Oratio in funere reuerendissimi domini Ioannis Miraei 4. Antuerpiensium episcopi habita 16. Ianuarij 1611 à R.D. Ioanne Del Rio protonotario apostolico, ..

발행: 1611년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

mum repugnauit: sic Gregoriin Narian nus delatam sibi tiaram ac pedum repudiauit. Quid ZIoannes for solismus quam constanter munus istud arduum per se ac dissicile defugerit, testantur aurei illi de Sacerdo- tio libri, quos posteritati reliquit. Taceo reliquos Graeciae Antistites rsunt enim plurimi. In Italiam transeo. Gregorins vere Magnus Pontificiam dignitatem adeo detrectaui Vt in coenobium se ac cellam tamquam in asylum abderet. Omitto Ambrosium Mediolanensem Martinum Turonensem, Episcopos , qui inuiti ad

Episcopatum tracti sunt. Sileo S. Ber- nardum,S. Thomam Aquinatem,S.mn-centium Ferrerium, reliquos; qui singuli non singulas, sed plures ordine

Episcopales mitras forti atque excelso animo declinarunt. At vero dum M I R AE vs noster in deliberatione versatur, haudquaquam otiosus fuit. Magna tunc erat . fama

12쪽

IN FUNERE EPISCOPI. I fama miraculorum B. VIRGINIs

Aspricollis apud Sichemium Brabatiae opiduni: multus ac frequens hominum pie peregrinantium ex uniuerso B clgio confluxus. Viro opus erat & prudente & solerti, ad varia, quae tum spargebantur, mature disequirenda,& ad miraculorum veritatem cum iudicio explorandam. It

que nemus aut fucus imponeret Iusti Lipsi j verbis utar in publico mandato Jllustrismi Mecbliniensium Antistitis em chemi suplorata ea atque inquisita, a Reuerendissimo Antuerpiensi Episcopo IOANNE MIRAEO , qui ω scripto ea cum fide ω industria digesiit ω consignauit. biti hausit postmodum sua Lipsius, ut

ipse ingenue profitetur. DEIPARAE Vero, MIRAEI pietas ac diligentia summopere placuit: nec clienti illa suo defuit. Cum enim in eius quasi sinu omnem de Episcopatu deliberationem deposuisset, ad eum a plectendum diuinitus impelli quo-

13쪽

34 ORATIO dammodo se sensit. DEo itaque auspice DEI PARA patrocinante quam& testamenti tabulis patronam semper sibi fuisse assirmat) Superioribus

mandantibus, praesente eaque grauissilia Ecclesiae necessitate cogente, onus Pontificium tandem suscepit;

dc anno M. DC. IV. die XXX. mensis

Mah, Quartus huius urbis Episcopus selemni Ecclesiae ritu est cons cratus. Quo facto , nihil duxit antiquius, quam Religionem Orthodoxam propagare, hqreses extirpare,lu- s ab ovilibus arcere, monasteria elli tumultibus selo aequata instaurare,deniq. pristinam omnem Ecclesiae disciplinam ac faciem reuocare 'Itaque ne vineae Domini exercituum operarij deessent, qui manipulos ac segetes colligerent, Seminarium Dioeceianum Antuerpiae, ex Tridentinae Synodi decreto , a praed cessoribus suis inchoatum , sic auxit atque amplificauit,ut illius Fu N-

14쪽

IN FUNERE EPISCOPI.DAΤΟR merito nuncupari posse videatur. nam praeter censuS annuOS,

de Prosessoribus quoque ipsis Seminarij alumnis prouidit; auctorque

exstitit Reuerendis Societ. I E s v Patribus,ut in hac urbe lectiones Theologicas instituerent, & Casus co scientiae , fideique Controuersias aduersus Nouatores explicarent. Atque ut suis animum adderet, Disputationibus ipse Theologicis, etsi negotiorum ponderibus oppressus, non intersuit modosed & de rebus controuersis eruditissime disseruit. Ex hoe Seminario plurimi per Dioecesim Parochi prodiere; iis, qui ob temporum iniquitatem vitae hactenus fuerant liberioris, suffecti. Ex hoc non pauci ad Academiam quoque Du cenam ab ipso sinat missi eplenius ac perfectius ibidem instituendi. Quid referam concionadi ardorem & studiumὶ quo quidem,ut verbo dicam, verum se Episcopum, & canem pro

15쪽

36 URA ΤΙ Ο domo Dei latrantem ostendebat. Quid memorem Telum prope singularem in Christianae doctrinae rudimentis rudi iuuentuti per Catechistas instilladis3 quid SCHOLAs Do-M IN I CALEs,ab ipso in usurn pauperum erectas ἰ Quid Patres A vG

s Τ I N I A N O S, Ouid ANNUNTIA-Τ Α S virgines, velut nouas colonias

in urbem deductas λ Quid denique

SYNODUM DIOECE SANAM,

mense Maio anni superioris celebratam, typisque Plantinianis euulgatam Quae quidem omnia eo dirigebat, ut gre*em sibi creditum ad persectam Christianae vitae normam duceret, atque in auita Religione re

tineret.

Unum h1c silere nec possum, nec debeo. Cum ante biennium in hae urbe de Induciis cum ordinibus Confoederatis paciscundis ageretur, sortissime apud Serenissimu PRINCIPEM nostruna, eiusque Consilia

16쪽

IN FvNERE EPISCOPI. ITrios , institit; ostenditque concludi eas haud quaquam pos sinisi sALvA MAIORUM RELIGIONE. Ipse itaque procurante factum , ut Legati HENRICI IV. Regis Christianissimi, solemni scripto dato, sponderent Religionem Otthodoxam fore illaesam , per uniuersam Brabantiam, in ipsis etiam municipiis ac pagis aereia dc Brestis ad Zomam adhaerentibus. Cumque postea pestilentis cathedrae Ministri solemne illud Legatorum scriptum euer tere, & per pagos Zizania sua des

minare conarentur, graui suo sumptu nepotem suum AvBER TvM MIRAEVM collegam nostrum in Batauiam primo, ac deinde in Galliam ad PETRvM IANN IN vM P sidem misit, ut impiis haereticorum conatibus tempestiue occurreret.

Unius itaque Antistitis diligentiae debemus, quod Catholici hodie Pastores ipsis etiam haereticorum in / B portis

17쪽

portis excubant , quod ab iisdem pagis Caluinianorum Ministri sint exclusi, quod denique multa hominum millia Religionem in illo tractu retineant Orthodoxam.

Restat ut de virtutibus, quas in Episcopo Paulus Apostolus desiderat, aliquid dicamus. Eae profecto in soc praestantissimo viro sic emicuerunt, ut plane lux mundi fuerit, exemplum fidelium &forma gregis: alter quasi P Av Lv s factus omnia omnibus, ut omnes Christo lucris faceret. Fontifex grauis in cordatuae qualem Chrysostomus lib. v i. De sacerdotio describit menerabilis, sed humanus, comis-integer, officiosius denique m humilis, postremo acer

vehemens, mansuetus nihilominus ac iucundus. Sed 5 breuem hominis vitam l o exiguum nimis vitae curriculuml o miseram humanae natura conditionem l Tali viro, qui clarissimum virtutum omnium speculuma

18쪽

IN F v N ERE EPISCOPI. Ist

ium, & verissimum oculati ac vigilantis Episcopi exemplar erat atque idaea, frui diutius non licuit Z Meditabatur & alia multo praeclariora ad publicum Religionis bonum ; atque ipso etiam die , quo ad meliorem

eum vitam Deus euocauit, cum Illustris i & Reuerendis β Nuntio Apostolico G v IDONE BENΤΙVo-L 1 o Rhodiensium ac MAΤΤΗ IAHovio Mechliniensium Archiepiscopis super ea re prolixe communi carat. Decebat scilicet generosum ac strenuum militem in ipsa actione a Deo euocante deprehendi. Obiit obsi, s , anno aetatis quinquagesimo primo ,

sibi quidem suo tempore, Vt qui

non nisi ad caelestia anhelaret) sed Ecclesiae Dei laboranti nimis prae propere. Aded verum illud, optima quaeque in terris diu perennare non posse. Te igitur appello , PRAESUL OPTIME : quando hoc in more poestum est , ut qui bene de Ecclesia, B L bene

19쪽

bene de Republica meriti sunt, pro funere laudentur; si cui umquam Episcopo honor is iuste delatus , si quae exsequiae cum lacrymis celebratae , nulli iustius quam tibi postremum hoc ossicium omnes debemus. Tu firmissimum Christianae Religionis praesidium fuisti, terror

haereticorum, refugium miserorum, decus patriae, lumen seculi. Utinam tuarum vestigia virtutum sequamur, morum tuorum integritatem re ipsa exprimamus; in omnibus denique sic ambulemus, ut ad caelestem patriam aliquando peruenire , atque aeterna tecum beatitudine perfrui

mereamur.

DIXI.

20쪽

APPROBATIO

lico, Ecci athedralis Antue iensis Decano, in Episcopatus eiusdem mcario Generali , praelo dignissimam iudicor

quae cum meras defunm P R AE s v-L I S laudes commemoret , uipraecla vi exemplar aliis imitan-

Franciscus Haraeus S. T. L. Librorum Censor. rum veri Di dum proponiti

SEARCH

MENU NAVIGATION