Jacobi Jacometti Oratio ad Georg. card. Cornelium episcop. primo invisentem Seminarium

발행: 1733년

분량: 13페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Um ardua ubique provincia est pro dignitate dicere gravissimae o

natissimaeque frequentiae , tum V

ro facit hic difficilem adeo plenamque laboris conspectus Principis maximi, ut orationem a

plitudini tanta ac splendoriis rem nullum posse videatur neque ingenium, neque iacultas aut exercitatio valde optanti quaerentique suppeditares. Et autem spe bona confirmat singularis humanitas, quae talem naturam comitatur , isque jubet fidenti animo esse, qui magna non postulat nisi a seipso verecundia certe est, venientem ad Principem, non convenientia afferre rincipis auribus , pertimescendum judicium non pertimescere . Multo proinde munus periculos alea futura est , si coram te missa quacunque materia earum , quae in limine studiorum repetendorum tractari ex hoc loco solent, dicatur de Te duntaxat. Qui enim aggre- di,

3쪽

diatur potissimum laudes tuas, Cardinalis Amplissime in Te argumento versetur in re magni operis, hoc tamen levatur , quod, cum merita tua narrando assequi nemo possit nedum exornando, est illi facilis, parata venia quando in ingenti voluntate conandi copiosissimo ingenio , praesidio artis limatae , quantumcumque contendat, semper imparem esse, ac nervis deficere, necesse est. Huc accedit ordinis in te nostri mirus amoris cultusci quem cum rite erapromere nunc primum datum sit, teque praesentem gratulari; nihil sane mavult is audire libentius , quam aliquanto susiusis liberius commemoratum id quod omnibus in ore est Te sacrorum nostrorum moderatorem concessum divinitus, qui dolorem ex tristissima jactura solareris Te adesse carum omnibus, cunctisque desiderabilem; omnino qualem cuique fingenti secum sormantique EPISCOΡUM, voto concipere su

currebat.

Atque id quidem nosis alios omnes sentire

hoc tempore, cum religioneis sanctitate verendus ades cum gravitatem , mansuetudinem, quitatemque cernimus oculis , cum adeuntibus obvia facilitas estis pronus in merentes favor, bonis experta beneficentia cum mentis, consilii, sapientiaeque specimen nec leVe, nec unum dedisti absolvam brevibus, te magnum hic haberi ac praedicari, dum magnum te facta probant amplum hoc tibi planeque gloriosum ad laudem tamen tuam multo praestabilius est multoque illustrius equidem arbitror, te talem tam

4쪽

tumque creditum , omniumque concordi testim ni celebratum longe etiam ante , quam talem ac tantum Videremus. Ita namque fere usuvenit siquid humanitus fiat Viris positas in sublimi, unde plurimorum ortuna pendeat destinant a primo

Vota publica successorem, quem maxime vellent; ac ut multorum non idem animus est , non e dem mens , ita vulgo studia varia sunt,' tan-

ruam diducta suffragia distractaeque sententiar.

onsensere in te tamen non tacita modo desideria& voluntates, sed palam etiam voces atque semmones, Princeps optimes cumque ille esse desiiLset, cui lassici parem, civitatisin populi intererat plurimum, te in locum, te in munus surrogabant;& quamvis mittendum adhuc, Mex longo spatio

terrarum adventurum, animis , tanquam oculis,

ut adventantem jamque praesentem usurpabant. Scilicet hominis quanta dignitas, claritudo quanta nominisu quae nec ullis contenta finibus, i cum remota procul vagaretur, lateque diffusa luce nos quoque Valde absentes ita caperet, ut comverso in unum obtutu acieque in unum defixa, jam tum etiam, dum agebas coelo alio, nec ster eras , avidissime perfrueremur . Fama increbuerat, quae de te ingentia perserebat excelsos alii spiritus , alii capax maximorum ingenium extollebant partim vetusta Familiae decora, partim majorum stirpem simillimam memorabant: qui te meminerant nondum virum, aetatem virili mente praeventam qui maturum honoribus,

qualem summis animum loquebantur qui uspiam te norant, Viderant usquam, hiis in spe Reip.

5쪽

blicae responsuram indolem, cincipia Republica undique respondentem, masnifice commonstrabant. Omnium instar de te iudicium fuit, quo totus, quantuscunque es , animis nostris tradeb Tet, eratque illa non modo pureis integre facta

fides, sed religio quoque sancte interposita , Alma teste prcede ROMANA CURIA. Satis

namque spectatum in Patri , Venientem quo te Vocabat Deus . . suerat complexa cupidissime Urbs Christianarum gentium Mater Senserat eX- templo , aucturum insignite Majestatem Romanam delatisque festinanter honoribus, quibus alios diu praeparat, ab initio videri voluit, te non secisse magnum , sed accepisse . Romae ergo perte cognitus , continuo tute tibi pratisti ad excelsari meritis immortalibus tuorum , urpurato Familiae populo, Corneliorum nomines, quae ibi Fastorum pars est haud exigua, non ultra nil baris, quam ut nulli dubium aut obscurum e

set, quam te ad normam comparasses, quid ipse a te, quidve genus postularet quid praestam dum utrique suscepisses. Hinc alia subinde atque alia coepta tibi mandari consilium alibi opera alibi exposci tua: in Urbe deserri curatio rerum potissimarum ,

extra Urbem committi munia negociosa, in testa modo Patrimonium Ecclesia concredi tutelae tuae modo incolumitas populorum strenue

procurata domi, navum diligentemque , soris ab suspicione deterrima defensi fines , salutarem quasi statorem habuerunt Mox in te vertit Mi cubuit major moles Legatione ad Lusitaniae Regem

6쪽

gem tibi destinata commissa tibi sanctissima ontificis Iura apud remotissimas illas gentes cust dienda qui campus ita patuit apertus virtutibus

tuis, ut quaquaVersus eXcurrerent,vi non suspiceret modo Regnum latissimum , sed etiam Summus ille Romanus Pater probaret amanter quoties de te sermo honorifice praedicaret Te namque nobilem , te sortem dicereri, per te circumserri Romanum decus, quacunque pergeres , γnantia ceteros, ornari a te munera, quaecunque

obires ut pulcherrimum inter Honores, Remi rum apicem, appareret prope abesse .id unum esse morae, quod nondum assecutus esses, intelliugeretur . Quare , cum agi de supplendo Senatu Sacro certum esset non omen quoddam , ut fit, non divinatio quaedam fuit , quae te in eorum numerum Vocaret , sed firma praesensio , constans affirmatio, qui novi Cardinales in loca vacua sufficiendi essent, Cornelium in his vel principe nominatione renunciandum. Quod enim vix unquam antea contigerat, ut eam Legationem exciperet ista Dignitas, viam eo ferentem, non metam habitam usurpari exemplo insolito aequissimum videbatur in illo, qui non ire sensim, non procedere gradibus, non trito tendere itinere institisset, sed jam meritorum anticipatione, correptisque veluti pactis, curriculum , quam ample extenditur , celaritate incredibili confecisset Emgo, quod ad immortalitatem valebit in primis,

praeter morem , at non praeter hominum expe-mum Largitorem non in te sequi usitata passae ctationem, Vectus ad summa

7쪽

res tuae, annos intra paucos cumulatissimae r ibi circundatum tibi ornamentum eximium , unde jubentur caeteri pergere porro, plura mereri.

Tunc enim e CARDINALIS MLNENTISSIMUS datus es gentibus in conspectum tunc cicumfulsere virtutes tuae tunc Mmor ex admiratione affecit omnes, ita praesertim nos atavinos, ut, quoniam famam non Xa qua rent, tardius ire nuncios quereremur , quo rat exploratissimum , non in dies , sed in horas atque momenta , te nobis insuper , addito alteri Honore altero, Sacrorum nostrum residem, amgustum Episcopum, perlaturos. Horum sub adHVentum, quae gratulatio fuerit non diei unius quam laetae supplicationes, quam syncerais si plici voluptate gestientes animi, quid fari attinet Ibi quisque sibi faciem ora, vultusque subjucere 1 figuram sibi, lineamenta, atque habitum exhibere iis ut quisque emgiem ac imaginem vero simillimam j oculis , auribusve percepisset

ita intueri libentissime , attentissime percurrere ac sine satietate contemplari. Ex illo deposita nunquam de te cura , intermissa nunquam cogitatio curiosius exquirere in tempora is locari, sollicite moras pendere , intenti quam mox in Viam te dares ue terras metiri, quantae itineribus peragrandae noscere cordi mansiones ipsas ac diversoria, & audire quam te salvum , quam te sospitem quacunque ducerent boni Superi. Erat interea animadvertendum illud etiam, quod non leviter ostendebat, te gratum acceptumque cuicunque generi hominum Vel infimorum , quo

8쪽

rum tamen solet esse candidissimus amor, & strudi fidelissima. Cum enim auribus acciperenti, sitaniam, habitam ipsis ultra solis annique vias, aut intercurrentia passim flumina , nulli sine discrimine trajicienda, aut montanas regiones, gre superandas expeditissimis, aut Pyrenem spera praesertim tempestate, inBrmem glacie atque pruinis , aut Alpium transitum per foeda omnia & oppleta nivibus coelo immixtis , aut tandem ab Europae plaga postrema redeunti immensum prope terrarum pactum interjectum ab ore narrantis pendebant anxii exhorrebant ad subita rerum , manu supplice , precatione concepta, casus humanos aVertebant. Neque ante d

stum ab ullis pro te timeri, quam stare te ad Romanas portas, accingique ad pompam , quovis triumpho speciosiorem, reserebant. Alacribus animis videbamur nos essus adesse, apparere in comitatu, albas quadrigas pone sequi spectare jucundissimum, , qua te inveheres, Vias obrutas multitudine consilutantium, , qua succederes inter praeconia interque laudes, agmina prosequentia ordine longo,in , qua triumphali viae appropinquare , estivum exaudire ex Arce Adriana cornicines tibicinesque occinentes, modulateque transmittentes in grandem Aream ante

Templum universi generis humani religione a gustum, magnificentiae miraculum, etiam intuentibus incredibile: , ubi per Vaticanum scande res, res optatiisima, oculis fruenda in paucis cemere florem Europae lectissimum nobilissimumque te ad illud BEATISSIMUM numen de

9쪽

ducere suavissimum voluptate emenda vita ipsa, avidius tota mente consectari longo proximos intervallo cirrumpere , adstare procul, alloquium ΟRIS ARCANI auribus accipere, ab uno illo congressu te aestimare, quantus esses, quanti fieres. Memorandum Sacerrimus CHRISTI VIGARII S descenderat e sede tantara tulerat

obvios amplexus incolumem ac reducem benigne .comiter affatus, large extollebat, quem ornarat referebationa facta mentem consiliumque collaudabat. CORNELIO qui jam optime nosset, usus quondam intime, eo te ortum

sanguine gratulabatur, isque se benevolum bbi profitebatur jubebatque demum macte virtute esse, meo auspice , qui te legisset Episcopum , venire Patavium , stabilem quasique propriam CORNELIORUM possessionem, , ducam nunquam , donec hujusmodi succe res

ex se praeberet. Dimissum pene in humeros XtuleramuS, cyus asportatur expectatissimnm, cum , quae minrae erat impatiens, pietas, eadem deterruit. M

lestissimi calores sese intenderant, pars anni peruculos ubique , exitialis autem praesertim circa Romam fervoribus intolerandis Metuebamus itaque carissimo capiti magnum, heu nimium magno discrimen stare serum, quam libet, adventum compensari, si foret tutus. At, o Princeps, non pepercisti ipse tibi. Non tempora incommodissima, non nocentissimi soles, non sub ipsum caniculae ortum exanclandi labores duri, RASTOREM amantissimum retinuerunt, quom,

10쪽

nus magnis itineribus , contentisque cursibus ad Gregem properaret, incredibilique festinatione

spem, Vota , cogitationemque praeVerteret . Nec opinantibus, inquam , supervenisti, qui multo ante nos imparatos esse jusseras fueratque id prumum edictum tuis, ab occursatione quavis abstinerent sumptum ne minimum quidem tua causa facerent reliquum nobis seceras illud tantum m do, quod sine impensa exhiberetur, studium animorum quinimmo, qua praestanti modestia es, studiorum omne genus Vetavisses, si, quam mer ri, tam fuisset in tua potestate prohiberes illam certe adclamationem , plausum, gratamque admurmurationem, quae Voluntatem inarincipem testificantur impendio nullo populorum , subterfugere ac devitare etiam atque etiam visus es, tergiversatus aliquandiu extra muros in suburbanis , repertusque libenter nullis , nisi quibus te convento opus esset , a privatis quibusdam privatim aditus, quos accersi in rem erat stati nem in aliam repente migrans , ubi te publice solertissimus tuorum amor deprehendisset contra tendens obfirmate, quoties prope esset, sui amtem epe, ut non jam multos mortales, civiumque catervas , jam universos excitos undequaque, ac propemodum convulsam urbem sedibus, caritas eadem effunderet . Iamque moenia intraturus, Xtremum diei oppertus ultro es propositum tibi per silentia noctis subrepere inscientibus, neque sentiri; cum tamen splendor clarissimae gloriae etiam nolentem proderet, dispunctisque tenebris, aperiret in luce plurima , daretque largiter

SEARCH

MENU NAVIGATION