Pharmacopoeiæ Augustanæ restitutæ ab ejus autore, Luca Schröckio, Luc. fil. medicinæ doctore, & in patriâ physico, suscepta defensio. Qua imprimis Dn. D. Friderici Hoffmanni argumentis, in clave pharmaceutica Schröderiana, contra prædictum dispensato

발행: 1675년

분량: 92페이지

출처: archive.org

분류: 약학

81쪽

sis amauris; quicquid contra regerat Schro ius, von tamen stiriaeἱκMihi, de scillae praeparatione non tantum Mefert animadverspag. au. sed etiam pag. . . & praeter Pharmacop. Aut io. Resiit. pag. st. ejusdem quoque pag. aoo. sc. evolvendas esse, monere libet. Qua ratione autem, & quo jure primas hoc nostro in .cersia mine semper Mel ero deferat Dn. Ho annus, jam dispiciam, & argumentorum meorum praecipua, cum nimis genera liter ac nude objiciat, me non satisfacero quidquid regeram, breviter ruminabo. I. Zvel rus scillae praeparationem non necessariam ess putat, quia Galenuου succum scillae, diebus canicularibus exceptum, in Lohoch de siuccoseisiae recipiat, non vero succum scillae assatae. Respondi: I. Scillae praeparationem non tanquam adeo nec est ariam, sed tot seculis usitatam, simulque salutarem, Musanos tradere. a. Succum scillae crudae non excluder

usum praeparatae; & sic 3 Galenum, si crudam in Lohoch desilia

adhiberat, assatam tamen etiam usurpasse. . Galenum tam ea

non crudam, sed praeparatam pro dicto medicamento adhubuisse. 2. et erus necessitatem hujus praeparationis negat, quia pasta, in qua scilla fuit assata, non sit venenata. Sed praeparationes medicamentorum non soli venenatae qualitati simplicium medicamentorum destinari, verum institui quoque alium in finem, regessi. 3. Scillam exsiccatam admodum in pondere diminui, cum nativa sua humiditate sic spolietur; hinc etiam totali sua essentia & substantia privari, ut nil nisi viribus exhaustae membranulae remaneant, rave erus obiicit. Concentrari per exsi cationem istam scillae virtutem, humiditate scilicet aquea ablata; membranulas autem remanentes, totali sua substantia

scillam non esse privatam, indicare; saporem quoque acrem

82쪽

nonnihil & amarum in exsiccatis membranulis se perstitem,

non omnibus has exhaustas esse viribus, docere; nativam insuper humiditatem, quae separatur, proxime ad elementarie aquae naturam, narium judicio, accedere reposui. q. Zvel erm scillas marinas Italicas mordacita & exurente malignitate esse praeditas, notat; quae mordacitas praeparatione hac ex parte diminuatur. Cum vero ut plurimum scillis marinis, Venetiis huc delatis, utamur, ideo rectu Gunanos earum praeparationem tradidisse, concludi. . Dcet Zuepe pag. 2Iy. animadvers scillas nativa sua humiditate spoliari, viribus etiam plane exhauriri in praeparatio. ne ictoa, tradat, tamen ψ . per scillae praeparationem, ejus mordacitatem, a qtra virium originem deducit, ex parte diminui, non vero totaliter auferri, scribit; ipse etiam scillam praeparatam pag. M Z. S. III. Pharmacop. Reg. medicamentis suis

adhibet. Unde si haec de scillae praeparatione vera sind, scillam exsiccatam, Viribus non esse plane exhaustam, contra Melp

Quam pauca vero D. Ho annis pro Melpri sic reformati partibus defendendis proferat, paulo ante adducta ipsius verba si conferantur, facile patebit. Unde meis objectionibus

nondum esse satisfactum, regerere teneor. Nunc Domini H manni rationes, ob quas Evel ro primae in hoc certamine semper defert, parumper intueamur: I. hac in clibano cum massa panis coctione scillam non posse non .

nativa sua humiditate privari, obiicit. Asst scillam massae panis inclusam, poli coctionem in clibano facta na, satis humidam es se, observatur, ipse que Mel rus in Trochisicorum de scisti examine fatetur; quae humiditas, licet aliquid de massa praedio a accedere ipsi queat, majori tamen ex parte scillae debetur. Zvel

rus itaque dum scillam in praeparatione spoliari nativa sua hu-L a naidiis

83쪽

miditate, urget, non de illa in clibano saltem eocta, sed postea

etiam exsiccata loquitur.

a. Nativam humiditatem Dn. Hos annis sal volatile speiacificum innatum interpretatur. Sed praeterquam quod nativa stillae hiemiditas & ejus sal volatile non sint eadem ; cui humiditate tamen illa aquea salis volatilis aliquam fieri jacturam, modo herbaceus propemodum odor ille, quem solum, absque alio, salis volatilis praesentiam arguente indicio, in aqua, ex scilla recenti, dum haec scribo, destillata observavi, sal volatile dici mereatur,) non ibo inficias; quod tamen perpaucum

esse, superita S monui.

Accedit, quod scilla praeparata sive exsiccata, si aqua superinfusa destilletur, hanc odore pariter herbaceo imbutam dimittat, sicque clare fatis testetur, non omne suum sal volatile in priori exsiccatione fuisse ablatum. Imo scilla praeparata si comburatur, inque cineres redigatur, ab hisce, ubi degustantur, mox lingua, ob sal ipsis inhaerens vellicatur ; atque hoc idem sal elixi viatum cum acidis effervescit ; Adeoque ex his fundamentis ad alcatium fixorum classem referri meretur. Jam vero alcalia fixa ex sale volatili &acido pes ignem produci, Dn. m anulo cum Helmontis aliisq; statuit. Si itaque e scilla exsiccata vel praeparata alcati fixum educitur, sal volatile in ipsa prae exstitisse, utique concedi debet. Ut alia,quae hujus volatilis partis praesentiam demonstrant, jam silentio praeteream. Neque etiam ob humiditatis illius separationem, scillae praeparatio, Vel exsiccatio culpanda ac plane rejicienda est; cum alias vix ullum aliquod vegetabile, imprimis quod est aromaticae naturae, fragrantique odore pollet, exsiccari deberet, quia nonnihil salis volatilis, vel partis spirituosae, ceu odor eX-halans testatur, tali ratione amittitur; quam tamen exsicca tionem

84쪽

tionem hemo hactenus, neque

non commenda VIL

3. Sal volatrie specificum innatum amitti, residuas vero partes terrestres amaras esse, Du. Ho annus scribis , ubi quidem, si pariter primas deferat, has partes terrestre ann aras viribus eXhaustas esse, statuere tenetur; cum tamen non destitui eas viribus, per eXperientiam hactenus innotuerit. Videturque, ab amara hac scillae qualitate vim ejus agendi non parum proficisci, utpote cujus ratione incidendi & aperiendi virtutes, in scilla praecipue praedicatas, exserit. Et palato ingrata illa amarities si effoeta Viribusque vacua existit, male cum aegrotis, alias utplurimum medicamenta fastidientibus, agitur, quod diversis in medicamentis haec ipsis eXhibeatur, & norta potius separata tantum humiditas, quae sal volatile esse debet;

relicto sic effoeto, nauseo , amaro corpore, propinetur. Absinthii di c. partes terrestres, amaras, non inutiles censet cum, et ro Cis. Ho annus; cur ergo similes in Icilla occurrentes

solum effoetae inutiles sunt reputanda: ξ

TAndem in eri tutelam de noxia opii qualitate quod

profert Dn. H manum, meo quoque examini opponer videtur, dum venenum sive virus opij, quod tostione evanescere Mel rus voluit, negavi. Sic autem m. D. Hos annis pq de fermentatione opij cum succo cydoniorum agens, scribit: Ubi,siquis corpori humano noxiam qualitatem opu exsulphure ejus tolatili ac foetido emanantem forsan in dubium vocare velit elaborando hunc processum proprio expertus damno , cautior in posserum rho contradicendo refutando CL Z perum siet. Ubi itaque hac in materia contra dixerim, & quomodo Z ferum ne-

L 3 cessum

85쪽

cessum est, ut aliqua jam repetam. essent opii tostionem

commendat, ut sulphur narcoticum ipsius, immodicum, nocivum, foetidum & venenatum eXhalet. Quae si pro Synonum is habeantur, litem amplius Zet fero haud moveo, sed sulphur il lud venenatum este, largior ; non quod Pr Uprie venenatum

existat, sed tantum quatenus immoderate ac inconsiderate ad hibetur. Verum posito hoc, an non ita omnis ista tostio, tauis quani non necessaria & depraedatoria merito rejicitur, cum sulphur narcotictam, cui Virtutem suam, a Medicis expetitam, debet Opitam, ut sic in auras abeat, quaerature 'Sin proprie venena eum csso sulphur illud, dicatur, in te rogatos velim adserti hujus L vel feriani Patronos: quibus fundamentis sententiam hanc fulcire queant ξ Si quidem L n. Hom. manni racio nihil hic emcit. Licet enim exhalans in fermentatione opij cum succo cydoniorum facta, Gas, nimium eius respirando haurienti bus, imprimis si debili capite hi si ut praediti,

damnum, sive quod Excest. Dn. D. Langelotio accid t, Obtusum capitis dolorem cum somnolentia inducat, Venenatum tam ei

propterea dici nequit. Quis mustum & cere vlsiam venenata diceret cum & ipsa, dum in cella vel loco aliquo clauso fervent sive fermentantur, non tantum dolores capitis, sed suffocationem extrem Umque somnum inducant; ceu plurimae Medicorum observationes id testantur ξ Non mirum itaque est obtusum capitis dolorem & somnolentiam a tam potentis medicamenti narcotici, praecipue sit magna ejus quantitas fermentationi cum succo cydoniorum, in loco praeterea clauso, tradatur, exhalante spiritu concitari. Alia quae Zves mi refutandi causa fuerunt a me prolata, nec a quoquam hactenus refutata, nolo hic repetere, sed videri in Pharmac. Aug. Restit. pag. o. posse, moneo, simulque amicae huic Disceptationi finem impono.

SEARCH

MENU NAVIGATION