Forcianæ quæstiones, in quibus varia Italorum ingenia explicantur, multaquæ alia scitu non indigna. Autore Philalethe Polytopiensi ciueHortensius Landus

발행: 1763년

분량: 78페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tuam opinionem satis esse putaram duas adducere Gallicanas muliercs, nempe Mariam Petravivam, ac Sibillam saevam, quibus praeter excellentem oris figuram, ea est animi praestantia, ut nihil antiquius habeant pudicitia & pudore , ac sedato cupidine, nihilque tam diligenter student, quam Dei Opt. Ma X.

metum, Parentum amorem, ac cognatorum concor

diam : hae dux, inquam, Gili , eiusnabdi sunt, ut

naturae miracula dici merito queant. Utinam iniquo hoc nostro faeculo plures huiusmodi comperire liceret 3 profecto non essemus tam abiectae & contem lytae, neque vos viri tam miseris modis despicatasiaberetis. Sed quid dixi, amens λ Utinam haberemus

potius tot viros: nam optimarum steminarum multo amplior est numerus; quanquam ex universa Gallia duas tantum selegerim, non me tamen latet multo

plures esse: memini enim , cum Lugduni essem , in ea vicinia, in qua habitabam, cognovisse Claudiam Peronam, mulierem ingenio amabili & iis dotibus ornatam, quas in viris etiam celeberrimis) plerunque desideramus. Sed nunc demum intelligo quid sit in

planitiem provocare equitem; erat animuς unam tantum, aut duas ad summum ex iis, quas Lugduni novissem, attingere, sed me tamen CIaudiae virtus compulit, ut ejus quoque mentionem sacerem, undique

inclamari cxaudio, ne sui nominis obliviscar; ted non faciam: aggrederer enim laborem, cui Hercules par esse non queat. Intelligis, Gili, quam multo dii-ficilius sit huiusce rei exitum, quam principium invenire. Gl L. Intelligo, atque me graviter, multifariamque peccasse agnosco, neque commeritam pCenam deprecor. Confiteor me victum, sancteque juro, nun-I . quam

62쪽

quam eo dementiae amplius prolapsurum, ut aliquan do cogitem, viros sceminis ex ulla parte praestare CINA XL Posteaquam istaec controversia, qtiae, nobis aliud cogitantibus, exorta est, ad finem ut vides γVincenti, perducta est , curemus quaeso sedulo, ut priusquam nos dies deficiat, coeptus absolvatur serismo. Nos quidem tam longe ex patiati sumus, ut sere instituti sermonis obliti simus . Illud avebamus intelligere, unde nobis tam varii mores existerent atque naturae ς ea causa tot hominum descripta

fuerant ingenia, rcs omnino ardua videtur, sed quid potest esse tam arduum, quod Gui diccioni nostri excellens ingenium non pervestiget 3 Te, Guidiccione, expectamus , nemo te facilius quidquid est oneris sustinebit , omnes ad te deserri volunt, teque philosophantem audire cupidissime expectant. GUID. Fa- eis mihi insignem iniuriam, Cina me , qui sic meam

imperitiam cum infantia coniunctam traducere cupias. Hoccine est amici hominis Hoccine ingenui animi ossicium Z CINAM. Agnosco Romanae aula mores, cuperes precibus obtundi Equidem, nisi tu nobis hac in re morem gesseris , nos te eum Guia diccionem es negabimus , 'uem omnes praedicant, nempe facisi natura, qui nulli advorsetur, qui omnium studiis obsequatur, & omnium sapientissime vitam instituerit. Delibera nunc tecum quid tu malis, vel obstinate in sententia permanere , vel nobis tuicnhientissimis morem gerere. GUID. Nihil certe tam mihi unquam in optatis suit, quam ut intelligeretis quantopere cupiam omni benevolentiae genere vobiς me quam gratissimum probare, ita ut malim existignationis, quae mea rita carior est, jacturam facere;

quam

63쪽

FORCIANARUM QUAEST.

quam vestrae libidini advorsari ; quam vero sapienter, viderim alii. Illud certe fuit mihi semper in omni vita propositum, ut nihil recusarem , aut dis- scite existimarem, quod vobis gratissimum esse intelligerem . Quare, quidquid hie ingenii mei imbecillitas praestare poterit, essiciam cum libenter, tum etiam diligenter. Plurimae sunt ut scitis9 Philo ib-phorum sectar, quae de moribus tradiderunt, ut Academica , Cirenaica, Eliaca, Megarica, Troilica, Stoica, Peripatetica: ad has ego, cum alias in hac cogitatione essem , contuli me , diuque apud illas ver-1 atus, didici non posse hanc disciplinam, quae ad mores spectat, ullis comprehendi syllogismis; sed vario usu, longaque obscaevatione , ac multa consuetudine , hominum praeterea mores sepissime mutari.

sunt enim quaedam nationes,. ut inquit Julius Firmi cus , ita a coelo formatae , ut propria snt morum unitate perspicuaer affert ille nonnulla exempla , ut stolidos Gallos, iactabundos Hispanos , voluptarios Asiaticos, acutos esse Siculos 3 sed exemplorum jam vos soringe tenet satietas: habent itaque sngulae nationes a supcris agnata sibi morum discrimina, per quae sicile queant dignosci. Si quis nunc alias ratio nes afferre conetur, ludet ille 'uidem meo judicio operam omnem: non enim fieri potest, ut quis tam acuta ingenii acie sit, aut tam eonsumata eruditione, qui icire queat chir Ligures mendaces, aut citrsnt Insubres tam exterorum amantes. Profecto, si omnium ingenia & linguae id effari cupiant, certa non poterunt . Istaec igitur ingeniorum multiplicitas ab illa rerum omnium parente natura provenit, cuius arc na nemo investigare, aut perquirere possit Equit

64쪽

rquidem reἰ dissicultas deterruit me saepe . Ver u mcum iuper hac re sermonam semel atque iterum cum doctissimis viris habuissem, neque aliud unquam extorquere potuissem, quam ita a natura constitutum esse; coepi ego quoque in hac sententia conquiescere , in ea suturus. quoad meliorem invenissem . Vos, si quid meli is ea de re animo conceptum habetis, promite quaeso, ut nunc etiam, quemadmodum semper

soleo, a vobis doctior, & excultior discedam. Equidem hac in re illud contigisse arbitror, quod etiam in promulganda Hebraeorum lege contigit. Traditum est enim a Iustino Philosopho pariter & Martire, Deum Optimum Maximum imperasse, ut lex ipsa promulgaretur, legis autem interpretatio minime ; ita etiam concessum puto, ut varia esse hominum ingenia dignosceremus, huiusce autem rei caussam latere voluisse, quemadmodum & alia multa, quo nos semper discipulos habeat . Multis sane verbis in hanc sententiam philosophatus est politissimus ille tuus vel noster potius Guidiccionus, subvererique interdum

.videbatur, ne nobis parum satisfecisset, propterea quod nullas secretiores caussas attulisset . Sed . cum omnes, qui in illo praeclaro Se omatissimo consessu

docti numerabantur , non posse una voce, unoque consensu alias asserri rationes, exclamassent , factus

ῆpse multo hilarior , alios etiam , perinde ac si de sua in nos . laetitia transfudisset, exhilaravit, sicque dies ille consumptus est nobis. Nolim existimes, Fran- elice, reliquos dies minore voluptate consumptos sui Dse i nos modo vicinas villas adibamus , modo trigonali pila exercebamur , bona pars aviculis insilas struebat , aut lepores venabatur. Qitisque lao

65쪽

arbitratu vivebat, atque ea studia, quae maxime expe tebat, sectabatur, iisque praemium constimium erat, qui novum aliquod honestae voluptatis genus excingitassent . Qua autem maiore voIuptate Uincentius tuus detineretur, nosti tu optime, qui illo multos annos similiarissime usus es; ego vero non poteram transversum unguem discedere a Ludovico Bernardo Bernardinio, Chionio, ac Paulino Florentinio, qu

rum suavissimi mores omnibus sunt & grati & admirabiles . Consumpsimus Foreii nisi me fallit memoriae sensus ) duodetriginta dies, tanta jucunditate , ut nihil in terris beatius sicile crederemus. Equidem, nisi solidum istud gaudium oborta conta- 'minasset aegritudo, superassem omnium fortunas, revicos omnium ae prata contempsissem. Obrepsit a tem , dum e balneis redirem , saevissima febris , quae me ita acriter torsit, ut supremum diem advenisse interdum pertimescerem . Contestari possitnt aegram hanc meam valetudinem labantes literulae; facere tamen non Possiam, quin earum rerum iucunda recordatione totus gestiam. Dum haee ad te scribebam, torquebar inclementius; alioqui fuissem sertasse paulo diligentior . Scio me multa somniculose

'persequutum p tanta tamen his describendis perfunde-Dar voluptate, ut insanus facile videri possem , optabamque mihi, veluti Terentianus ille Cheraea, dari aliquem , qui percunctando obtundereti quid gesti- rem λ quidve laetus essem . Perscripsmus auteni istaee, ut tu quoque gaudium hoc nostrum gauderes , atque me tui amantissimum, qui nullum locum praetermitto

tui exhilarandi, intelligeres. Utinam istuc ipsum δε- aeret crudelis illa tua podagra, per quam fructu ν-

cuia r

66쪽

eundissimae imae consuetudinis tandiu earuimus; sed spero propediem suturum, ut hanc laetiiram aliquando

resarciamus. Posteaquam me scbris destituit, Lucam venimus eo consiIio, ut omnem illam regionem diligenter perlustraremus, atque Lucenses delietae ex intervallo regustarentur, quod certe nobis tam jucundum fuit, quam quod maxime. Iam enim per totam urbem fama pervaserat, Forcium, ante aliquot dies, adventasse viros & doctrina celebres, & 0Iendido apud suos loco natos, quorum insperato adventu non solum vehementer Laetati sunt, sed omnem etiam navarunt operam, quo honorificentissime quemadmodum eorum dignitas promerebatur exciperentur. Nullus itaque suit, quinos Iauta coena, aut oppi par Prandio non exceperit. Si qui erant, quibus res angusta domi esset, non desine Dant illi tamen amicae v Iuntatis non vulgaria praebere argumenta . O admirandam & inauditam benignitatem, o nunquam satis Iaudatam. mansuetudinem l Cur quemadmodum Deus opthnus Maximus finxit Lucenses meos tam prolixa, beneficaque natura, cur non item mihi earum laudes scripturienti, eam praebuit secundiam, quam olim Q. Hortensio; aut cur non eos mihi Iepores ac scri-hendi veneres dedit, quibus Sadoletos, ac maestantem Iulium Cami Ilum Ornavitὶ Dispeream, si ullum unquam eloquentiae genus a me alia de caussa experitum est, suam ut universo orbi Lucensa ornamenta innotescercnt, meamque erga i Ilos observantiam quovis modo declararem . Quamquam eo ingenio plerique omnes sint, ut nihil tam detestentur, ac totis voltiminibus conscindant, quam ambitiosos homines, dc populares auris captantes s neque ignoro

G x quam

67쪽

sc FORCIANAR IM QUAE T.

Pam inique meum hoc tenue praeconiuin laturi si tis: nam si vos huiusmodi rebus delectaremini, non dubito minime defuturos, qui vos, vestraque praeclara gesta plena manu, plenoque ore dilaudarent, &ad coelum usque ferrent i Satis enim se turum puto GERARDUM Dicarum i is enim cultissima & politissima oratione, humilia quaeque, ac humi reptantiata coelum ferre potest; quanto igitur minore negocio vos poterit, quos iure omnium annalibus dignos existimo Dum convivia agitaremus , ad aures nostras nescio mehercules, quo nuncio 3 pervenit, non procul esse locum quemdam, ubi vir habitaret eximaa pietate, eui nomen Augustiniis Fiviganus rhunc invisimus, multaqite hum eo de gratuita in nos Dei optimi Maximi beneficentia familiariter collocuti sumus. Is ita animos nostros accendit, atque inflammavit, ut toti divinarum rerum desiderio ardere videremur neque quisquam inter nos filii, qui non in animo suo statueret, totum se Evangelicis studiis tradere. Coepimus ob id diligentius disquirere sicubi viros nancisci possemus sacrarum sterarum lectione exercitatos I rieque vanus omnino hic labor fuit. Virum enim Gambasi comperimus, qili praeter secretiorum literarum cognitionem, mira esset continentia de prudentia . Huic si bene memini nomen erat Franciscus ejusdem loci, vir mediocri st tura, atro colore, haso sere aquilo, admirabili taciturnitate. Disseruit ille tamen multa nobiscum de mortis contemptu, de calcandis seculi opibus, de nofilaedendo proximo, de fide. de spe, postremo de Christi Iesu erudeli stipplicio; atque hic tam ardens sitit, ut e filioe lachrimas excutere potuisset. Peccata

68쪽

hostra in eius sanguine, qui ut nos redimeret, cruci sussigi voluit, elui, ac penitus aboleri multis sane

verbis docuit, valdeque nos cohortatus, ut ita viveremus quemadmodum ii crederemus, quemcumque diem nobis supremum illuxisse ι in divinarum literarii mlectione frequentes essemiis, neque unquam evangelicos codices de manibus poneremus , sed nocturna , simul ac diurna manu versaremus. Hinc vos ipsos

cognoscere addiscetis, hinc Dei optimi Maximi pra clara in vos beneficia intelligetis: non enim aliunde

Geternum ae coelestem Patrem cognoscere poteritis

etenim per suum ipsus Verbum intelligi voluit. Sic enim ipsemet de seipso loquens, inquit, scrutamini

scripturast illic enim optimam & certam de mee nitionem habebitis. Monuit postremo tanquam fi- Iios ae familiares amicos, ut perditorum hominum amicitias effugeremus, suturum, ut tales essemus, qua

les essent ii, quibus cum familiaritate & consuetudine coniuncti fuerimus: hoc etiam divinae contestantur literae , cum sancto sanctus sies, cum iniquo iniquus eris. Quod sane si faceremus, non tot nefaria st Iera admitteremus. Utinam nobis essent, qui hujusmo-- di vim reheo aures personarent. Sed , proh , Dii immortales, habemus, qui nos ad nequitiam instigent, ac solicitent,& a vitae rectitudine quantum possuqt abducant. Posteaquam tandiu cum illo fuimus, quantum satis esse putaremus, in urbem reversi sumus, atque consilium captare coepimus quanam potissimum via in Insubriam rediremus: illic enim ob nonnulla gravissima negotia dies aliquotie sumpturi, eramus. Venimus itaque primum Florentiam quanquam il- Iac iter facientes,' non nihil ac recto cursu deflecte- .

69쪽

s FORCIANARUM QUAEST.

remus sed ita nonnullis morem gestum oportuit, qui inclitam & florentem illam urbem videre purcupetant: ego vero, Francisce, etsi ali s viderim, ita tamen illius urbis mirifico conspectu delectatus sum , ac si nunquam vidissema offendimus illic multos doctrina& morum suavitate celeberrimos, in primis Philippum Stro1Zam, & Franciscum Nasum. Inde durissimas alpes trajecimus, atque ad eam urbem vcnimus, quae cum studiis florentissima sit, caeteris etiam dotibus ita excellit, ut paucas habeat , a quibus superetur. Quotidie publicos professores adibamus, qui certe sunt clarissimi nominis. Audivimus Romulum Amasaeum mitiores literas prostentem ; at quem vi rum ' Quicunque vero Philo phiae allidiis delectabantur, ad Ludovicum Buccascrreum accedebant. tanta mehercules facilitate sensus eliciebat, ac audientibus tradebat , ut nemo magis. Comitabantux nos ossicii catissa Philenius Lit nardus , yic Michael Ventura, qui cum nobis gratum faciendi cupidissimi essent, ad iuvenem privatim graece profitcntem d duxerunt hunc Bamanum Landum vocitant tantλbonarum artium cognitione instructum, ut omnes admireἡtur ac stupeant. Sumpserat eo tempore H meri Poema enarrandum, atque it enarrabat, ut prae magna admiratione manus in coelum tolleremus. Nos in animo nostro des reveramus ibi diutius agere; sed cum Crucaeius crebris literis a Senatu ad reditum solicitaretur, ne tantum servis comitatus rediret, consilium illud amplius commorandi abiecimus, atque una Mediolanum venimus . Itum est nobis obviam a multis cum sortuna, tum doctrina claris. Ego vero, cum primum in urbem veni, atque Diuili od by Cooste

70쪽

domi meae omnἰa ut vellem esse cognovi , cor

literis, quantum memoria suppeteret, Forciana gesta consignare . Vix libellum complicaram , cum subita nuntiatum est, Neapolim excurronchim esse ν quo cum pervenissem , repperi descriptos fuisse hosce nostros sermones a studiose iuvene ; eumque intellexissem urgeri a multis ut excudendos daret , data est a me diligenter opera , ne in lucem venirent r hos cum non possem neque pecunia, neque precario elicure , curavi ut sertim surriperentur. Eos etiam cum iis, quos mea manu scripsi, mitto. Sed tamen vereor , ne

ut est in proverbio e patella elapsi in prunas decidamus: siquidem Neapoli non est ea impretarum

copia, quam intelligo Lugduni esse. Vide modo tu, postquam tam iniquo sers animo tuum nomen scriptis commendari, ne quispiam ex impreisione reserat. Ego tua caussa diligenter omni mea opera, cura, gratia & diligentia, neque usquam imprimantur, curabo, neque istuc tantum a me citrabitur, sed quidquid imperaveris, quando plus voluptatis ex tuo imperio sentio, quam si mihi imperanti totus terrae ombis obtem'rret: ad hoc me excellens tua virtus adegit, huc me tuorum morum suavitas pertraxit. Hortatum tamen te velim, ut, si te quis ad huius nostri libelli impressionem compulerit , vel meum nomen demas, vel fictilium aliquod ascribas: hoc enim quantum mea intersit, non ignoras, tum quod omnes meos sensus probe teneas, tum quod ea es solertia praeditus, ut ea etiam intelligas, quae maxime tectaen volumus . Vale, & meo nomine domesticos omnes sa

SEARCH

MENU NAVIGATION