Epistola eminentissimi cardinalis Noallii archiepiscopi Parisiensis, ad illustrissimum Aginnensis ecclesiae antistitem

발행: 1712년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

EPI STOLA

E MINENTISSIMI

CARDINALIS NOALLII

ARCHIEPISCOPI PARISIENSIS, Ad Illustrissimum Agi ensis Ecclesia

T si calumniae quas adversum me jam pridem certi homines in vulgus ingerunt , ponderis adhuc nihil apud bonos omnes , multo minus apud te , Praeses illustrissime, qui animi mei sensa, vistaeque meae rationem nosti penitus, habuerint riamta operae pretium fore duxi, si , quo anxiam eorum , qui me vere amant, sedarem sollicitudinem de praesenti negotio , quod omnium sermone celebratur, scriberem non-nihil & explanarem ; atque ut illud ad te mittam imprimis, jure quodam videntur reposcere , cdm mini multis abhinc annis insita de te existimatio , tuaque erga me fides ac benevolentia singularis ; tdm fortis ille animus, quo & Episcopalis dignitatis decus , & causis aequitatem meae tuitus es adversus eos Antistites, qui mihi tam publice quam sine causa insulta-

Equidem aliquandiu cogitavi mihi praestabilita

3쪽

,d Eust. Edit. Paris. . Ibidem.

Esse tantam IniurIam silentio pati Neo me sponte mens ferebat mea impulsum exemplo praesertim divi Basilii η , qui errorum insimulatus scripsit ad amicum quemdam, sibi visum esse omnino silere, motosque contra se tumultus animo aequo potius excipere , quam ejusmodi adversariis repugnare, 'ui pro justis armis adhiberent calumnias. Ut autem splendidum illudΕcclesia Lumen ex amicorum postea consiliis intellexit proditum iri ab se Veritatem, nisi calumniatoribus silentium, cum posset, imponeret;ita me quoque facere aequum est ; saltem ut omnes resciant,abunde mihi suppetere,unde convici . toribuS meis os obtrudatur, illorumque in me doli mali, ac fraudulenta consilia in lucem proferantur.

. Et sane quod illi contra me moliuntur, nihil. ferὶ discrepat ab eo quod olim ab accusatoribus suis magnus ille Basilius η perpessus est ; qui scitε illos dicebat esse similes lupi fabulosi litem agno intendentis ; quando quidem & illi varias iurgii

causas & convicia, si minus prima succede ent, aliis alia congerebant, usque dum nacti demum aliquod probabile, possent in praedam suam irruexe, eamque sine invidia deglutire. . An non iisdem ego nunc prope artibus Iacessor Puderet sanE adversarios meos, si me odisse gratis& vexare viderentur: ut igitur odium in me suum

verisimilius exerceant , errores imputant ,

me Ja enistam, aut Jansenistarum fautorem esse

volunt.

Frustra iterum atque iterum contestor neutram in me cadere harumce criminationum: me sempα ac toto animo quinque Propositiones damnasse rnude ae sinisticithr Apostolicis quibustibet Constitutionibus .subscripsiste, me denique tum de factorum de jure esse plane Ecclesiae obtemperantem. Nequicquam intimos hosce meos senius argumentis certissimis, & usque recentibus comprobaVi.

QKd enim ὶ emisia per me est in rublicum egregia

4쪽

demortui Meldens s Antistitis Epistola,quamnqi ddm Episcopus ad Regii Portus in Campis Sah-

ctimoniales scripserat: additum est eidem ab ipso medie Is. Aprilis Iro'. Mandatum eamdem Epistolam conficinans , in quo quae .mea sit de formularii subscriptione sententia, & voluntas,potentes ' 'ae dilucide pronuncio: aliam idem ego scripsi Epistolam die I 2. Decemb. I Io. ad quinque Vi rgines ejusdem Monasterii quae in sua pertinacia usque perstabant, quarum ὀuae tam n lectis litteris meis ad se reversae, quod debebant Ecclesiae obsequium praestiterunt. His accessit novissimum illud meum die 28. Aprilis IIII. Decretum, in quo quaecumque contra Jansenismum ex hac Parisiensi Sede .

vulgaVi, commemoro, ac rursus confirmo. His,

inquam, tot M tantis rerum momentis fidei meae testibus , adversarii non moventur. Expedit illis esse

me Jans enistam : quidquid contra dicam, quidquid contra moliar: necelse est esse me Jansenistam. Qua vero de causa hanc de me opinionem spaμgant in vulgus non te fugit Praesul Illustrissime. Ni mirum sexdecim & amplius ab hinc annis Catalaunensis Episcopus, Morales in novum testamentum,ut vocant, Reflexiones approbavi; hinc fons, & origo sparsarum ubique de me contumeliarturi: atque, ut

fere fit jus fasque abrumpi, ubi quis vel putat,vel

videri vult,obsequium se praestare Deo ; nihil adver- sum mihi relictum est;non malignitati cogitationum, non suspicionum injustitiae parcitum , non temeritati judiciorum ; effraenes inde linguae in me debacchatae sunt, armati in me protervi calami, eb demum non sine maxima Religionis offensione, venerunt aus daciae,ut aperth me fautorem haereseos perhibeant,dleum qui in hac Sede Principe famosum illum reseram Lusebium E Nicomedia, Nestorium Constantincisoli-

anum aut Photium execrandi illius authorem schismatis,m itaque perniciem atque excidium perii.

Mihi igitur illud unum incumbit, ut super hac

5쪽

im a Moridium Reflexionum comprobatione mentem ineam aperiam:quod quamvis jam sepius cum viris ut in sublimi dignitate constitutis , sic virtutum splendore maximὸ reverendis , tamen idem facere rursus, ubi res postulabit, nunquam abnuam. . Atque utinam liceret haee tecum praesente loqui, quae multis aliis jam antea sum locutus i Sed quo niam locorum obstant intervalla ι haec, quibus non

indiges , scribo non tam tibi qui me nosti, quari aliis qui quid sit id negotii ignorant, quibus velim

quid sentiam aperiaS.. His addam quoque qua veluti rerum serie nonsne divina Providentia fuerim adductus ut paterer ad verticem illius libri, de quo agitur , una cum decessoris mei Catalaunensis Episcopi Mandato praefigi alterum a me Mandatum, quod visum est ad

versariis comprobationis nomine insignire. Brevis erit , etsi paulo altius repetatur, narratio.

Divus Paulus laudi sibi ducebat quod probatis smae inter Judaeos sectae puer adhaesisset , tisissetque M pedes Gamalielis in Relisione eruditus, ita me quoque juvat confiteri a prima juventute ad Eeclesiasticum statum fuisse a doctissimo Patre Ame--

lora informatum , quo tum studiorum moderatore utebar , quique quam fuerit infensus Janse-nismo, fugit omnino neminem. et optimi illius sacerdotis consili4 secutus,divorum Augustini ac Thomae placita sum amplexus; neque erit unquam, ut tantorum Doctorum & haberi, &esse Discipulus erubescam. Ita factum est ut, ipsa, quodammodo natura duce,Doctrinetun Molinae opinionibus contrariam exsugerem. Novi quae mens, quive animus debeat esse veri Pastoris & quam lat. patens. Doceri patientEr sero quod Ecclena censet esse leserandum 3 nemini sum idcirco molestus, nemini facesso negotium hoc solo nomine quod Molanista sit. Utor quotidie in regenda , cujus mihi imposita cura est,maxima Dioecesi,auxilio virorum

e Duiliam by Cooste

6쪽

m diruntur, 3c sunt, me probὶ sciente, Molimstiti

modo ne ista vox sonet operarios in regimine ani δmatum di lutos, & morum pravitati indulgentes Sed enim quam aliis concedo licentiam , eamdem, ne quid dicam majus, aequum esset mihi vicissim dari. Sic certe persuasum habeo intEr caeteras ossicii mei eartes,debere me pro virili impedire,' nec ubi Molinis mus tanquam Fidei dogma tradatur Meum est Theologorum tueri libertatem: non patiar unquis illis imponi jugum, quod ne ipsa quidem generalia Concilia imposuerunt. Nulla me res unquam divellet a sapientissima illius Antiqui se

tentia. In necessariis unitas, in dubiis libertas, hi amnibus charitas. '- Jam antE praeceperam animo, & nimium hacte nyis expertus sum, qualium hominum invidiam itime hac ratione concitarem. Suspiciones iniquae , caecae ae subdolae molitiones, contumeliosae de nunciationes, & his diebus erumpentes in me odio xum motus, totidem praemia sunt, & fructus studii illius quo me adversarii sciunt adhaerescere veritati ; neque enim verebor hoc nomine appellare

uam sequor Doctrinam, quam sancta Sedesuce Seriptura, & traditione gravissimh confirmaiavit, cuique semper favit apertissime. Verbo dicam: si qui divorum Augustini , & Τhomae Doctrinam

accurath,& secvnnm litteram tenebit, continuo

Jansenista, fautor-ve dicitur Jansenistarum; profiteor me,quidquid indE eveniat, illo sensu, quan diu manebit haec vita, Jansenistam futurum, fautoremve, ut libet,Jansenistarum ; hancque certissimam mihi spem esse , fore ut aliquando a Christo judicante recipiam illam mercedem, quae praestdest diligentibus veritatem. Sic fere novatores sincet aliquis, loquuntur; seque gloriantur esse sanctorum Augustini ac Τhomae Discipulos. At, reponit idem Augustinus, non ideb pellem oves de bent suam exuere, quod ovinam induant lupi pellem.

A iiij

7쪽

r Minime novum est id quod dieo, idem mihi tota

uita ut sensus sic seimo vinit , si quid est inter praeteritum , & praesens tempus discriminis, inde m citur, quod primis illis temporibus nihil erat in me quod quisquam reprehenderex, hodiernis autem, authores turbarum ambagibus student implicare negotium, ut, quod olim sine suspicione eriminis. erat, hodie fiat maxime criminosum Citabo testem hujus rei longe locupletissimum Decretum nimirum illud quod nuper Parisiensis Antistes,anno I 696. promulgaVi t quo in Decreto num

alienam indui per1bnam num obtexi me num vehmitigando leviter dissimulavi sensus meos num Gratiae erubui Evangelium, quod libentEt divi

Pauli Evangelium nominarem. Cum enim Evan-

selistae quatuor seriem vitae Christi narraverint Inter homines degentis , videtur id sibi sumpsissentUnus sentium Apostolus, ut Gratiae Mysterium,& Christi in animabus regnantis imperium expli

caret.

.. Is eorro suit illius Deereti tum primum promu

gati successus, ut meam omnem lonεὶ vicerit ex-Pectationem : non solum Romae, & in Gallia frequenti omnium consensu ac plausia cxceptum est ;sed illae etiam laudes undecumque consecutae sunt , quas profecto nunquam expetivissem. Utinam litteras sedulus asservassem, quae passim ad me ea de re scriptae sunt a quibus autem scriptae viris a viris omni suspicione immunibus, a viris inter praestantissimos Christianae Religionis tutores in- fgnibus, quorum suffragiis jacerent penitus o ruti Censores vel audacissimi. Verum enimvero hon erat ea mens mihi , ut quemquam Obruerem Nec sanE cogitabam eo rem venturam unquis, ut alienis hisce, atque externis egerem testimoniis ad tuendam Doctrinam ejusmodi, quam semper ar- bitratus sum, & nunc perindὶ arbitror, omnium

maxime in Melesia comprobatam.

8쪽

Aliquas tamen ex illis Litteris, it volente Deo,

recuperavi, unam ab Eminentissimo Cardinali Desisees mihi scriptam, alteram ab Archiprete- sule Cameracensi, tertiam a Carnutensi Episcopo Imper vita functo, aliam a Tullensi, nunc Melden si Praesule, aliam a spectatissimo Sacerdote Tron

senio,qui multos per annos sancti Sulpitii Seminaxio praefuit, postremam deniquE ab illustrissimo Duce Beauvilliero, cujus singularis pietas, &n tissimum omnibus in Jansentimum odium, ipsius

testimonio ponderis addunt quamplurimum. Illa γ . Tum tibi Litterarum exempla mitto quae, ut arbitror, non sine voluptate leges, quae cum te Eeris, vix ac ne' quidEmpoteris intelligere, qui heri potuerit ut Decretum illud tantopere proba tum, tot celebratum laudibus ausi sint quidam Fidei Iasienistarum nominare Professionem. Disces Proia. vul- quoquὶ inde vivere etiamnum apud nos homines gai. m. I698. qui temporum Fidem habeant, non Ecclesiae , quae Trinill. lib. nunquam mutatur, juxta illud Tertulliani. Regul de veland. Misi una omnino est, cui nemo prascribere potest, virginib. c. non spatium temporum, non patrocinia, non privi rugia Regionum. Redeo nunc ad incoeptam de Libro illo narrationem, cujus occasione tot hodiE procellae in Melesia concitantur. Versabatur ille jam tum in omnium manibus, cum Dioecesi Catalaunensi sum Praefectus. Anni efluxerunt, ut tenes, jam triginta: illustrissimus Antistes D. Vialari cujus etiam num memoria

apud Catalaunenses in benedictione est, illius Libri

editionem primam approbarat, erandemque cunctis gregis sui Pastoribus distribui curaverat. Animadverti ego Pastores ex illius lectione, neddmquidquam detrimenti, plurimum contra cepisse utilitatis: nam illius ope Libri multδ commoditis cum parvulis & simplicibus, tum doctioribus &sublimioris ingenii viris Evangelia . explanabant,

Mum interim nulla apud eos coxiositas, nul

9쪽

Gratiae maletia eontentio, nulla, ne lavissima quidem, ad pravam doctrinam inclinatio animorum. Quae cum ita se habere per annos plurimos essem expertus, haud abs te fore credidi, si Mandato it

eam rem dato,declararem nihil obstare me,quo nus eodem , ut antea, Libro uterentur. Jam vero quo tempore mandatum hoc edidi,D-ctorum multorum erat iste liber authoritate , ac probatione fretus , talemque apud omnes ubique Commendationem habuerat, ut eum fuisset jam typis mandatus saeph, exhaurirentur officinae Librariorum, atque ipse Decessor meus Parisiensis Archipraesul illustrissimus Hariaeus, cujus in sistas sagacitas, δc acerrimus in Jansenismum usque vigilabat animus , Librum istum edi, vaenire

distribui Parisiis, & in tota sua lase Dioecesi P

pateretur.

n & multi Praesules illustrissimi non pietate

minus, & singulari, in mentibus 'ad bonos morest informandis, studio, qtam manifesto in novatores odio commendabiles, quorum nomulli sic cursam hujusce vitae brevis exeserunt, ut moriendo Saniactitatis famam reliquerint, ad id me vehementer hortati sent, ut illud opus quanta possem authoritate fulcirem, quod pariter idoneum rebantur, & plebi ad pietatem eomparamdam properanti, MPastoribus 1aluti invigilantibus populorum. - Αe nominatim vir pietate eonspicuus D. Durse Lemovicensis Episcopus a me postulavit, uti ab

authore impetrarem,ut ex toto opere, quae in Epistolas anni totius, & Mangelia commentatuS erais cerperet, & quam in novi, eamdem in veteris testamenti Epistolarum commentatione poneret operam, quo haec omnia in exiguum contracta

volumen, facilitis & minori pretio emerent egeni,& in agris degentes Paroehi ad habendam familia rem apis populum singulis dominicis Concionem. Cum scribebat M. me D. Durse putabat

10쪽

authorem esse mihi notissimiun . nosque int

terarum intercedere, aut amicitiae societatem, q stres illum fallebat , nulla enim cum illo tum fur xat mihi necessitudo, neque ulla deinde usquam sint. Non dubitavi quin ejusmodi postulationis sua-sores essent Sulpiciani Seminarii moderatores,qum rum consiliis pius ille Praesul, cum illis unich confideret, in omnibus utebatur .Lege & ejusdem, ea de re, quam ad te mitto Epistolam, in qua cum tari aperte Reflexionum Librum comprobet, nunquid vereberis ne & ipse apud certos homines Jansentia mi fautor habeatur o utinam esset in Melesia1 Gallicana magna Praesulum multitudo, qui tam sanctum Antistitem , & Fidei integritate, & ardor dicharitatis effusissimo referrent Statim atque,Deo volente,commissa mihi fuit Eeclesia Parisiensis , novae illius libri editioni incumbere statuerunt Librarii. Cum vero mihi ipsi per tempus,& negotia non liceret verba singula & se itencias, ad sanctuariit veluti lancem , ponderare,

duxi adeo esse mei in sanam doctrinam propensi simi studii,ac prudentiae, librum illum eruditissimis quibusque Theologis, accuratius, si fieri posset,& rursus, excutiendum committere ; quod cum

singulari eura, singularique diligentia perfecissent,

xenunciarunt, propositiones quinque Propositionibus contradictorias in eo deprehens, quas ego utacum illis revera recognovi , atque ut clarius innotescerent lectoribus; quibus in locis jacerent, in

materiarum indice notatum est. eQuidquid a quibusvis hae de re delatum ad me

est , perlibenter accepi; quin & eorum qui animo erant minus aequo judiciis indulgens, corrigi omnia volui, quae mihi planiun ruit debere mutari. Bossuetius Meldensis Episcopus in partem hu- jusce examinis venire non abnvit r illudque ii opus confecit quod nupEt editum in lucem est, in

quo quid de illo libro semcret, pestin omnis

SEARCH

MENU NAVIGATION