Historiarum anatomicarum centuria I et II, III, IV

발행: 연대 미상

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

641쪽

manum. Hominis vero cranium non esse ex promboscide & dentium constitutione laudatus Vit divinavit. Nasus enim prominet proboscide sis milior quam naso.Dentes molares duo supersunt in maxilla,figura ab humanis & ahimalium aliorum diversa: nam quilibet dens parte qua extat, prominentias quinq; semiiunares habet. Quumisitur nec ad humanum cranium , nec ad alterius animalis similitudinem accedat, pro monstro interpretor, & lusu naturae , tam magnitudine . quam forma ludentis, inter aquas generatum. Auget suspicionem apud me, quod orbitae oculorum nulla supersint vestigia, quibus tamen nullum animal ejus magnitudinis, si naturale st,carere potest. Fuit cum crederem ossa crescere posse, & hinc tapius ex terra ossa gigantibus similia erui, & consuetam magnitudinem excedere

Scorpiones deglutit

FAtuus quidam Patavij araneas omnes obvia devorabat. Sunt multi qui innoxie haurias aquam Mnum que in quo araneae fuere Immer sae de is catae, de quo disputat Obs. 22.48. 4nnoxium aetera animalculum telii texendis industrium , quibus feliciter in febribyldepellendis utimur, carpo applicatis.Rom*

642쪽

His T. CENT. IV. 2 iintegrae tinentis, scorpiones sine damno deglutivit, prius tamen accurato modo complicatis chelis caudaeque spiculo, ne linguam & fauces deglutientis laederet pungeretque aculeus. Nempe indemnes scorpiones ex se nihil damni inferunt nisi laedantur , cum vim vi per aculeum retorquent. In Italia saepe dormienti mihi accubuerunt, sed a me non laesi , innoxij fuere. Aculeo chelisque explicatis nocent, quum ex ipso corpusculo oleum conficiatur scorpionum adversus Venenatos morsus. In ventriculum demissi , si aculeu exserere non Ῥssint, nihil mali inferunt, quia humiditatibus lentis involvuntui,& ventriculi actione statim transinutantur. Ita externa multa,ut sinapi, muria,allia,oleum vitroili,cutem exculcerant, interne sumpta non ulcerant partes. Quatuor hujus rei causas affert Galenus I. 3 . de Tein p. quibus non acquiescit Steph. Roderisus

tur. Scorpiones non homines tantum laesi aculeo

figunt , sed in sui generis alios seviunt. Elegans spectaculum fuit in Mus eo Consobrini mei Dorienria Fuiren, cum Patavij degeremus. Commitasi invicem scorpiones, singulis vitris ante seclusi, in mutuum exitium conspirarunt. Qui magnitudine superabant, minores totos devorabant, e

643쪽

Mesenterit Abscessiis.

Iongae molestaeque aegritudinis in Nobilissi-Viro nuper defuncto, coinpendium faciant. Abscessibus scatebat ni essenterium a longo viscerunt vitio , nativa dispositione, continuatis stud ijs & obstructis haemorrhoidibus. Continuo

per alvum purulentam materiam excrevit, subinde eandem per lotium, ut jurares renes esse infensos. Seni per tamen faeces alvinae purae prodiere, unde extra intellinum rectum, cu)us sphin.cter dolebat, S exiguo foramine tuberculi patebat,sedem affectam suspicabamur. Nempe glandulae mesenterij apostemata congeserant, quibus maturis ruptisque pus eructabatur .Remittebant subinde dolores ex purgato copiose pure,sed coa

cervata materia & ad suppurat1onem maturante,

dolores & sebris in dies singulos oriebantur, ex Coi praesagio, tumque pure ad librarum pondo

. prodeunte , levabatur, donec idem malum quasi per circulum rediret. Tormina circa umbilicum S ruptio quasi vesiculae in abdomine ante sentie' bantur, quam pus essiveret. Dolorum, puris, p/ tientiae aegri constantis nullus modus. Ommius reniediorum succesium pertinax malum & locu abstrusior frustrabatur. Onerat1s vexatisque it/interioribuS, natura tandem copia pressa puriβ exitum

644쪽

exlium moliebatur. Inter os sacrum & coxendi- eis in musculis ferti6ris macula orta, mox iubem culum cum tussi protuberans ad tactum flatu p reque plenum. Quia alia nil profuerunt. ferro apertum. Pus copiosum effluxit tanti faetoris,lana tae acrimoniae, ut scutellae argenteae qua excipiebatur, aquae Regiae instar , nigrorem induxerit. Hinc pertingebant dolores ad scapulam ejusdem lateris sinistram, forsan per lacteum thoracicum ex abdomine ad axillas protensum ; computru rant enim interiora pleraque , ut compressa digito chirurgi scapula secundum dorsi longitudinem, per patulum in glutiris musculis foramen, pus spumans cum sibilo egrederetur.Toto morbi decursu nulla quies, nisi a quotidiano laudant Opiati usu. Dolores incredibiles, purisque effluvium

demuni cum vita cessarunt.

HISTORIA XCVII.

Sanguineus fluxus rupto umbilico.

DUer bimulus optimi ci Nobilissimi Viri, se

unus hilarisque ulnis nutricis gestatus subito sanguimeo fluxu comprehenditur, quo per alvum ubertim sanguis purissilius velut secta vena prosiliit , & spacio horarum paucarum , sine alio symptomate, morti dedit. Dysenteriae nulla suspicio, quum torminibus caruerit , & maturatum funus reclamet . Neque ex hemorrhoidibus

645쪽

prodiisse, praesentes testantur. Lien vitio immunis. Examinatum cadaver nullum vulnus, nullas contusiones, nullaque signa dubia monstrabat; quibus nuxrix accusaretur. Umbilicus vero mortis causam videbatur illustrasse. Retractus ille erat,& quasi ruptus, ut digito immissis non attingeretur , forsan obstetricis culpa post partum nimium rescissus, qui saltu & motu quocunque corporis facile rumpebatur. Antiqua est trad tio,vasa umbilicalia disrupta subitam mortem a ferre. Unde vero sanguis Θ Dysenteria apud E-gyptios, teste P. sanatur digito in umbilicum intruso, eoque pluries circumducto. Certe rupto u mbilici fune inter abdominis partes continentes & intestina collectus sanguis in tumorem exsurgeret. Natura tamen tape vias ignotas nobis elisit. Si recte conjicio,hepar ligamento laxato concidit, vasaque sua comprimendo, sanguine

per ductu cholidochicum ad intestina propellit;

Lotium exscroto.

TOrbernus Borresen emeritus nauta Regix L classis, extra portam orientalem Halaiae habi tantilierniosus blim & calculosus, misere decum hit. Non tam auxilii fiducia quam misericordix testandae gratia hominem invisi,vidiq; obturatam urethram 'suque cessante flaccidam .Lotium non per

646쪽

HI s T. CE NE IV. per consuetum canalem reddit , sed per alia seram minuta callosa in scroto dispersia. Duo observavi in scroto, unum antica parte, alterum postica. Praeterea tertium in canali ipso circa radicem ad latus sinistrum. Hinc omnis urina excernitur,sub inde cruore mixta. Ad summam atrophiam jam pervenit, cibosque se aversari solidos testatur, &1itis depellendae gratia lympham modico vino

temperatam amat.

Sexennis puellasne voce.

DUellula Nicopiensis ad tertium usque aetatis annum sana & ad loquendum facilis.Subito tamen illi sublata vox, cum fatuitate,linguaque in tumuit, ut ore contineri nequeat, deglutiendi'; cibis impedimento siit, quos avide satis appetit. Corpore reliquo imbecillis, ui sola stare nesciat agens jam annii aetatis sextum. Solliciti parentes, supernaturale causam subesse suspicati, judicium meum per amicum expetiere, an naturalis causa dari possit hujus quid de recuperanda salute inposterum sperare debeant. Ego vero in responsione, nullus dubitavi superfluis in capite juvenculae humiditatibus mali originem deberi, quibus & nerviει cerebrum copiosius irrigantur, ut sensibus neces artis non sussiciant,linguamqu velut spongia iisdem oppletam tumidamque nec

TAE oris

647쪽

oris augustiis contineri, nec Voces dentium allisu formare: imminere vero malus eX lethargo vel Paralysi periculum, nisi maturis remediis &abundans liquor evacuetur & derivetur, & copui cum nervoso genere roboretur. His TORIA C.

Leonis an atome. . a LEo Africanus novem mensium a Clementissimo Rege nostro studiis fis Medicinae

concessus,inTheatro Rnatomico priVata exercitatione naturae cultorum 19 . Dec. 161 6. secabatur. Si quide vero non ubivis obvia est Leonis Analome, non gravabor vita ibidem a me aliisque in animalium Principe annotare,neuti quam Leoni mortuo insutiaturus, sed fortitudinis roborisque decantas desiderio. Abdomen ferae primo intuitu tumidum videbatur, quasi aqUa Inter cutem lateret , quae copiose per os demortui essiuxit. Tumorem intestina classa prodebant, quae tumida & faetentia , liquidis eXcrementis nigris plena universum abdomen duobus gyris tegebant,magnitudine ventriculo ovillo similia. His subjacebant tenuia, Vere te nuta & etailia; prorsus vacua. Omentum ad se VentricuIus traxerat fere sine sevo, marsupio Vel rete conficiendo peraptum. Caecum intestinum amplitudine cum crassis intestinis certabat, a

648쪽

H1sT, CENT. IV. 277 quibus discerni non potuisset, nisi inpervia extremitas quasi indice digito nobis monstrasset,

iisdem excrementis ad satietatem l catens. , auvula coli eleganti mitrae capacis figura se commendabat. Ventriculus capaX,sinistra parte Mufundo,tumidus, media constrictor, deXtra paria ter prope Pylorum ladior. PFlorus parum aberat quin ad duodedent medium totus esset cartilaginosus Interna ventriculi facies ordinatisplicis seu laciniis velut membranulis distingus batur, quarum 21. numerabantur justa serie per circulos aequaliter distantes dispolitae, singulae nectebantur aliis exilioribus,quasi valvulae cordis suis columnis. In his loculis alimenta diu asservata felicius concoquuntur Hepar grande

satis subfuscum , octo lobis divisum. Vescula fellis ingens, plena bile atra. Audax enim & ir cundum eit animal. Vmbilici funis non hepati, sed medio mesenterio inserebatur , duplici di-Versaque origine. Lien lividus lini uam vitulinam forma S magnitudine referebat. Pancreas

ab humano nihil diversum,nisi quod durius esset. In Renibus, capsulis,vasis sparmaticis nihiΙ

peculiare. Omnia tamen homini similiora quam canibus vesiculae seminales, plenae seminali materia candicante. Thorax compressus & angustus. Srernumerat singulare. Ad medias costas extensum per

cartilagines demum separabatur. Musculis ster-

649쪽

vs THOMAE BARTITOLINI ni utrinq; longus latusque.Minor pectoralis meis dium sternum sex ossibus circularibus constabat media cartilagine junctis, quae grandioribus in

unum os solidantur. Pericardium densius pinguedine abundabat. Cor humano persimile , magni. tudine & forma. Grumosus sanguis in dextro ventriculo,ut in suffocatis astalet. In utroq; ventriculo concrementum adipo glandulosum os sendimus , simile polypo cordis supra nobis deucripto. 1n dextri ventriculi sinu altero trianguliare hoc coagulum castaneae magnitudine per fibrillas annexum latebat, sua'membranula te-etuna , quod sensim attenuatum vasis instar ad- .scendebat ad venam arteriosam,ibiq- in trifidum ramum in pulmonibus dividebatur. In sinu priunio ventriculi sinistrissimilis substantia haerebat , quae totidem ramis arteriam venosam ingrediebatur, quot ipsa arteria venosa. D principioaortae tertium concrementum adi possem conspiciebatur', profundius cum trunci divisione disseminatum. Impeditus hic ibique sanguinis fuerat circuitus, unde viscerum cachexia, & aquosi liquoris in corpore congestio , sanguis praetere crassus alibi in venis comparuit, sed calidus, mo re canum, digitosque corrugans. Accedebat pe

regrini hujus humidi aeris frigidi vitium, insue tum leonibus imprimis junioribus. Ad organa vocis progredientes, vidimus asper .ram arteriam insolitae fabricae, Cartilagineos ci

culos

650쪽

Hi sae. CENT. IV. 279culos integros sed ampliores, ut invicem implicarentur , & unius circuli extremitas sub altera inflecteretur; mobili tamen & compage soluta, nisi quod membrana consueta jungerentur. Hoc artificio ad mugitum utitur Natura, explicantur circuli inflexi mobiles in mugitu, sono extenso repletique copioso aere, redeunt deinde minuiaque spacium occupant in silentio.Spectaculo hoc spectatores omnes impense afficiebantur , 4nprimis Illustris atque Generosissimus Vir D.

Εvaldus Κleist , Electoris Brandelaburgici Consiliarius & ad Regem Daniae Augustissimum Legatus, magnus Naturae artiurnque fautor, in cujus praesentia illustri sacratiaec tractabantur. An cum aetate integri hi circuli expandantur & si micirculum efforment, dubito, cum omnia pariter inς rescant & augeantur Amygdalae oblongae propendebant, rub tes , octo digitos transversosJongae, latae duos, oblique per asperae arteriae lateraserpentes. Nervus recurrens

conspicuae magnitudinis. Larynx curn Epiglotti-d xima,cartilaginibus cojunstis ab homine non deviabant,sed majora omnia .Lingua asperrima, setis brevioribus obsita, quae digito tacta aculeos quasi habebat, ut lambendo enecare animalia ad pastum possit, cruoremque derasa cute eliciat. In capite dentes caninis similes, sed pauciores, Musculus temporalis amplus & fortis, quia mordendo leo valet, observante quoque Gaism l. 9.

SEARCH

MENU NAVIGATION