Vita Francisci Borgiæ tertij Societatis Iesu generalis a P. Ribadeneira Hispanice scripta; Latine vero ab And. Schotto Antuerp. vtroque eiusdem Societatis sacerdote. Accesserunt nunc primum Pia opuscula Francisci Borgiæ

발행: 1598년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

3yr DE VITA FRANC. BORGIAE

tuita, sed etiam pondus suscepit nihilo I uius, certe grauissimum. lussus enim est a Pontifice Pio V. comitem se dare Alexandrino Cardinali, agnato, in Hispaniam, Galliamque ad Reges legationem obeunti. Selimus enim Turcarum Imp. Venetis ea tempestate bello indicto, Cypri regnumi arcta classium obsidi'ne cinxerat ; expugnataque vi metropoli Famaugusta,& Nicosia, quarum illa Salamine Tamassus veterum putatur, Venetorum duces contra

fidem datam,vsitata ei genti barbariesion- trucidarat: quod fortiter se,remque publiacam armis Gefendissent. His victoriis limsis,ut fit,elatus,Europae inhiare,iugulisq;

omnium imminere videbatur.Terror sane omnes peruaserat. Pontifex, Vt vere parens, & aduigilans gregi Pastor, Veneto

rum precibus adductus,ad opem laboranti reipub Christianae ferendam animum aprpulit. Quare in foedera concordiae Reges, atque dunastas Europae vocandos censuit: ne quid Respub. detrimenti caperet. Logatum itaque Alexandrinum Cardinalem, Ina cum FRANCISCO Borgia, qui coimuliorum particeps esset, quod & prudentia polleret, Regesque affari, animosque tractare nosset, quam maturrime misit in

Hispaniam, ut Philippum Regem Catholiciniu

212쪽

Gallorum Regem Carolum tu num, Venetae, Pontinciaeque classi, belli foedere sociarent: quo coniunctis copiis, perpetuum, immanemque Christiani nominis hostem Turcam arcere, atque repellere, & a vi prohibere possent. Omnes . im seruituti Christianos addixisse ins lens victor dicebatur. edus ut patilluliani via deflectam) non ita multo post ictum, conductae copiae, & instructa classis est Imperator dictus Ioannes Austriacus , quiti regiae tum classi in Italia praeerat. Pugnatum est Non. Octob. ad Echinadas insulas, Naupactum, ad sanus Corinthiaci fauces, non procul ab Actio promontorio: ubi Antonium cum Cleopatra Augustias

superauit.Turca ad internecionesti caesus,

paucis iuga dilapsis triremibus, ut mare etiam sanguine tinctum ruberet. In hanc ipsam belli naualis expeditionem, socios complures Pontifex misit, quibus praefuit Christophorus Rodericus,doctor Theolo- s. ut praeclaram in tempore naualibus sectis, militibusque operam nauarunt, qua

hortando, qua aegrotos conssiliando. Collectis iam, & iter ingressuris, illus admi .randum accidit. Cum Pij pedes osculantes, benedictionem postularent,sic appellauit: hebct redite felices, Ioanni austriaco ummo classis N imper

213쪽

x' FRANC. BORGIAE imperatori laetum bum meu verbis portare nun- cium. Macte animn ma e laureis: o sortiter in 'hostem pugnare, manuis conserere ne dubites,neue cunctando ductes bellum, o bene gerendae rei occasonem omittas. Cauere polo, absit libido a custiariis' ie in aleam Iudendi cupiditas. Pugnandum essDuce, atque auspice CHRI ST O. Sic te pictorem via lisam, DEI exercituum benignitate. Respon-

dit optimi Pontificis vaticinationi euentus. Parta, non sine sanguine, vict0ria est, vi- ctrixque classis quans rediit, hostium spo- lliis, in ipso hostilis maris sinu detractis,

ditior. Signa adempta domum relata,templorum tholis appensa, hodieque spectantur. Sed hactenus digressi, ad nostrum

institutum reuertamur. FRANCISCVM Pius accitum, amice compellat: se opera

illius uti Reip. commodo velle. Posset

integra valetudine in Hispaniam iter ha berct Vnum illum comitem Alexandrin

Cardinali destinasse; ut Legatum re, con- silioque iuuaret. Dein, quae cum Regibus Galliae, Hispaniae,& Lusitaniae agi cupiat, ordine exponit: beneque proficiscenti vo- ce,crucisq; signo precatus,ex Α.D- quin χ. Kalend. mittistit. dimittit . Sextil. vero exeunte Hispaniam salui attigerunt, anno lCID. ID. LXxi. Ad Legatum U Goth

lania, Regis Philippi nomine, salutans

gratia,

214쪽

gratia,missus Ferdinandus Boma,FRΑN- CisCs silius, regiasque patri nasce litteras obtulit Rerdinandum Boetiam ad ,egatum Fonmis missurus, saciendum putuni, H ad te quoque litteras darem: quibus celtior feres, tuasi mihi redditas, postridie Kal. intinctiles datas. Dei duodecim Sociis in nouam Iudiarum Hispaniam ad disseminandum Euangelium mittendis , per mihil gratum suit, o habeo gratiam. Laetus o ille mihil nuncius accjuit, qui saluum te venisse in Hupaniam

1 attulit o ridebo ubens. Cetera Ferivandus tuus at me reseret, quem ad te etiam Aegaui, cum salute, quam o abs te exstilis. Ex D.Laurenti, aede A. D. II X. Septemb. D. ID. LXX I. Eodem fere argumento, paulo tamen copiosius,

. alteras dedit Diq.icus Spinosa, Episcopus

Seguntinus, Cὀnsiiij Regii Praeses, dc Quaesitoriim fidei princeps, Regi tum

Catholico in paucis carus, acceptusque. Barcinone Valentiam profeetis, occurrit 'Carolus Borgia, Gandiae Dux, filius natu maximus, magna clientum manu. Hunc proxime secutus Franciscus Borgia nepos, Valentinae nobilitatis flore stipatus. Geminbus 'terqtie accidens, ad Legatum a pa-j rei te missus est: a quo item ni moreb l nedictionem accepere. Veteres ad haee familiae clientes, mini Hemores, incr dibili gaudio post tot annos Abiciebant.

215쪽

ly6 DE VITA FRANC. BORGIAE Ille vero paucis Sociis, quos itineris comites habuit, salutantium turba digressiis, de pompam declinans, furtim se subduxit, Valentatimque clam ingressus in Collogium Sociorum se recepit. Patriarcha mox, Lannes Ribera Archiepiscopus Valentinus, honoris gratia, FRANCISCVM inuisit, & licet quatriduum tantum ibi morari per negocia liceret, templi tamen stiggestum ut ascenderet, ad populumque Verba . faceret,rogat. Mos gerendus erat honesta petenti, quamuis colligendi sui tempus

. non haberet. Huc tantus hominum concursus fuit, tanquam ad Panegyrim, &ad inusitatum spectaculum, Ducem verbi D E 1 Ecclesiasten agere. Aegre sane ad pulpitum perrumpere potuit: & incredia bile, quanto studio in patrio selo auditus fuerit; ut 3c Gandia ad illam audiendum, lvidendumq; frequentes confluxerint. Madritum versus prosectus, paululum via d nectens, Villaregiense Societatis Tirocianium adiit. Hic laete expectateque acceptus a Sociis, a Collegii item auctoribus,

Ioanne Silua, ditionis domino, & Hieronyma Men Za coniuge; virosque ali qui is, piisque sermonibus delectauit. Ma-- dritum Carpetanorum ubi ventum est, . Legato Rex honorifice obuiam de more

Proces

216쪽

' : LIBER TERTIVs. 397

processit: FRANCi s CVM etiam humaniter complexus, & ut consiliorum s cium Legato additum, libenter audiuit, omnibusque deliberationibus adhibuit. Re tota mox facile ex animi sententia gesta: RHi enim vere Catholico, rem per se ne-

cenariam, ut illa tempora erant, persuadere dissicile non fuit. Priusquam Lusit

niam versus discederet FRANCISCUS,

Regi Catholico, per Marchionem Dianii,

generum uium, dono misit Crucis CHRI-sTi fragmentum: addita hac epistola.Mitto ad te magne Rex, muneri partisulam illius Crucis, de qua D Ei filius, redimeno generi humano, pendis. Reliquiarum haec praecipua augustio templo digna visa, quod nunc aediscandum curas DEO Opt. Mux , elusique Maruriserti imo Lais rentiis. Deinde ad subleuandos Crucis labores, quos fers quotile, tot regnis admini Irandis. Equ stem peccator magni loco benefici, duxero, si mesacerdotum, ministrorumque tuorum aliquo esse in numero patiaris, deprecantem quotidie D E v M pro tua incolumitate. Sic ille quam diutis me superesse te velit Reip Christianae. ut tandem caesi beatitudine,

rita, laboribusque defundius perstuaris. Mirifica Rex laetitia perfusus, & cum osculo Crucem veneratus, sua manu gratias FRAN-C i s Co egit. Reddidit mihi ner tuus, Marchio Dianti crucis Dominicae particulum. Quam vero

217쪽

talium, maxime indigeo Crucis praesiuio, ut restimones. Denique quia abs te prosectum munus est. cuius in manibus maiores fructus referreri, in meis

haud scio quid futurum M. Faritiae DEV s.

Crucis H meritis non indignus pictari Tamet nou ito,ie cum Sociis omnJus, pro salute MD qu , iidie, ut scribis,sacris operatum, deprecari eum, Cruci a us nos redemit a tyrannide mortis olernae, tamen xt idem conssantςr a s, itemm,atquς iter rogo: idquς ω frequentius, quo mam necessarias mihi, Reip. a ministrantae, riρrum preces cognoriis. Diue, o Vast. Tabulis vero actuariorum, &tabelli num testificatione, ostensum erat,' verum

id esse Crucis Dominicae lignum : Rex tamen FRANCisCvM subscribere iussit, idem sibi videri; cuius testimonium in

star esset omnium testium. In aula re-8ia , tot, ramque stequentes. Principum salutationes suere, ut ne respirare qui 'dem integrum esset, Prouinciarum item Societatis Praefecti quamprimum adum larunt;vt incommune contulerent,d dere Sopietatis publica agerent: quos, dum, temporis angustiae patiebantur, audiuit, hilaresque dimisit. Collegia vero, qua iter

haberet, libenter inuisit, ut ocios prae-

218쪽

. sens conseiaretur, animosque diuinis se monibus reficeret: hortareturque ad reliquum vitae curriculum conficiendum, lo- nec e carceribus ad calcem peruentum, esset, feliciter. CAPUT XV.

In It fit iam, post in iam pro tristitur. TTiNC in Lusitaniam magnis itineri- L abus, rei gerundae gratia, Legatus coim tendit. O ccurrit in finibus, a Rege missus I The 'osii Ducis Brigantini frater Coi

stantinus: qui in Orientis Indiae regnis re i gia auctoritate Praetor fuerat: ncbius iuxta ac pius, singularique in Socios, quae pr pria eius familiae laus est, beneuolentia. Sebastianus Rex ad Oceani littus Legato, obuiam processit,Dynastis omnibus stip tus, & equitibus, quo nimiru studio Pontia sicis Legatos accipere maiores sbliti erant. I FRANCISCVM quoque comiter habuit: Catherina item auia illius, & Henricus regni Princeps Cardinalis. Hic exposita legatione publica, priuata quaedam FK ΑΝ-

CiSCVS negocia, Pontificis, & Philippii Regis mandato gessit, ad exitumque per-

duxit. Madritum mox reuertuntur: pam

cosque dies ibi morati, in Galliam pere renaeos properant, stipante, Regis iussu,

219쪽

- aco DE VITA FRANC. BORGIAE

Ferdinando Borgia, FRAN C I s C i filio ut qui gr/tulatum aduentum regia venerat, idem etiam dithedentes prosi queretur ii regili limite Vale postrenaum uicturus,parentis manibus,facta re diuina, Panem Angelorum odit: quod enim do- inum a patre maius mortali in vita accipere j

ulius potuit Verbis deinde, lacrymisque

sunt omn a. Virtutem amplabere, dryitia, cbris em, fugito. Diuino honori potifimsim consu' sito: cedant huiς inanes mundi 1 ei atquς olici G lliam mox inaressis, non perinde tu- tum,quietumque iter oblaturn lilitaribus impiis plena Aquitani , factionibus haere- . . xicorum, qui arma Regem contra ferrςnt Cernebant hic inviti, ut lacrymas non te- nerent, templ/ diruta, alt*ria profanata, eoenobia solo aequata ; faciem denique Reipub. deformatam. Catholicos ab hae-xsticis vi 0ppressos, ei patrio solo exactos

dieb nt. Vt uno verbo dicam, ardebat xegnum olim florentissimum flainina bebini una ciuilium Sped anti haec FRANCis C O, animos; quotidie versenti,eo maiori in dios dolori erant,quo magis Zelo domus 'sub'ia Domini ardebat.Et quia,uta sapientissimis hominibus traditum accepimus, antimus qu ue; contra, corpus ia

220쪽

TERTIA s, rosi utimum cere solet:morbo tentari coe pii FR ANCISCVS cui incommodo a facilit- alterum ; re enim diuina facta intemplo i miruto, ventus languidum corpus urgebat, cetcra debilitatum longinquistineris taedio cum non satis firma pridem valetudine uteietur. Delati tandem aliis quando , ineunte verno ieiuniorum tempore, Blesum, γbi Carolum eius nominis nonum, Regem Gallorum, Legatus reperit, & matrem Catheritiam indiceam. Vterquectiam FRANCis CVM humanuper accepit, libenterque audiuit, hortan-xςim sumina animi contentione, ut ii regnum , olim florentissimiam , cum esset idem & Christianissimum aluum vςllent, pro Catholica Religione omni ope ac viribus nitorenturi cuius comes. esset Pietas in DEUM,& Regum obedientia. Recens itaque exortas opiniones, tanquam incendium, statim exstinguerent. Alia id genus

addidit, quae eodein tamen reciderent. Illi gratias ager se ros se pro virili polliciti orare interim, DE V M precetur FR AN C I-sCvi,ut intestinum bellum,caelestis irae signum,a regno dςpellat. Rebus gestis,d ilium in Italiam reditum adornant. Mox in pagum incidunt postridie Kal. Februar.

Purisitationis die, qui B. V1ηGIN

SEARCH

MENU NAVIGATION