Joachimi poetae De uvae sive Gurgulionis usu ubi nonnulla scitu jucunda ad respirationem, artemque respirandi spectantia adjiciuntur. Liber

발행: 1720년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

61쪽

nonnulli, quibus ille ad basim usque esst amputatur, non modo deterius perspicue sunt locuti . verumetiam frigidiorem sinferunt inspirationem . etiam ibidem admonuimus , quod plerique ejusmodi, pulmone , aut thorace re frigerato perierunt : quodque Gurgulio

non temere est abscindondus , fed pars quaedam basis Usius est relinquensa. Proinde non de his quidem plura hic

commemorare est opus , fd capita rσ-rum recensire focorit . Scripsimus autem prius da narium foraminibus , quo pacto ea mirifice excipit os, ventriculis

cerebri perlocatum , quod spongiae s simile e tum ct de ipsorum in os perforatione , ρ- est is palato , quod ipsa scilicet extitit, ne inspiratiosis initium sit fecundum retiatudinem trachaea arteriae . sed defloxio quadam sit , ac

velut ambages prius , quam Diritur ad arteriam perveniat. Ruam rem duplex , ni mihi Uidetur , commodum sequefatur , ne scilicet , cum.aer nos ambies snonnunquam Oalde sit frigidas , pulmo.nes aliquo tempore refrigerentur tum ne exiguae motis palacris, aut cineris, aut

62쪽

id genus e uspiam ad arteriam usque perveniant . In hoc enim flexu spiritu 1 quidem ferri ulterius pθtes , ejus ms-di .ero corpuscula inbibentur , ut quae prius in ipse flexu eorporibus incidunt humidis , ac mollibus ac viscosum quicquam habentibus , quorum omn/um beneficio possunt retinere , quae incidunt . Duod , si quid ad Or quo pervenerit, ibi barebit juxta palatum , accolumnam , sic enim ct Gargulionem hanc. appellant . Cujus rei argumentum es maximum id , quod quotidie accidit tum iis , qui in pulvere multo lucra tur , tum iis , qui itor ejussmodi per meant et emungunt enim hi paulo post,

atque expuunt pulverem excreantes. At ,

nisi prius quidam narium pori rem ad caput fumum ferrentur; post hac autem oblique as palatum re*erterentur, Gur gulionemque fine excipientem ibi hab arent , perspicuum es , quod nihil pro hiberet . quo minus ejusmodi omuia iuarteriam inciderent; nam id etiam ae. eidet ita , si quis per os resp urit. Vidi equidem plerosque Athletas ro eo potissimum eictos , quod palocro per or

63쪽

i pirato fustoeari ab eo periclitarentur: in id autem periculi feterant a dunt.

ρ magna , ac Iubita inspiratione indiguerant e nam hoc dumtaxat tempore animalia per os inspirant , ι o saltem , qua fecundum naturam fe hah nt; &haec Galenus in praefato cap. II. lib. II. Sed praeterea haec alia . circa Gurgulionis usum , is νηοψ Aristotelis , o suprema humani corporis regione, strictiori verborum numero comprehensa sanimadvertuntur .

Gargusio est caruncula fetussa ο ρο- lato propendeΗs' in os juxta narium Bea-rMy , cujus Uas aerem repercutere , το-cem iuvare . aerem inspiratum tempιτο rc , se fabito ingressu pulmones laedat. Liquet etiam Thomam Bartholinum, circa Gurgulionis usum, non multum a nobis , & Galeno dissentire . Afferamus igitur ea , quae lib. ῖ. Aua -' rom. cap. Izὰ non obscuris verbis scrLPta reliquit : Usus t inquit ) moderari aeris frigilitatem . ne subito is pulmones irruat ς unde hoc risituti, potBisici saepe moriuntur . Non secus ac in firmis accidit illis, qui, propter Qνbi

64쪽

anxietates hiante ore , diu dormIunt, vel dormitant, quoniam aer , sine labiorum , R dentium obstaculis , in os ingreditur ; ideo eorum lingua siepe aliditate, rhagadis, & quandoque a phthis inficitur: immo tonsi lares glandulae in-fammatione tentantur; ita & iis , quitiva carent , pulmones aeris effraenati motibus, conficiuntur.

Secundus nos s impedire, ne exstre potus tu sares regurgitet; unde filius Iohannis cujusdam apud Salmuthum, columella , ac tonsillis a prima nativitate desitutus, lac, quod fugebat, per naressurim reddohat , nec diu supersti Iuit.

Et clarissimus , atque eruditissimus ille pur stimi sermonis vir , &- medicae eloquentiae restaurator illustris Iohannes Fernelius lib. 4. de partium morbis , sympto motis . ubi agit de usu Gurgulionis , in Galeni , ct Bartholini sententiam conspirat ἔ haec enim memo

65쪽

Piget ad ulteriorem rei confirma iationem , reliqua exscribere Authorum testimonia ; ne tantilla dissertatio tota niti videatur aut horitatibus virorum doctorum , & testimoniis ; tanta est horum copia , & feracitas lHis tamen Galeni Sc Aristotelis . Bartholini, & Feraelii locis , quae attuli , conabor, quantum mihi rationis, ct i linguae infantia praestiterit , fidem robur , & firmamentum addere ; atque

mea cogitata tantorum virorum adminiculis fuleire ; in quibus non ita sta-ho , ut addere plurima , plurima matare omnino verear; quo clarior, & il. lustrior fiat uvae usus , & de eo firmior vera sententia. Et licet ea , quae in hanc remarauli , adeo per te manifesta , & veritati consona sint , ut nullis indigeant sapientum suffragiis . aut horitatibusque et siquidem in rei potius demonia strata , veritate conquiescere debet , li-hetalis ingenii Vis , ct acumen , quam in aliorum sententia ; nisi , ct illa evidentidiniam habeat rei apodixin ; tamen quoniam nonnulli , ita sunt scholis, a scri,

66쪽

ct scriptorum didi s mancipati , ut ab

eorum opinionibus dimoveri se non si. nant ; nisi multas afferas doctissimorum hominum tecum una sentientium auctoritates , & inconcussas confirmationes; necessum mihi fuit, Commenta.

riolum hoc , Claudii Galeni potissimum

verbis , & doctrina non obscura , munire et non ignoro Physiologos ipsos eruditos , nedum rudes de vulgo ho. mines, multorum suffragiis. , & conseia. su longe persuaderi facilius , quam demonstratione ulla , & sngulari sententia; quasi res ideo verae sint, quia Probantur pluribus . non quia uni delnou- strantur intellectui . Principio igitur convenit inter

omnes, quos de animalium respiratione unquam erudite , sapienterque disserentes audire , vel legere consuevimuS , non

ab uno illam , eodemque organo ; sed a pluribus inter se substantia , & conformatione diversis , partim thoraci adjunctis , vel proAimis , Partim ab eodem disjundiis , & remotis a Natura gubernatrice . & quasi magistra animantium persici , atque absolvi et nam

67쪽

si alἰquando illis gravῖor urgeat resplorandi necessitas , praeter organa respirationi destinata , etiam ea , quae aliis usibus tu serviunt, obsequuntur, opem que ferunt . Sic musculos , exempli gratia , oculorum , dc palpebrarum, quamvis horum usui privato , tantum comparatos putemus ; magnis tamen conatibus , ct motibus totius corpori SVehementioribus , adminiculari videas, ct cum reliquo corpore , ad Vires ani malis intendendas, miris modis, conspirare . Etenim Athletae in quibusdam exercitationibus connivent , Oculos attollunt , deprimunt , abducunt , obliquant, circumagunt: adde quod os di-siorquent, ct rictum diducunt, & voluntariis convulsionibus, ita pervertunt labia , ut figuram sardonici risus quo

dammodo referant , ac semulentur : Decaliter gravibus , laboriosisque respiratio. nibus etiam musculi , ct organa , quM huic ossicio parata , & accommodata non sunt, quadam mirabili , & occulta naturae Providentia , non leve auκilium praebent, impertiunturque . Vidi,

non ita pridem canem , diu subrinis

68쪽

rinis aquis urinatum , ubi emersi Sicum apprehensa ore praeda , quam Venabatur , confiitisse anxium in littore r& in maAima aerem inspirandi , thoracemque dilatandi neccssitate , e Xercere, violentis contract oni hus , musculos, qui caudam fled tunt, nedum rc liquos, qui thoracem elevant , ct abdominis etiam capacitatem augent . Quod non miror , ubi navim respexerim , trochleis innumeris & trochleotis instructam , scilicet tum maioribus , tum minoribus ,

simplicibus, ct multiplicibus, quibus to iidem funes, ac funiculi applicati; & ple-Nibus item eorundem, & retibus amplissimis et adminiculis denique, & machinamentis omnig nis , ad usus singulares comparati S, quae, mari quidem tranquillo, nulla sunt; sed ea tum insignia, ubi suctus intumuerint, concitante Vento, S tempestas ingruerit, tunc vero nihil, eX tanto apparatu , Vacare , nihilque otiosum esse constat . Sic in Lentulo, etsi intus pravuS, subdolusque animus delituerit; attamen in conjuratione molienda , magnam , atque exquisitam adhibuit prudentiam,

69쪽

dit gent amque ; ideo in eo dissicili , ae

pravo facinore , etiam ab insimis , de fere reipublicae inutilibus auxilium , subsidiumque quaerebat; quapropter restrictis vel horum numeris , ut horum unita vi , lectoris animus emcacius , potentiusque , persuaderetur; hanc vulgatissimam epistolam Lucio Catilinae misit: sim , ex eo , quom ad te misi, icognosces t cura ut vir sis , O cogita ,

quem in locum sis progr urar : ct οἰ- de , quid jam tibi sit necesse : cura ,

ut omnium tibi auxilia adjungas, etiam infimorum ; quasi diceret Lentulus Catilinae : in hac conjuratione a nobis diu meditata ; quoniam magnum est opus, ac dissicile, nodosumque; oporat ut , ut quaeramus, in summo hoc di. scri mine , auxilium etiam ab infimis ; cilicet ab iis . qui saepe nu Ili usui, nullique opportunitati in republica inserviunt: & ab omnibus, qui tanquam

causae , non causae reputantur .

Similiter in magnis , ac ingentibus efformandis vocibus, quae sine so ti , ac violenti aeris expiratione , non

. iunt; D9n is yiQribus , atque infirmi ribus

70쪽

ribus indigemus auxiliis quibus Utamur cum uberrimum , ac copiosillimum aerem exspirare urgemur . Etenim non solum Gurgulionis , dc Epi-glottidis beneficium requirimus ; sed etiam septum transversum coarctare, constipareque cogimur: & costas, quantum nobis datum est , deprimere . atque demittere studemus ; immo ipsis obliquamus angulos , ct antrorsum , retrorsumque , aliquando , pectus porrigimus ; necnon imum ventrem in angustum versus inferiora compellimus: brachia praeterea pandimus . & jactamus et collum , & caput in sublime quantum possumu, , attollimus ; more avium , dum lepidas , & suaves cantiones ad auras , Camposque effundunt : quinctiam faciem distorquemus , verbo dicam , musculos omnes intendimus, Corpusque universum agitamus.

Hoc mihi de jugis collium Pal- mensium , fretum Messanen sic spectanti. hus , ad spiscere , non semel volupe fuit; homines nim rum ad maris littus,

tanta virium contentione, clamantes,

quo piscatoribus praetereuntium xyphia-C a Tu

SEARCH

MENU NAVIGATION