장음표시 사용
2쪽
I . ANT VER PIENSIUM EPISCOPI.
H C vs Metellus, cognomento Macedo nicus , cum tristem de inopinata Scipionis Α- tricani morte nuntium accepisset, in hanc vocem prorupit: Concu reis com val. Max. currite ciues Romani; urbis enim nostrae maenia conciderunt nobis hodierno die verius ac iustius licet exclamare: Concurrite,concurrite ciues Antuempiani: murus & antemurale nostrum Io ANNEs MIRAEvs,Antistes vigilantissimus, cidit; moenia urbis nostrae periclitantur: hostis undique Α a. nobis
3쪽
4 ORATIO nobis insidiatur: lapidem omnem mouet, ut Ecclesiae urbisque nostraestatum euertat. Et sheulὶ cecidit, qui VnuS nos protegere, ac tueri poterat, quique solidum aduersus hostes propugnaculum caelitus datus: videbatur. Haec, inquam, iure nobis ingeminare liceat, quod tot tantaque exstent optimi Praesulis in Ecclesiam urbemque istam merita,Vt iure optimo PΑΤER P A Τ R I AE nuncupari posse videatur. Testandae itaque gratitudinis causa, Viri admodum Reuerendi ac Clarissimi,dicam breuiter de IO AN N I s MI R AEI Praesulis vigilantissimi vita ac moribus, hoc est, de singularibus atq; eximiis eius virtutibus;&persecti vobis Sacerdotis atque Episcopi exemplar ante Ο-culos proponam. Quod dum facio, maiorem in modum rogo, ut me de eius, quem Vivum parentis loco coluistis, iam gelancti laudibus dicentem attente patienterque audiatis. Atque
4쪽
Atque ut ab ipsis vitae incunabulis Orationis meae filum ordiar, Natus est Io AN NEs MIRAEus Bruxellae,quq Principum sedes est ac palatium, honestissimis parentibus, & religi nis Catholicae a Maioribus acceptae studiosissimis, anno partae salutis M. D. L X. festo ipso Epiphaniae die, non sine omine, ut qui magnam aliquando lucem Dioecesi Antuerpien-u,ab haereticis paene oppressae, totiq; adeo Belgio esset allaturus. ' Ru- .dimenta litteraria hausit ibidem a pud fratres Hieronymianos,qui tum celeberrimas per Belgium scholas passim habebant. 2Etate prouectior, Louantum a parentibus missus est: ubi Philosophiam in paedagogio Castrensi sedulo audivit. Relaus exinde per Belgium turbatis, /tempore Ioannis Austriaci, Acad miam. uaniensem relinquere est coactus. Quid faceretς studiorum itum aegre admodum abrumpebat.
5쪽
Duacum itaque profectus,in Collegio Regio intermissum Philosophiae curriculum prosecutus est, adeo quidem feliciter, ut Artium magister, secundam lauream inter sedales suos
ac copetitores obtinuerit. Ad eam nunc aetatem peruenerat, qua de cem to vitae genere amplectendo, certum
quid esset statuendum. Atque ea quidem deliberatio, ut omnium solet esse dissicillima, sic multae & ancipites cogitationes fluctuantem adolescentis animum mire exagitarui. Erant qui ad Iurisprudentiam inutitarent: alij ad Medicinam animum ut appelleret suadebanti Cum Reuerendis itaque Societatis I E s v Patribus communicato consilio, delibe rationem omnem ad Deum referendam censuit; eoque precibus ac meditationibus demum consulto, ad Ecclesiasticum vitae genus. vocari se ac trahi sensit. Diuinae autem Voca tioni tanto promptius parendum existi-
6쪽
existimauit, quod eo tempore totum sere Belgium, excepta Artesia, Hannonia, & aliis aliquot prouinciis, mirum in modum a Caluinianis turbaretur, veterisque Belgij nequidem facies appareret. Ceterum
priusquam Theologiet sese studio totum deuoueret, humaniores primum litteras,clim Graecas tum Latinas , quae altioribus illis disciplinis non ornamento modo, sed & adiumento esse solent, penitius imbibit, illas a limine salutasse minime contentus et quoque facilius id assequi posset, annos tres Eloquentiam &Gnecas in Collegio Regio litteras prosessiis est; ratus, id quod res est,sore, ut hisce iactis fundamentis, altiorum disciplinarum fastigia soli
dius consisterent. Confluebant tunc ex Brabantia,Geldria,Flandria, Hollandia, Zelandia ac Frisia adolescentes plurimi Duacum, velut ad mercatum bonarum artium. Quia
7쪽
8 ORATIObus omnibus ac singulis ut prodesse totumque sese dare posset, eiusdem
Collegh Regij praesecturam suscepit.
Et florent hodie cum in Ecclesia tum in hac Republ. nostra non pauci,qui tali se usos doctore ac moderatore non immerito gloriantur. His itaque armis instructus Praesul noster, ad sacrosancta Theologi arcana inuestiganda accessit; dcce leberrimos Sacrarum litterarii Pro fessores , viros eximios, Matthiam Bossemium , Thomam Stapletonu,
Guillelmum Estium, & Bartholo - .maeum Lintrensem, assidue audiuit; quibus & gratissimus ob ingenium ac diligentiam sem per fuit. Et ne cura aliqua distraheretur, ad Seminarium Regium, quod ob utilissimas sub Guillelmo Estio exercitationes mirifice tune essiorescebat, se contulit. Moxque adeo profecit,ut Disputationibus Theologicis, publice in Academia letaberi solitis, titulo Pri
8쪽
IN IvNERE EPISCOPI. 9ris vacantiarum prςesse iussus siti nec multo post meritam in sacra Theologia lauream adeptuS.
dos , cum Antuerpiam, Bruxellam, aliaque Brabantiae ac Flandriae oppida Alexander Farnesius Dux Parmensis ad obsequium Regi Catholico debitum compulisset, adeoque messis esset multa, operarij vero pauci de functione pastorali ampleetenda serio cogitauit. Rotnacensem itaque Decanatum , ab Ilim' ac Reumo IOANNE HAUCHINO Mechliniensium Archiepiscopo, sibi ob doctrinam ac pietatem amicissimo, obla- . Ium, recusauit; & Canonicatum ca- thedralis Ecclesiς Namurcesis,quem nactus fuerat, sponte deseruit: factus paulo poti Pastor Bruxellae in basilica S.Iacobi iuxta Principis palatium, ac demum S. Guditae eadem in urbe Canonicus. Longum sciret com memorare , quam utilis non solum
9쪽
populo Bruxellensi, sed & proceri
bus aulicis fuerit,dum aliorum iurgia ac contentiones , quae in Principum aulis frequentes esse solent, singulari industria componit; aliorum
corruptos ac deprauatos mores corrigit : uniuersis denique verbo praeit atque exemplo. se factum, ut toti aulae,atque ipsi etiam Ili 0 ac Reumo Archiepiscopo Mechliniensi MΑΥΤΗ IAE Hovio, & IOANNI RICHARD ΟΤosanctioris consilij Praesidi,tonge gratissimus extiterit. Quinimo cum a b his duobus viris ampli simis, aliisque,non semel ad Serenis.
ARCHIDvCEM, PRINCIPEM nostrum optimum,de MIRAEI Virtute, eruditione, atque in rebus cum
publicis tum priuatis procurandis facilitate ac solertia , relatum esset; Ill ' Gui LIELMO A BERGIS ad Archiepiscopatum Cameracensem evecto, noster inopinato , nec tale quidpiam ambiens, Gandauum an
10쪽
IN FUNERE EPISCOPI. IIno M. D C. II. mense Iulio ab eodem Sereniff. PRINCIPE euocatur. Ossem
tur illi Episcopatus Antuerpiensis: sed haeret ipse , & onus Angelicis etiam humeris formidandum sit sancto Ioanni Chrysostomo credimus)modis omnibus subterfugere conatur. Instat Sereniss. PRINCEPs: urget
Illustriss. Archiepiscopus: quin imo
Pontifex ipse Romanus CLEMENS VIII. serio monet atque hortatur per Ill*R OCTA v I vM Tricaricensem Episcopum, tunc Apostolicum apud Belgas Nuntium. Deliberatio, utpote grauissima, non in septima nassed in biennium sere totum protrahitur: adeo quidem ut Sereniff. ipse PRINCEPs noster gauderet ac miraretur tales in Prouinciis suis vuros reperiri , qui oblatum in urbe amplissima Episcopatum recusaret, raro nimirum atque inusitato huius aeui exemplo. Sic olim S. Nicolais MyrensisEpiscopus vehementer pri