicorum, ¶sitorum blanditias,adulationis plenas,ila libidinem, casti Iosephi exemplo, effr- geret;Vlyssis denique more,obturatis cera auribus, Sirenum Voces praetereundo, ad

scopillos non adhaeresceret.Sacros adhaec

libellos de rebus asceticis, domi libenterlemiado, qui mimos potius,quam oculos h s ' pascunt

29쪽

so DE VITA FRANC. Bollor AEpascunt obfirmata mente virtutem amplectcndam, vitia sibi fugienda persitaserat, illud Regii Vatis saepenumero usui

FGH. ινδ. Pans: Iuraui, o statui custodirc uiatia iussilia tuae. His potissimum rebus ad sacrum comiugium,caitum integrumque corpuS ait

Quod & in Nebridio, equite Romano,

aluiuam. Sanctus Hieronymus mirifice praedicauis. CAPUT III. In aulam Caesaru prosei cis . TNDE VICE sIMUM aetatis an

V num agebat, cum Caesaraugusta domum, visendi parentis gratia , reuertita humaniter ibi menses aliquot habitus, missionem deinde postillare coepit;liceret pace illius, cui semper dicto audiens fuistset, in aulam Caesaris migrare, ut in tanti se Principis clientelam daret,cui Christi

num orbem multum esse merito debiturum augurabatur Parens filii prudens consilium probare. Amo te, inquit, de hac sente , tra, Illi: ct volo,ri vis: νniso te non imitus carebo. dum e re fit optimi Principis.Macte igitur animi, ct

quo tua te virtus, ct maiorum exempla vocant.

perge. Familiam hinc proficiscenti adornat, qua honeste stipatus in Vaccaeos venit. Hic Pintia,quae hodie Vallisoletum, Caesaris tunc sedes, nobilissimis omnium nationum

30쪽

itionum viris abundabat. FRANCISCVs, ut in hoc aetatis flore pulcra erat, & imperio digna sema, facile omnium in sesculos conuertit. Hic igitur, Deo bene iuuante, ita se comparauit, ut post paullo

falsam eorum refellerit opinionem, qui dicerent,aulicum simul Christi,& Principum asseclam esse ψx posse. Vt enim C rolo placere FRANCIS CV sex ossicio obnixe studuit; sic ad Christiam respectum habuit, rerum omnium inspectorem, &Iudicem: uti nihil equite, & Christiano, quae laus fiamma est, indignum diceret, exet, cogitaretve. Domesticis itaque ignavo otio, aleae ludo, libidine, obsceno semione, & iurandi praua consuetudine, qua Verbo,qua exemplo, interdixit. Quae mala, ut sunt, pestes palatii iuuenis appetulabat. Qui lenocinium, impurum admodum vitium, profiterentur , suas sibi res

habere iussit. Auis,inquit, voluptatem par illi Gnathones, Thrasones, o ollae amici assentando adserant; mihi, n quod sentio dicam, non placent.

Placent viri grauesct innocentes,qui verum dicere libere audeant.Seruos aiebat,non tam dominis honorem stipando adferre, quam comtra a dominorum bona existimatione decus mutuari. De aliorum fama detrahi, is

praesente non sustinebat:sed vel modeste,

SEARCH

MENU NAVIGATION