Historiarum anatomicarum centuria I et II, III, IV

발행: 연대 미상

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

671쪽

12 PETRI P A N I. hinc inde inaequalitates planas ostendebat, ne fundi extremitate locum umbilici excederet. Eo disiecto in conspectum prodiit foetus suis membranis involutus,ita situs, ut incurvatus licet,ca' put tamen inferiora versus os uteri convolutum haberet, nates superiora, deYtrum uteri respiceret latus. Facies ac corporis pars anterior latus uteri sinistrum cruribus flexis gentibus oculos utrinque tangebat, .calcibus vero nates, brachia reflexa caput versus ubi in fronte manus conjunctas habebat. Umbilico enim cingebatur, nisi quod bis in ambitu dextrum ei brachium cingeret. Magnitudo corporis universi in longitudine talis erat, ut duos palmos cum dimidio , id est, octo digitos longus existeret, longitudo tamen umbilici accedebat ad palmos sex, seu digito transversos et q. Caput respectu reliqui corporis maximum: cujus omnia ossa fluctuabant iis locis, ubi in adultis per suturas conjuncta sunt, nec sibi invicem aliter haerebant, nisi quod cutis capiti

ea conjuncta teneret. Aperto pectore foetus Vi di os sternon integrum esse, nec ulla ex parte Vel minimum apparebat vestig1um transversarum suturarum aut harmoniarum , quibus septem, ς quibus constare volunt,ossa connecti videbantur. Cpr, Pulmo,tum & omnia abdominis viscera integre formata erant. Jecur respectu reliquarum partium longe maximum. Ventriculus dissectus

chylum colore albo praeditum effundebat. Vesic

urinaria

672쪽

Ο n s E R AN AT O M. et x urinaria mirum in modum urina distenta apparebat, si a compressa per penem exiliebet urina. Urachum pervium eiIe nulla arte perspici poterat. Cutis foetus adeo tenera, ut vel leviter solum imodo tacta digito excoriaretur, & a subj ctis partibus discederet. In matre aperto I hor ce , vidi pulmonem in dextro latere per valida fi- lamenta nervea aliquot locis costis adnatum , tum & in utroque latere non naturali colore pulmonem insignitum Z asthmatica enim fuerat finis mina. Cutis matris in abdomine mirum in modum rugosa existebat, innumerisque plicis praedita. In cordis gravidae dextro ventriculo similem reperi substantiam, uti in hydropica paulo ante dicta foemina , nimirum substantia erat pituitosa; consistentia lubrica, eodem plane modo, ac si vitellum ovi membranula etiamnum sua inclusum videas, eundem namque luteum vitello ovi similem representabat colorem. Sectio haec

habita fuit praesente D. Heurnio, D. Johanne Exalto, D.Johanne Arty,aliisque spectatbribus.

anatome Pecorissuppurati

obierat. Huic simae Jecoris partis ea portio quae in dextro est hypochondrio incumbens renidex- γ tro

673쪽

P E T R I Ρ A N 1 Istro sphaceto correpta erat, tota livida a d nigre idinem accedens apparebat illa portio, intusque tanta puris albi & concocti continebatur copia, ut viginti libras pus essitiens aequaret. Huic Rendexter totus quoque purulentus erat, & plane consuinptus, nihil praeter membranam externam superstite. Eidem diaphragma, qua parte insinuestro latere Jecori accumbit, magno foramine exesu erat, adeo capaci, ut duos pugnos admitteret.

Anatome phrenitidis 9 Cona uisionis.

AN no a sys. die 18. Nov. in Nos comiOD. Catharinae praesentibus M.Joharine Simonis& M. Alberio Chirurgis, Viro ablato cranio caput aperui. Hic per biennium conquestus fuerat de dolore in occipite , tandem hic phrenitide ac convulsivis motibus correptus subito interiit. Huic crassa cerebri membrana aliquot locis exesa erat variis foraminibus , idque potissimum in bregmate sub sagittali sutura, ubi ea cum corporali jungitur . Ex iis foramininulis effvebat &per membranam dictam effusus erat sanguis fer me concretus, ater ac adustus,admodum foetens. Tali quoque sanguine distenta erant vasa per ex teriorem crassae meningis superficiem discurrentia, quin& ea quae numerosa per tenuem disse' minata sunt. Huic intra Cerebellum abscessu

674쪽

O B s E R v. A N A Υ Ο Μ. 1, humore non naturali scateos, repertus fuit, Erati, humor colore excitrino ad pallorem vergens: Pallida bilis nimirum. Iosa cerebelli substantia flaccida omnino, molliorque multo quam cereia bri sit bstantia.

Anatome Tabifici

A Nno Is 93. die 26. Nov. Juvenem publice

dissecuitis in Nos conato obierat. Huic utraque pulmonis pars valide costis adnata erat.

Hinc in utraque puli nonis parte varii abscessiis purulenti, quia & variis locis pituita adeo in pulmone concreta cernebatur,ut calculi tangenti esse viderentur , imo perfectam calculosam duritiem non paucis locis obtinebat .Hic tabe quamvis consumptus, vixque haereret ossibus, copios a tamen aquam pericardio continebat. Vidimus in hoc Venam cavam eodem ferme loco oriri ex Jecore, quo Venam Ρortae, quamvis una sui

parte eae gibba Jecoris parte prodire videntur. Tum & ferri potius recto ductu per Jecoris si

perficiem, quam ex eo prodire, Veramque esse hanc ad rem picturam Vesalij p. 38.Nec verum esse, quod nonnulli dicunt,duobus truncis seu ramis e Jecore emergere hanc venam, quorum alter statim reflectitur inferiora versus. Eandem venam vidimus non mittere ramum ad cordis dextrum

675쪽

io P E T R i P A Ndextrum ventriculum, uti Galenus scribit, sed e6 modo sejungere, ut Vasatius, Columbus aliique

scribunt. Spinali medulla examinata in hoc suta jecto, observavi extremam ejus membranam,spacio vacuo intermedio distare a subjectis uti in cerebro membrana dura; ex quo suspicio mihi est: moveri & spinalem medullam. Eadem spinali medulla disi ei na, eam solidam iutus , nec ullo

modo bifidam esse vidimus. ,

OBSERVATIO X.

dissecui Cuniculum. Quos vidi in multis convenire cum cane ac homine, sed carent omento. Suspenserio Iecoris ligamento eodem modo uti homines secus vero ac canes donati sunt. Intestina habent copiosissima , praecipie vastum intestinum colon. Maxime conspicuum habent intestinum Monoculum seu coecum, adeis ut id osten- surus cuniculum merito dissecuerim. Quum &Mesenterium venaeque Meseraicae, tum & om nes ferme rami venae portae. Caetera eodem mo do ut in homine se habent, Ventriculus inquami Jecur, Renes, cu vasis Emulgentibus, Lien,Ve sicula bilis, Pancreas, Diaphragma, Cor, Pulmo, quin insuper Vena cava, Arteriaq;' Aorta eodem modo Ramis suis per corpus distribuuntur,uti in caeteris. OB-

676쪽

H I S T O R I A XL Anatome Viri cultro interempti

ANno 1 94- Mart. Virum publice se cui , quis ibi ipsi cultro violentas intulerat

manus. Hic vulnus- sibi ipsi inflixerat in abdominis regione dextra , statim sub costis, quo vena cava tam magna sanguinis copia in capacitatemessiuxerat abdominis. In viro hoc observavi te minos musculi temporalis , qui tales sunt. Anterius hic musculus attingit partem illam protuberantem ossis jugalis quae orbitam oculi in facie constituit, posterius circiter pollicis latitudinem ultra auriculam se effert metiendo versus os occi pilis, terminus ejus seu circumferentia extrema, qua sagittalem suturam spectat, & dimidia longitudo ejus spacii, quod ab extremitare seu pinnula nasi est ad concursum usque sagittalis coro natisque suturae , nimirum sume mensuram ejus spacii,quod ab extremitate nasi per ejus longitudinem perque medietatem ossis frontis ad concursum usque duarum suturarum excurrit, ejus lineae dimidium collocatum una sui parte in bre-gmate, seu suturarum concursu, altero sui extremo, tanget extremam circumferentiam musculi temporalis. Quin & eadem mensura apex seu summitas suturae Lambdoidis deprehenditur.

Huic tres inerant venae Emulgentes, atque

spinalis medulla manifeste a pia Matre in duo B latera

677쪽

18 PETRI PANI Tlatera divisa apparebat. Quin & eadem in Ium bis non nisi ex multis velut loris seu chordis sibi invicem junctis conflare conspiciebatur uti in

cunctis fit hominibus. In eodem maximum corporis examinavi nervum, quem nervi ex osse s a. cro prodeuntes constituunt, undique eo per lorugithdinem dissecto etiam substantiam interiorem nihil medullosi continere, sed similem esse substantiae spinalis medullae in lumbis, hoc est, ex

multis veluti flamentis nerveis oblongis constare , cinctis duplici membrana. Quin & conspucue ostendi in hoc supra omnia septem vocata paria nervorum cerebri oriri ex spinali medulla, intra cranium etiam ipsos nervos opticos. Ops ERVATIO XII.

Anatome enens demortuorum.

Α Nno Is 9 . die Σ1. Iunii, praesente D. Heur nio,& D. Τrelcatio, puellula annuam in foro Boario aperui, quae fascino laborasse ex eoquo obiisse dicebatur. Huic abdomen admodum intumuerat , maculae purpureae circa claviculas ap parebant. In Thorace huic omnia integra. Jecux pallidum imo albicans ex valida intemperie fi gida consplaiebatur. Intestina omnia praesertim colon turgidum admodum flatibus. Ventriculo a perto eius orificiu superius duobus locis erosum

apparebat, ita ut venenum ei exhibitum po tu

videretur. Anno

678쪽

OBss R. ANATO M. Anno I 3-. die 1 o. Novembris, praesentibus D. Heurnio, Bontio, Chirurgis N . Johanne Simonis, & M. Alberto Nolacomii praesectis, perui virile cadaver jacens in aedibus M. Iacobi Hic cum ei curandum a lue venerea tradiderat, jamque sanitasi ubi videbatur restitutus,de abitu cogitaret, subito exclamare coepit, Venenum sibi propinatum fuisse, postmodum phrenitide correptus aliquot post horas obiit. Jussu magistratus praesente praetore hujus dissei us oesophagus cum ventriculo Vidimus oris ventriculi superioris internam sub

stantiam erosam ac exesam, praeterea universam internam ventriculi membranam ita exesam , erosam ac putridam, ut ligneo cultello, imo digito simulac tangeretur facillim e disrumperetur. Colore tinctus ventriculus intus ex purpureo nigro erat, procul dubio causticum corrosivum aliquod pharmacum is hauserat. OBsERvATro XIII.

Anatome H dropici.

4 Nno die 6. Januarij: Virum publiceo secui e Nos comio Amsteroda mens. In hoc frontis musculi omni ex parte tegebant musculum temporalem, ita ut nulla sui parte is conspici posset, nisi dictis ablatis. Tam venae quam

arteriae emulgentes tres erant numero. AEqua

679쪽

tum uerat , ac induratus erat, ut tres libras lance libratus penderet. Pulmo ferme centum locis, costis ac pleurae arctissime adnexus haerebat.Hydropicus obierat: Fluctuabant namque ac aquae innatabant omnia quae in abdomine erant. Erat

aqua flavi coloris, foetoris pessimi. OBsERVAT 1o XI v.

Anatonae febris

puellam annorum undecim a per ui,incantata quae credebatur,adeo miris sympomatibus per octen' nium correpta fuerat. Hinc Cor intra Pericardium aquae virulentae innatabat, cui color viridis ac si marinam vidisses aquam. Causa mortis pan- creas erat, quod mirum in modum intumuerat, jecoris cavete parti arctissime ad natum erat, itas cirrhosum ut lapidem tangere te existimare . Dissectum candido plene intus conspiciebatur colore,haud aliter ac si albam pituitam admodum induratam tracta sies, extenuata omnino erat ex

tincta febre hectica.

680쪽

Anatome Viri publica.

ANno die 16. Febr. In virili cadavere publice dissecto vesiculae fellis duos ductus

observavi, quorum unus ad ventriculum tendebat. Vena portae non uno trunco sed tribus su cutis e jecore prodibat, qui conjuncti tandem ipsum truncum constituebant. Vena tam in sinistro quam dextro conspiciebatur latere,ramus deSter jungebatur cum ramo e trunco cavae infra emulgentem. Variis locis ductus per interiora pulmonis obstructi erant a crassa melancholica materia2ui calculosa fere durities. Venae emulgenteS tres. Vena adiposa non a trunco cavae, sed ab Emulgente oriebatur.Cerebrum bifidum, hoc est singulae cerebri partes dextra ac sinistra iterum sectae erant. OBSERVATIO XVI.

Varia in Anat. observati0Πes.

AN O 1191. die 12. Aprilis, praesentibuS M.

Joh.Simonis, M.Alberto, puerulum triennem perui,cui Pancreas indura tum, vehementerque adnatum ventriculo acJecGri, tum & venae portae. Jecur valide ad natum peritonaeo latere sinistro

SEARCH

MENU NAVIGATION