Tetras chymiatrica, proponens praestantiam et in medicinam efficaciam, auri, merurii, antinomii, & vitrioli, & medicamentorum ex illis paratorum opposita misochymis eadem sat frivolè calumniantibus, ab Arnoldo Kernero Lipsiensi ..

발행: 1618년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

MAio quarta de rit monis. temerarios &nundinarios illos agyrtas, qui

Antimonii haut rite vitrificati, non raro usu temerario, dum id morsulis ut vocant stomachicis, aut pulveribus commiscent, aliove modo indiserete & promiucue exhibentes caemiis teria tumulis quandocue replerunt J hic incusandos arbitror, minime vero Antimonium ipsum : Id enim per se nullam infert noxam nisi per abusum oc ex accidenti, quemadmodum etiam alia Cathartica omnia per se alias tuta & salutari . Vere enim Herophilus omne id, quod ab imperito & temerario medico aegris offertur comparare videtur gladio acutissimo in manu 'bus insanientis: ubi non gladius per se ulli noxam infert, sed ex accidenti per manus scilicet insanientis eo abutentis. Et sane hujuscemodi impostores nobilissimum hoc minerale adeo infame reddiderunt, ut multi etiam nomen ejusdem detestari soleant & ipsi met carnifici aut saltem cuilibet potius medicastro, aut vetulae, quam Chymiatro nobilissimam Antimonii partem propinaturo, corporis & sanitatis suae curam committere& concredere malint .

Quod si Antimonium ob perturbationem illam, quae aliquando ex usu vitri Antimonii contingere solet, esse debeat suspectum; quid obstat quo minus usitata purgantia & praest O r tim ,

232쪽

Sectio quarta δε Antimonis. tim vomitiva eandem ob rationem rejici deribeant: Ea enim non minori certe molest iaperturbatione sumentes assiciunt, praesertim ubi dantur naturis ad vomendum dissicilibus insuetis aut ineptis, quam ascere solet Λntu

monium a

Nec vos tuetur,Mis hymici, quod objicia iis, Antimonium ideo non esse usurpandum. quod sit ex familia mineralium& inter ea haut

postremum, esseque idcirco naturae humanae maxime contrarium. Audio quidem a vobis.

Misochymicis haec dici; sed quibus id proba

tis rationibus 8 Ne autem quis putet, vos abΩque ratione quid enunciarq, quod tantos philosophos dedeceret, dicitis mineralia naturae humanae contrariari ob duplicem causam loci scilicet distantiam, qua longius a nobis a sunt quam plantae & animalia ν nec mon Ob specificas differentias, quibus absunt longissis me. Erudita sane & subtilis argutatio ex Riolani olim contra Chymicos censura iniqua scaturiens. Attendite, quaeso, sol&coelia nobis.& loco & speeificis etiam differentiis longius absunt quam alia ; Ergo per vos, Sol & Coeli

nobis erunt contrarii. Si argumentum proe deret, quidni viperae,scorpiones,busones,araneae, cerebrum cati & plura alia venena nat rae nostrae essent familiariora quibusvis antudotis & Besoarticis medicamentisaeudeat vos ludiis

233쪽

Sectio quarta de Antimon αridieris ejusmodi & futilibus ratiunculis ver, tatem & nobilitatem Chymicam velle oppugnare, &dehonestare:ridendl potius sunt contentiones v stret&rationes tam pueriles, quam ut Chymiatri vobiscunt hae de re digladie tur. Quod si adeo mineralia vobis sunt infensa& suspecta, quare vestri ordinis & senatus quidam secum successu & salute humani generis vim de essicaciam extrahere gloriantur non xantum ex vegetabilibus,sed etiam ex aliis quae terrae visceribus perinde ae nativi foetus continenturὶ Quid enim aliud per nativos terrae foetus in jusdem visceribus contentos intellia gant, quam mineralia & metalla,divinare non , possum. Sed vos cum vestris nugis jam reli quo; sussicit, Antimonium debite praepara

tum &-κατα λογον ad ministra- l

tum omni noxa prorsus carere: imo id per sententiam quoque saniorum Dogmaticorum ςx ordine venenatorum esse excipiendum Meximendum, inque usum medicum omnino recipiendum, hactenus pro instituti ratione demonstrasse . ' ' . Explicato usu Antimonii in genere; nune in specie demonstrandum est, extracta & parata ex Antimo nio remedia in curatione variorum, eorumq; deploratissimorum morborum infi

ni ta alia vulgaria subsidia multis post se stadiis

234쪽

Sectio qurata de Antinomo. Plura quidem & varia eaque praestantissima diversos parare solitos medicamenta noti fil-mum est; scatent iisdem scripta edita a Chymicis recentioribus aeque acantiquis. ut autem contatio devitetur , nec taedium lectoli benigno ereetur, ex multis pauca seligam, ac succincto sermone vires eorundem subne.

Caeterum inter omnes scriptores medicamentorum Chymicorum & eos vetustiores post Basilium Valentinum Monachum ordinis S. Benedicti, quem ducentis abhinc annis aut circiter vixisse scripsitQuergetanus in suo Al xicaco e. . l. mihi lo. Mysteriarcha Paracelsus omne punctum tulit . .

. Ac Basilius quidem Antimoni, dc inde paratis medicamentis plurimum tribuit, & peculiarem de iisdem conscripsit librum, quem Currum Triumphalem inscripsit, editum sed mendis quam plurimis adulteratum a Thobdenio.

Quid enim non praestat quinta Antimonii ab ipso descriptaream id omne praestare, quod medicus & aegrotans ad curationem salutariter perficiendam necessarium desiderari possit, adfirmat : imo vires hujus Quintae Essentiae viribus auri potabilis aequipara ,. Quid dicam de Magisterio, Arcano, Elixyre,& aliis pluribus ex Antimonio paratis t

235쪽

Sectio quarta de Antimonio. tantum iis attribuit, & tantis eadem laudii bus concelebrat, ut etiam vires in abigendis plerisque affectibus praeter naturam ad mira eulum stupendas edere & praestare adstruat Quanti praeterea Theophrastus aestimet An. timonium & inde debite parata medicamenta, testantur ejusdem Encomia, quae de Antimonio passim scriptis suis inseruit: ne autem

omnia huc transcribendo prolixior sim dcfastidium pariam Lectori , lassiciat unum atque alterum saltem allegas . Is ergo ne quid in genere de viribus Antiis

monii dieam, Primo Enti Antimonii tantas inesse vires ait, ut omne id quod contingit transmutet ex seipso & ex propria sua natura, quae ab humore radicalienaseuntur separet, α ex fundamento corpus renovet. Cum enim materia Antimonii sit spoliativa & mundis, eativa,cujus proprietatis ratione corpus mundat & expurgat omnemque ejus impuritatem non secus absumat quam ab eodem aurum deputari videmus, ut loquitur lib. d. Archid. de Magisteriis. Nam sicut Antimonium finit aurum, sic eadem ratione ac forma finit corpus;

quod habet idem lib.3. de vita longa e.6. In li-lo enim est Essentia, quae nihil impuri cum puro confundi sinit. Mundat seiprum una cum reliquis quae immunda sunt: quod si nihilomino sani adsit immundum corpus in muri' dum

236쪽

sumo quapta de Antimomo. ' λ .aum transformat ; quod probat per curam Leprae ex Antimonio, quam docet Lo. Parage. q. paro. 2.

Et hae cons1deratione idem L . de transmutarerinat. refert Antimonium inter ea, quae ii sunt corpora humana & ad summum sanita tis gradum perducunt, expellendo scilicet omnes morbos , deperditas vires & colores restituendo, atq; hoc modo hominem penitus irestaurando & renovando. l

Quid de Quinta Ahtimoni i Essentia dicam s

Hanc idem i. de re hov. & hes aurat ait repudi isare corpus a lepra, ut expurgat Aurum i fusione, & non relinquere in eo impuri quic- iquam, sicuti nec in auro.

Quid praeterea utilitatis summe agmiran. idae praestent alia ex Antimonio parata reme diab Magisterium , Tinctura & oleum aliaque, saepissime deprehendet, qui scripta tanti viri evoluere & attente perlegere non neglexerit: passim enim testatur Antimonium D quod spa- gyrico praeparatum intelligit, minime cruduni aut crasso rudique modo saltum aut totum aut vitriscatum J omnes morbos tollere

vires amissas restaurare ac renOVareta.

Nihil jam dico de Rogerio Baedone, oleum seu Tincturam suam Antimonii in coelum uL. que sublenante; nihil etiam de aliis ex vetu-

237쪽

Sectis gurata de ritimonio. hioribus quibus in frequenti usu fuEremediis

l camenta ex Antimonio parata . Ex recentioribus plurimis doctissimus ille Querceta nus de tota medicina & arte praestitim Chymica optime meritus, inter alia duodecim ex Antimonio parata remedia proponit in Tetrade sua, quae omnia ipse albquando suis manibus paravit, composuit inisque usum felicissime retulit; & propter summam vim & virtutem medicinalem unumquodque tali insignivit, qui cujusque viri tem maxima exi parte insinuet & significet . Quod enim titulo Panaceae exhibet, id instar universalis eujusdam medicinae omnes aegritudines vel de ploratissimas etiam curat, non quidem unica solummodo operandi ratione, sed modo per sudores, aliquando per urinas, nonnunquam per secessus interdum & saepius per insensilem operationem sola stilicet humorum correctione, instauratione accorr

horatione Balsami radicatis.

Antidotum ad sanguinis

massam emundandam utilissimam ut & calorem nativum instaurandum & augendum , visciditates item ventriculi absumendas. aeeorpus omnibus recrementis expediundum adfirma ;

238쪽

Sectioiquarta de Antimonio.

randum vacuandum , aliosque curationum scopos complendos convenientissima est meis

icina, praesertim ad evellendam Cachexi rum radicem & inde ortos morbos, Icterum scilicet& Hydropem averruncandos.

. Quid putatis tribuendum antidoto Oηφί-

dictae, quasi sit amica vitae 8 Est haec ut

idem loquitat verissi me, verus vitae Balsamus instaurans redicalem balsa num dc corpus h manum hoc modo restaurans & renovans: non quidem novam essentiam in homine genera

do, uti loquitur Mysteriarchall. s. Archi d. de Mercurio vita, sed quintam essentiam adhuc residuam incorruptam conservando. Quod dum praestat, fit, ut postea novae quasi virtutes emergnes, spiritus sopiti excitentur roborenturque animales pariter vitales, & naturales: imo quin hic vitae Balsamus impurum omne aspiritu vitae removet, fit aliquando ut ungues 'pedum & manuum decidant & alii succrescat,

canities omnis tollatur, juventusque ita sonfirmetur, ut senectus non amplius canos poΩsit producere . Iure erna optimo haec medicina talis tantusque dicitur thesaurus, ut nusquam in toto orbe, si Astrum Solis & Mercurii excipiatur, par oecurrat: Imo tantam eam esse eontestan-

239쪽

Sectio quarta de Anzimonio. tur Chymiatri pene omnes, ut laudes ejus aevirtutes admirandae depraedicari a nullo satis .

possint ..

Nec contemnenda est Antidotus --ος, quasi salutifera, servans deliberans a quam plurimis gravissimisque morbis, Phthisi potissi-rnu, dyspnoea, Asthmate, pleuritide peripneumonia & aliis. Suam quin etiam laudem promeretur Antidotus λυμ ρετρο in proflugandis & extinguendis omnis generis febriabus , sive sint intermittentes sive continuae eae- . que vel benignae dignae sunt quas habent, titulis, adeo ut utra vero dicatur Θεοoοτο in quais δ' ὶ

si a Deo data, altera Θεοπι γ, tanqua,

donum a Deo hominibus caelitus demissum: 'sunt enim vere manus Dei ad curandos generaliter ferὸ omnes morbos vel deploratissi

Quid deniq; pr stent reliqu antidoti,videat ilector apud praefatum sagacissimum Quercetanum: quis enim potetit omnia referre,& ab aliis suffetentet tradita huc transcribere e His ergo, si potestis, paria producite, & per experientiam vestra omnia tantarum esse virium demonstrare, Misochymici: & jure postm dum vobis cedent & Chymica vestris postponent Chymiatri. Agite & ex intimis dispensatorio tum recessibus atque angulis conquirites

240쪽

Sectio clystata de Antimonio.& similia quaedam, atq; vel unicum saltem d promite: parati sunt Chymici palmam vobis porrigere. Quod si nulla habetis; quare quaeso

haec ex Antimonio & alia Chymica adeo suis perciliose fastiditis, proterve contemnitis, &rabiosh calumniamini λsed praestat his relictis ad institutum regredi, atq; in gratiam favitorum artis Cnymicae unicum atque alterum ne ἀσυμισολ plan Esim ex Antimonio remedium, subnectere lubet. Non quidem quomodo vitrum sit parandum, neque quomodo flores Λntimonii

extrahendi, aut alia Vulgo nunc. usitata rem dia exinde concinnanda, cum de huiusmodi

sat eleganter & prolixe scripserint Chymi ei praecellentissimi Quercetanus, Crollius Begi

rinus, Duncanus, Evonymus, & alii, ad quos lectorem, ut aerumnosis nimium labori describendi & transcribendi supersedeam, remittor Sed quae Iton ita quibus trita & obvia sunt .

Illud de vitro Antimonii obitet dictum volo, eo plerosque Chymiatrorum sagaciorum non uti, quod ipsis non sit satis exutum nocentibus & vehementes istas commotiones causantibus spiritibus mineralibus: quo tamen non obstante in magna hodie quantitate paratur, ad nundinas deportatur &abs gyrtis chirurgis, barbitonsoribus balnea-hotibus di aliis ejus farinae medicastris, in D quenti

SEARCH

MENU NAVIGATION