Forcianæ quæstiones, in quibus varia Italorum ingenia explicantur, multaquæ alia scitu non indigna. Autore Philalethe Polytopiensi ciueHortensius Landus

발행: 1763년

분량: 78페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

υς FORCIANARUM QUAEST.

dando, aut accipiendo, dii limilitudo. Praestant consi. lio mcdiolanentcs, sed aliorum gratia potius quam

sua. Sunt nullo consilio Genuenses. Rumor est Ue-nctos abundare. Sunt perutili consilio Lucentes, idque aperte indicarunt, cum in tanto totius Italiae a dore, tot hostibus circumsepti suam libertatem, ad quam nati vidcritur, semper tutati sint, nulla quidem, aut capitis, aut fortunarum ratione habita. Quis porro non vehementer admiretur λ Quis callida consilia

non stupeat λ Equidem quotiescumque cogito quanta prudentia ingruentes procellas evitarint, quanta solertia impendentia pericula emigerint, adducor in stuporem. Lucanis vero summum est studium , eos deludere, qui consilii cisint Ii. gratia adeunt a ipsi vero omnia inconsulte & temere faciunt. Brutii optimo sunt consilio, sed ut incommodent, ac perniciem asserant, in rebus, quae sunt magnae deliberationis dictu mirum

quam stupidi sint, iisdem plane dotibus instructi sunt

Volsci, nisi quod ad caedes ac furta paulo propensi res sint. Pisani bono quidem sunt consilio, sed parum constanti; si quis diversum ab eis senserit, mox acquiescunt 3 rursus si aliter suadeas, mutabunt consilium: illud in caussa fuit , quod tam duram ac diuturnam obsidionem ad extremum usque non pertulerint. Placentini utrisque abundant consiliis, scilicet, salutaribus, ac perniciosis; non facile tamen ab eis impetres pestilens consilium t apud Regienses neque consilii copiam invenias. Si sequare Mutinensium consilia, raro cedet infeliciter: sunt enim peracutissimo in genio, & voluntate plane bona. Providi sunt Floren .

tini si unumquemque seorsum accipias) si vero smul coniuncti sint, non admodum mihi illorum consilia

prin

32쪽

L I B. I. . a

probabuntur. Feliciter cedunt Senensum consilia. Subita sunt Perusinorum, salutaria Ferrariensium, fideli sunt consilio Veronenses. Semper ambigui sunt in consiliis aut dandis, aut accipiendis Patavini. Sunt pertinaces in eo, quod coeperint, consilio Bergomates, respuunt omnium consita Neapolitani, sunt consulti si simi IIononienses. Ego vero stim minimo consilio, qui tam dura tractare coeperim, neque miror, si Ludovicus polleaquam rei dissicultatem sensi, nullis piecibus adduci potuit , ut inclioatum sermonem perficeret. Quam dura in me exempla edent ii, de quibus minus honorisce sentio si aliquando resciverint P. Itaque

non alienum fuerit, priusquam ulterius progrediar, vos sancte iurare, me nunquam delaturos; alioqui aut desistam, aut formidolosius coeptum negotium perficiam. Α te primum mihi metuo, doctissime Iuli, non quod te sutilem, aut rimarum plenum existimen, sed

quia tibi cum iis, de quibus bene sentire non postim, plurimum sit domestici usus. IUL. A me vero nihil periculi est, perge amabo te, & quantum potes plenius

expone. ARNOL. Postquam id vos tam ardenter cunere Video, mos geratur. Sunt Lucenses etiam adversus nostes miti ingenio , facilique natura . Mediolanenses facile acceptas iniurias condonant modo commeritam

poenam deprecentur , alioqui probe iniurias ulciscuntur. Sunt Neapolitani iniuriarum strenui ultores, simili ingenio limi perrarienses & Placentini , aegre condonant Florentini, dissimulant odia Perusini, ulci scuntur avorum suorum iniurias Fulginates. Fingunt condonare Veneti, sed si aliquando nanciscantur ulciscendi locum, nubii erudelius ulciscuntur, obliviscun

33쪽

Picenorum odia, aperte oderunt Cremonenses. Tantistini animi magnitudine Senenses, ut vix agnoscant iniurias; sunt obscurius iniqui Romani, Astenses facile quascunque iniurias devorant, Papienses faciles sunt ad suscipiendam indignationem, sacillas etiam ad deponendam; Bononienses ad misericordiam propensiores sunt-Ιgnoscunt libenter Novocomenses si quid in eos pecces; siciliores ctiam Laudenses senties, modo te supplicem offeras. Sunt autem benesciorum maxime memores & grati Lucenses, Mediolanenses, Florentini , Senenses, Neapolitani, Veronenses, Brixienses, obliviosi vero Genuenses, Veneti, Patavini, Nursini, Appuli , Brundus ni praesertim. Erat omnino consilium hanc partem pleniux attingere, posteaquam rescivi, Italos male audire apud Transalpinos, malae mentis, malique animi ι poteram ego mehercules multos recensere populos , qui voluntaria oblivione gravi Isimas quascunque injurias conterant. Sed postquam tantopere veremini, ne nos tempus deficiat, omittatur. Posteaquam de odio egimus , par est , ut etiam de amore tractemus, subsequetur mlix ciuibus lenociniis adamatas ad amorem pelliciant: pax ut pudicis auribus, si quid sorte minus pudicum emuci.

Alediolanenses sunt Italorum omnium minus Zelotypi , nec admodum obstinate amant, cupiunt carnariam, oderunt pinguiariam, amant vero maxime, quae sunt

proceriore statura. Mantuani in amata scemina, si bene choreas ducat, nihil praeterea desiderant, sunt tamen satis industriae. Florentini illud primum re quirunt, ut summa sit modestiae fama, non sit loquax, terram modeste intuatur, neque hac, aut illae

cursitet, sed domi veluti coclea lateat. Neapolitan,

34쪽

L 1 B. I. 9- sumosas imagines ouaerunt, neque amant, nis sit clatis animo, atquc omnium perditissime amant. Lucenses, cum sint in amore omnium dicam constantissimi an pcrtinacissimi eandem etiam pertinaciam in scemina expciunt; clipiunt praeterea, si in ea summa gravitas cum humanitate coniuncta, habeatque optimam corporis constitutionem. Sunt Veneti omnium

libidinosissimi , sne delectit amant; sunt etiam iaamore nulla constantia, modo hanc, modo illam de- Percunt; verum ncque huic, neque illi fidem servant: ubi potiti fuerint, statim despiciunt, eandem non fripe adeunt; si se facilem non praebeat, de inserenda vi cogitant. Cognovi Fcreari enses amoribus deditissimos, atque ardoris impatientissimos, s bi tamen in amore plus satis placentes, nulli rivales impatientius serunt.

Sunt egregii formarum spectatores Senenses , atque ut amata potiantur, nihil intentatum relinquunt; cupiunt autem qitae sint proceriore statura. Perusini, quas amant, cupiunt audentiores esse, expetunt in sceminis dentium candorem, & caesios oculos. Brixi enses timidulas praecipue commendant, cum iamcn pleraeque

Omnes snt excelsi animi. Calabri in ea, quam depcreunt, quaerunt cutis candorem , rubore circumfusum .

Patavini in muliere desiderant exiguas papillas i id est caussae, quod illic complures sceminas comperies, quae plantaginis succii , ne nimium excrescant, sedulo dent operam. Non abhorrent a sceminis Vicentini, & in ea, quam amant, nihil praeter miram elegantiam quaerunt. Sunt magni amatores Genuenses, atque ut amata potiantur, nullum aut sertiinae , aut capitis discrimen recusant subire ; si se sperni intelligant, per-Petuo lugent i amant vero quae sunt crassioribus la-

35쪽

certis, rubicundiore vultu, ac pleniore pectore. Wronenses neque nimium sicilem, neque nimium dinficilem a Mutinenses, pulchras non putant, nisi bellissime vultum cerusa , de purpurio insecerint. Fidesint Bononienses in amore singulari, & adamatam mirandum in modum colunt, neque sunt admodum 2 lotypi, largissime donant si potiantur , alioqui nihil extorquebunt. Placentini despiciunt maxima quaeque ut amata fruantur; si χclotypiae morbo corripiantur, mox adamatam iugulant; in ea vero jucundit tem, potiusquam pulchritudinem expetunt. Cremonensis cupit canora voce, fidibus doctam, oculis nigris. Ravennates volunt, dicto audientem esse, alioqui non amant. Urbinates amant sacundas de urbanas, Odcrunt vero maxime ignavas ; si in zelotypiae morbum sorte cadant, mox rccludunt, diligentius adservant, ac minis portorrcsaciunt. Romani, sive mavultis Romancnses, gravem, & majestatem quandam pr. Ese serentem cxpetunt ; si sant zelotypi, in profluentem Tyberim deturbant. Tarentini pinguiores volunt, garrulas, festivas , candidas, de quae cultiore vestitu delectentur, in quem cs rei familiaris angi stia pateretur) sunt suapte natura propensissimae. Μ nopolitani eas taminas in primis commendarit, quae paulo abitiores sint, voce suavi, lingua celeri. Pisani nihil in stamina, tam ardenter cupiunt, quam ut

ingenua st, bonis moribus prinlita, simplici & apertoi

animo. Cortonenses palicsam adorant, neque uno

quam amari sibi persuadent; si seu antur, coelum digito contingunt; s spe frustrantur, tanto corripiuntur furore, ut se plerumque interimant. Pistorienses

quanquam sint factiosami, ac domesticii caedibus in

36쪽

enti, non abhorrent tamen ab amorἰbus; cupiunt ad tem ii rubicundas esse, manibus oblongis , tenuioribus lacertis, ventre tereti, neque nimium loquaces, neque plane mutas; adde in eos malo animatos, quos ipsi oderint i raro autem Zelotypiae morbo assiciuntur, neque tam ardenter amant, ut si aliquando eam divorta factionis intellexerint, quin mox veluti pestem sugiant . Savonenses vero eis , Genuensibus finitimi fnt, habent tamen dissimile ingenium 3 amant pulchre ornatas, vultus nitorem, Optimum colorem 3 oderunt quae peregrinos odores spirant, rarius eoeunt, rei domesticae diligentiorem curam habent, liberos melius instituunt, ministros etiam multo majore indulgentia tractant. Viterbienses, ubi illos coepit satietas, in quaestum producunt . Sunt autem ad expugnandam foeminarum pudicitiam mire appositi, dolis & tecnis rem agunt. Restar modo narrem, quibus modis amorem sibi concilient. VINCENT. Heus Arnolphine 3 non didicisti tu quidem haec somnians. Quot puto tua caussa ad laqueum ad aetas. ΑRNOLPHINUS. Id mihi contigisset fortasse, si tam furacibus oculis, si tam liberali ingenio, si tam cgregia

corporis constitutione, denique si iis moribus essem, quibus te ornatum clarissima omnium voce praedicatur. Sed didici ego istaec, dum curiosorum hominum more aliena pervestigo , domestica vere negligo , vel oscitanter tracto. VINCENTIUS. Tanto polles tu quidem ingenio , ut utrumque egregio potucris praestare; sequere amabo te. ARNOLPHIN. Quemadmodum varia sun amantium ingenia , ita etiam variis artibus instreicti, sperant sc voti compotes su suros. Neapolitani dum bene inlident equo, atque

37쪽

fumria corporis dcxteritate nunc in hanc, nunc in illam partem flectunt, dum spicndide vestiunt, lin- niludia exercent, atque opobalsama spirant. Student placere Alcdiolancnses oppi paris conviviis; si se negligi sentiant, continuo malcdictis lacerant, Gallico morbo instetam passim evulgant. Ferrarienses, dum

amant, in coelum ferunt, choreis Mantuani, Perusini

minis ac blasphemiis, Veneti illa sua ridicula magnificentia & insana jactantia , Bononienses donis, Florentini rithmis, Senenses dum fallas lachrimu

las vi exprimunt , 'Lucenses pertinaciter amando , Viccntini perpetua conisectatione , Veronenses obsequiis , Romani iocis, Cremonenses cantilenis, Aretini facetiis. Si quid pecco, date quaeso veniam: non licuit enim omnem Italiam ita diligenter perlustrare , ut nihil me pol sit fallere . Videor mihi nunc omnem meam supellchiilem, quantulaciinque csset, explicavisse : ncque possum ego soliis tantum oneris sustinere. Proscisto nisi vestrum aliquis opem tulerit , non potcrii coeptus sermo ad extremum usque

perduci. Tu vcro, Guidiccione, nihil ne es dieturus Zad te , mea quidem sententia, maxime speciat: ncque munere istoc quisquam posset melius persu agi: tu enim diu versatus cs in illa clarillima totius Italiae lucc, quo totus sero orbis convenire solitus est. GUIDICCIONUS . Tu perge, Arnolphine, perge: nemo cli, qui non te libenti animo audiat : atque ita esse, quemadmodum dicis, animum suum inducat . Saltem priusqtiam dc sinas , illam etiam partem a tinge, quae certe in primis probatur, & quam

abs te praetermissam valde miror: cgo inchorcillesianti facio, ut si ea dote dcstituatur, quantumvis sit in Diuitiam by Coosl

38쪽

in aliis rebus taeteris praestantior, non possim illam urbem non spernere, ac diris omnibus defigere. ARNOLPH. Quid isthiic qilaeso, quod a me pr. aetermissum eam graviter doles λ VINCENT. Ut excipiendorum hospitum varii mores narrentur. ΑRNOLP. Quin tu illud potius sici λ VINCENT. Facerem mehercules: sed posteaquam ingenii tui lumen omnibus iam perspectum video , vereor ne meum obtusius etiam quam se , fortasse vidcatur . Tu narrato, ut etiam in hac parte ingenii tui vis eluceat: tu namque in hac suauissima narratione non solum ostendisti quanto polleas & ingenio & iudicio, sed quantum etiam a sa-cundia posscs. Perge quaeso, humanissime Arnolphine, vides, quam cupide expectent quotquot hic sunt, ut coeptos terinones absolvas: ne nos amabo teneas amplius animi suspensos . ARNOL. Agnosco plus esse dissicultatis, neque tamen ea gratia praeterieram, sed potius oblivionc quamquam tu me saepe de memoria Commendaris. Ego tamen, qui meus sit super haere sensus, aut quid de aliis usu tractandae rei p. peritissimis audiverim , quam potero paucissimis commemorabor neque mihi vitio verteritis, si non cum ordinem sequar, quem commemoratarum urbium situs ipse demiceret. illud enim nihil ad rem iacit. Ego

de iis primum dicam, quae primum in mentem Venerint, nullam prorsus rationem habens aut antiquitatis, aut splendoris, aut meritorum. Occurrunt primum Calabri r ii sunt in peregrinos ossicios, si sit eum iis faciendi lucri spes aliqua alioqui quantum

possunt, vitant, aut donant quae spernunt & oderunt. Amant peregrinum Neapolitani, si quippiam habeat iis se eximium & excellens ι Lucenses vero non se

39쪽

ε FORCIANARUM QUAEST.

elum amant, sed reverentur, atque omni ossicii generelomplectim tur, caventque, ne quid apud se incommodidatiatur. Florcntini sunt ossicios, & re & consilio iuvant, neque commodum ullum respectant; si diutius apud illos sueris, & sensus di sortunas omnes ape

riunt . Scnenses non minore contentione Pro cxtern rum dignitate certarie, Ουam pro aris S secis. Sunt

verbis tantum ossiciosi Veneti, re ipsi nihil prorsus. Αstenses nihil non faciunt , quo sbi exterorum hominum benevolentiam concilient. Simili sunt ingenio Vercellensis , certant simul de promerenda I, spitum benevolentia. Agrestes sunt Spolotini & Nursini , inhospitales Patavini s commodum non spectent, Oderunt Bergomates, Veronenses nihil aliud student, quam ut hospites omni ossicio ac potius pietate complectantur; Mediolanenses etiam suo magno incommodo sunt ossicios, Papienses non ita. Inhospitales Genuenses etiam in eos, quorum ipsi benignitatem aliquando experti fuerint. Cum Ferrariensibus , etiamsi illic saeculii in agas, nihil tibi poterit esse domestici usus. Mantuani hospites deglubunt. Parmenses benigne quidem excipiunt, sed mox fastidiunt; nimium severi sunt Placentini. Nulli prolixius peregrinos accipiunt Mutinentibus. Amant quidem Novocomenses, nulla tamen ossicia aut studia etiamsi vehementer indigeant ) conserunt. Insensi

sunt Piceni. Sentio, viri clarissimi, lectissimaeque sceminae, multam mihi oboriri satietatem ; proinde Ω- cite quaeso mihi, aut quiescendi, aut respirandi potestatem. Si quid reliquum fuerit, expe)iet Iulius. IULIUS. Ego quidcm satis dictum existimo, neque

ideo quid possit amplius afferri, nisi vobis fortasse

40쪽

L I B. L . . . libeat, ut nostrariam sceminarum mores pari diligentni describantur) quod certe mihi gratissimum foret. Erit illud quidem dissicillimum i non defuturum tamen arbitror, qui non possit in hac parte cumulatissime satisfacere. Poterit autem, s volet, Gilius: est enim perspicacissimo ingenio , & sceminis tam grato, ut

nullo negotio illarum sensus, nedum vulgatissimas

consuetudines perspicere potuerit. Age igitur Sili, de quo sint ingenio Italicae sceminae, narrato. Nihil est enim , quod tam ex animo cupiam, neque id certe

tantum ut Uinccntio morem geram , qui in aurem saepissime immurmurat, magnopereque a me contem

dit, ut rogem libeat ita copiose de sceminis disserere, quemadmodum de viris satium video , quam ut eis ipsis satisfiat, quibus plurimum debeo . GILIUS. Ridicule nimirum facitis, qui, praesentibus sceminis, me compellatis de eis ipsis sermonem saceret equidem fieri illud non poterit, quin ad iracundiam, ad quam natura sunt propensiores, concitentur. Itaque meo judicio praestabit abstinere, quam ea loqui , quae nobis damnum afferre possint. IULIUS. Opus igitur erit multa industria. GILIUS. Opus sane; sed quis tanta praeditus esse queat industria, ut id sine ulla inimicitia emeere possit, aut saltem sine ulla malevolentiae suspicione: a nulla harum, quas hic conspicio: mihi

metuo, quae cum omni crimine vacent, criminis etiam suspicione vacuas non dubito; vereor tamen, ne sexus gratia aliarum partes tueantur, atque essiciant, ut de

sententia mea turpiter decedam. MARGARITA . sis bono animo, nihil te interpellabimus, aut propterea insensiores erimus, cui pro aliis etiam respontantum cave, ne quid mentiare, aut honestis D scae Disit roo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION