Elogia S.R.E. cardinalium pietate doctrina legationibus ac rebus pro ecclesia gestis illustrium a pontificatu Alexandri 3. ad Benedictum 13. apposita eorum imaginibus quae in pinacotheca Philippi cardinalis de Montibus spectantur

발행: 1751년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

A CLEMENTE UIII. ANNO MDXCVIII. CR. PR. CARD. TIT. S. SALVATORIS IN LAURO. Ominis novitatem virtuti non ossicere, argumento est satis claro Antonianus, qui nullis majorum titulis commendatus, sed praeclaris animi bonis aditum sibi ad Cardinatatum patefecit. AS. Philippo Nerio in pietate a prima aetate institutus , mirabili morum candore, atque innocentia tota vita eluxit. Liberalibus artibus, gravibusque disciplinis maxime excultus a Pio IV. interfamiliares adscitus, S. Caroli Cardinalis magister , & a secretis literarum Latinarum fuit, cum quo Mediolanum se inde contulit , & Mediolanensis Concilii acta conscripsit. Omnibus aetatis suae Pontificibus carus, suprema apud eos munera obivit summa cum integritate, fide, ac vigilantia. Itaque his dotibus effecit , ut vero dictum videatur: Sui cuique mores fingunt fortunam. A Clemente Octavo sacro Purpuratorum coetui adscriptus, re praestitit, quod solebat verbis proferre : Cardina- latum non ad delicias , & voluptates conferri , sed ad colla borandum cum Sanctissimo Patre, & Pastore in regimine uni vertilis Ecclesiae: Purpuram non saltus, & regiae superbiae in ligne, sed caritatis ignem erga proximum referre. Singulari fuit liberalitate, & in Urbis eluvione totam pecuniam effudit in pau peres. Saepe domi suae, & quotannis in Τemplo tituli sui magno cum auditorum fructu concionabatur. Multa cum carminibus , tum soluta oratione docte, eleganterque scripsit, inter quae stu reus est Liber de Christiana puerorum educatione. Eum aegrotantem invisit Clemens, sublatum doluit cum Urbe universa, tu xitque ex animo assirmans, nihil Silvii morte sibi tunc gravius

accidere potuisse. Jacet in Aede Vallicellana.

212쪽

A CLEMENTE UIII. ANNO M CHII. CR. PR. CARD. TIT. SANCTAE MARIAE IN VIA.LV Areelli II. P. Μ. sororis filius Societati Iesu adolescens no- men dedit , illamque prae ceteris Religiosis Familiis sibi delegit, equod in ea ad honores Ecclesiasticos lege occlusum iter esse di-

dicisset . Multis cum Italiae, tum Belgii peragratis civitatibus, discendi, docendique causa, humanarum , divinarumque rerum fstudiis , ac potissimum Graecae , Hebraicaeque linguae co- :gnitione perpolitus est . A Sixto V. comes datus est Henrico Cardinali C etano Legato in Galliam, commisso ei ΤheoIogi mu- inere; qua in Legatione a politicis consultationibus, tamquam a lesi rebus ab ossicio suo alienis, perpetuo abstinuit, consilium operam ob que solum navans in iis, quae ad conscientiam, Religionemque Rectarent. Editis adversus sui temporis haereticos pluribus , ac ii bidoctissimis libris nomen suum immortali memoriae consecravit. l est Innocentium IX., qui statuerat primis Cardinalium Comitiis in mamplissimum ordinem Robertum cooptare, eo multis precibus ac lacrimis impulit, ut sponderet se neque proximis , neque aliis deinceps Comitiis aliquam sui rationem habiturum. Sed humilis . Servi Dei vota eluserunt Divina consilia: nam Clemens VIII. Rω z herium reluctantem Cardinalem renuntiavit, dictitans, se illum em eligere, quod nullum eo tunc temporis cognosceret in Ecesesi . . Idoctiorem. Capuanam Ecclesiam sibi traditam sanctissime admini. sstravit, moribus, continentia, pietate, innocentia excellenti in- sti ηgenio, ae doctrinae perpetuo respondentibus. Jacet in Templo tr

Societatis suae SS. Nomini Jesu dedicato. V

213쪽

EPISCOPUS EBROICEM A CLEMENTE VIII. ANNO MDCIU. CR. PR. CARD. TIT SANCTAE AGNETIS OBIIT PARISIIS s. SEPTEMBRIS 1618.

Obilis

A USOS IOIIna , ingenio maximus jugi stu-:ntiarum omnium principatum obtinuisse . SS. PM eritatem edoctus ab erroribus Calvinistarum, qui-utritus fuerat, emersit, multisque haereticis proceribus, ut resipiscerent, tum maxime Henrico IU. dux, & adjutor praecipuus fuit: quem cum Ecclesia reconciliare suscepta

ad Clementem VIII. Legatione procuravit. Publicis disputatio nibus coram eodem Rege, & frequenti Principum, ac Patricio rum corona , Calvinianam haeresim singulari veritatis demoniti itione profligavit . De haereticis loquens dicere solebat suis: IIos u convinci eupitis, ad me perducite: si converses , dirigite ad Episcopum Genevensem di nempe ad S. Franciscum Salesium . Archiepiscopus Senonensis factus , & magnus Franciae

Eleemosynarius, praecipuisque adhibitus negotiis, nihil, nisi quod ad publicam Sacerdotii , & Imperii tranquillitatem, & concordiam speciaret, & praecipue in generalibus Regni Comitiis , pro pusnandum sibi proposuit. Hus praecipua opera Veneti, Obmu tescere jussis diuentionis auctoribus , S. Sedi reconciliati sunt. Quantus vir fuerit, ostendunt gravissima scripta, quae reliquit, cum esset nihilominus sermone , & disceptatione longe praestam tior . Optime de Regno Galliae , universaque re Christiana meritus , pie obiit. illud S. Augustini identidem repetens: Igno sce quod meum est, agnoste quod tuum es .

214쪽

FRANCIsCUs RUPE FUCALDIUS PARISIENSIS

Baeelarissima similia ortus, atque ad liberalium artium, EmeIesaeque disciplinam institutus omni virtute exeelluit . Dignita- tibus quibuscumque par a prima juventute, easdem ablatas non . nisi Dei vocatione accipere visus est . Ad Claramontanum pri- λ mum, deinde ad Silvanectensem Episeopatum promotus ita se , i ὶ - gessit, ut populi voce absolutus numeris omnibus Antistes praedi-- caretur. Motus sima virtutum ejus Henricus Quartus , Pro eo a

Pontifice Cardinalis Insignia postulavit, quamvis Henrico ipsi adis Regnum properanti, non studio partium, sed Religionis amoreis Viam occludere tentavisset. Illi Regii Consilii Praesidi, & Μνgno Franciae Eleemosynario renunciato Gregorias XV. rogan te Ludovico XIII. auctoritatem tribuit, ut Galliae Monas eria L,i l ad primaevae institutionis puritatem revocaret. Q am Provin ciam superatis invicta eonstantia maximis dissicultatibus , ad seli- L cem exitum perduxit. Plura egregie scripsit de rebus Ecclesia ' sticis , quae doctrinam in eo pietati patem suisse testantur. Ju- , ra Ecclesiae si quando laedi contigisset, constanter tuebatur apud Regem , qui ejus monitis perlibenter aurem praebebat, quem Wisciret salutis suae amantissimum . Multum, diuque laboravit an , no 1σrs. in Comitiis Cleri Gallicini Lutetiae habitis , ut Sy ' nodus Tridentina ab Episcopis reciperetur . quod spopondere tri ei communi calculo quotquot aderant Praesules , duobus tantumer exceptis , seque eo sacramento in Cardinalis ipsius manibus ob 'N strinxerunt. Romae dum degeret Galliae Patronus, una extitit Summi Pontificis adjutor egregius. Tanta fuit in egenos liberali inoe, ut secundus Joannes Eleemosynarius appellaretur. Eo in ' summa senectute mortuo Ecclesia propugnaculum, & Gallia decus ' sibi ereptum ingemuerunt

215쪽

A PAULO V. AN. MDCXVI. CR. PR. CARDINALISTIT SANCTAE SUSANNAEI Robitate, & doctrina viam sibi ad honores aperiens a Pamlo V. primum adhibetur scribendis literis , quas Brevia vocant, deinde inopinato in Sacrum Collegium eooptatur. Nihil habuit in dignitate antiquius, quam ut eam cum vitae sanctimonia, &in omni victu , cultuque cum moderatione conjungeret . In

primis se doctis , & honestis hominibus amicum praestare gloriosum duxit, inter quos, qui inopes essent, opibus sublevavit. Hus in aedibus, veluti in quodam Lycaeo Sapientiae, omnia literis personabant . Nune agebatur de Liturgia , Conciliis , saeraque historia, qua mirifice delectabatur; nune de Fide propaganὸa, nunc de sublevandis Catholicis, Turcarum, & haeretico. rum persequutionibus oppressis. Christianis in IIungaria Othomanica tyrannide oppresiis certam pecuniae summam quotannis mi tere solebat, largiturus abundantius. si per censum licuisset . Auctor fuit magna ex parte Constitutionis, quam de eligendo Summo Pontifice Gregorius XU. tulit. Moriens duobus se plurimum debere multis audientibus dixit: Paulo V., qui se Card, natem creaverat, & Scipioni ejus ex fratre nepoti, qui ne Pomti sex fieret, intercesserat. Loco Beneficii posuit repulsam a maxima, simulque periculosissima omnium Dignitate. Nihil suis ,

omnia reliquit Collegio Uiterbiensi S. I. , quod & egregia b, bliotheca ditavit. Tumulatus est in Aede sui Tituli.

216쪽

ARCHIEPIsCOPUS RHODIE N.

A PAULO V. ANNO MDCXXI CR. PR. CARDINALISTIT. S. NANNlS ANTE PORTAM LATINAM,

A Bsoluti, in Aeademia Patavina studiis . & praecipue Jurisi

prudentiae , Romam ad rempublicam capessendam accessit . In summa rerum , ac temporum dissicultate Belgicam Provinciam Nuntius Apostolicus ita laudabiliter administravit, ut multarum, maximarumque virtutum impressa vestigia ubique reliquerit. Eodem munere functus in Gallia magnam sibi aestimationem , benevolentiamque conciliavit apud Ludovicum XIII. Regem, qui non solum eum beneficiis prosequutus est, verum etiam Uicarias ei Galliae apud Romanum Pontificem Protectoris partes coinmisit . In consitis de republica dandis , dicendaque in Senatu sententia, nihil fuit illo prudentius, nihil gravius, nihil copiosius. Res sui temporis in Belgio gestas scripsit, varias epistolas, ali que multa, quae paritate, gravitate , sapientia plena cum priscis, primisque auctoribus sicile possunt comparari. Cum liberalitate, i & munificentia se alieno aere gravavisset , coactus est palatium

in Quirinali amplissimum vendere , pretiumque inter creditores distribuere, receptus modicis aedibus, aulicolarum numero, ex pensisque pro rerum vicissitudine ad trientem imminutis. Excelsi animi Vir, qui felicitatem in virtute collocaverat, tranquillo , sortique animo tulit hanc calamitatem, nec quidquam a generis sui nobilitate, & a L pientis dignitate alienum admisit. Tanta itaque apud homines celebritate virtutis , & doctrinae, tanta apud Principes existimatione , & gratia inops moritur Bentivolus . Cujus

in Aede S. Silvestri in colle Quirinali quieseentis suavissima in Epitaphio aliquo recordatio adhuc desideratar.

217쪽

ARMANDUS JOANNEI RICHELIUS PARISIENSIS

A GREGORIO XU. ANNO MDCXXII. CR. PR. CARD.

OBIIT PARISIIS 4. DECEMBRIS 16 a.

On solum multarum imaginum commendatione , & trito jam a Majoribus suis itinere , sed & eximia humanarum , divinarumque rerum scientia ad summos honores pervenit. A Ludovi co XIII. Regni Administer electus brevi patefecit acre, de Ue hemens ingenium , celsam indolem , di vastam , judicium exa ctum , & constans, & ultra constantiam ipsam pertinax . Unius Rupellae, validissimi haereti eorum praesidii expugnatio, cumulavit Richelio trophaear in ea quippe conjuratae potentissimorum ho stium vires, & opes fractae, prostrata haerens, Catholica Fides, quam & scriptis propugnaverat, asserta . Chtisti sepulchrum , dilacra Palestinae loca a Turrarum tyranno , amotis schismaticis, restituenda FF. Minoribus Observantibus euravit. Domesticos motus compressit, labentem in tribunalibus justitiam fulsit, torpentem in otio nobilitatem excitavit , commercia auxit , exter

nos timores depulit, vires, & opes hostiles attrivit, rem deni, que Gallicam asseruit , constituit, auxit, & a se formatam , con stantemque longe superiorem successoribus Regibus reliquit. Ut erat ingenio maximus . & munificentia effusissimus , literatos omnes fovit, atque promovit, quorum plurimos, etiam homi nes novos ad Episcopatus, & amplissimos honores extulit, non aequum ratus , dignitate , & au toritate destitui , qui egregiis animi dotibus eminerent. Aedes Sorbonae vetustate collapsas ,

magnificentissime restituit, & amplificavit. Avidus magis gloriae, quλm opum, paucis ad se, suosque derivatis, obiit nulli omnium Regiorum Μinistrorum potentia , nulli sorte sapientia secundus. I 8s

218쪽

Puero humanioribus, ae sacris literis institutus adhue ad Iescens in Cardinalium Collegium cooptatur. Bello in Valle Gllina saeviente , ad Reges, & Principes. & praecipue ad pacem componendam in Galliam, hine in Hispaniam Sedis Apostolicae Legatus decernitur. Pace tandem Italiae firmata , Romam rever sus, Lusitaniae, Angliae, Scotiae, Aragoniae, & Helvetiorum Protector declaratus, multa in Curia praeclara munera honorifice exercuit. Henrichetiae Magnae Brittaniae Reginae, Caroli I. Viduae, Catholicae Fidei propugnatrici. Bavariae Duci adversus Protestantes bellum gerenti. & Reipublicae Venetae pro re Cre tensi non modicam contulit pecuniam . Magnificis Familiae suae aedibus instructissima Bibliotheca praesertim Μss. Codicibus locupletata mentem addidit. Uiros doctrina, & eruditione prae stantes docitus ipse secum in Aula, & in peregrinationibus comi tes semper habuit, summa humanitate eoluit, & plerosque instrinctissimo hospitio excepit. Vir sublevandis hominibus natus, pro susua in pauperes, eorumque, qui aliquo opificio, aut arte ex cellerent, munificus promotor, & patronus. Qui Vaticanam Pur puram quinquaginta sex annis illustravit, totidemque regiam Pe ne munificentiam exercuit, quo luctu ad Τemplum S. Andreae de Ualle elatus sit, quisque potest conjicere.

219쪽

FUNDATOR ORATORII DOMiNi JESU AB URBANO VIII. ANNO MDCXXVII. CR. PR. CARD.

1 Iis, nobilibusque parentibus natus, puer adhuc septennis Deo se

seritandae perpetuo virginitatis voto consteravit. Adolescens Clero adscriptus meditationibus Theologiae cum Misticae, tum Sehoc lasticae summo cum progressu incubuit. Ab Henrico IU. oblata Sacerdotia, rara animi moderatione , & constantia repudiavit , t concepto etiam de non admittendis dignitatibus Eeelesiasticis vo-M to. Pietatem in Clero, populoque misere Ianguentem suscitavit, & Congregationem Oratorii Domini Jesu , suadente ma- xime S. Francisco Salesio instituit ; eui tantum incrementum Deus

dodit, ut in domos supra quinquaginta in Gallia, finitimisque reis

gionibus brevi propagaretur. A Ludovico XIII. ad Reginam l M triam Mediceam matrem, quae e Blesensi Castro Engolismam , secesserat, missas, belli civilis metum, & perniciem, quae inde Regno imminebat, caelesti prudentia feliciter avertit, & matrem , cum filio reconciliavit. Rogante ipso Ludovico Petrum ad Pur

puram vocavit Urbanus , cui cum Was votum non es et ignotum,

Literis Apostolicis pridie, quam eum crearet, scriptis, religione, L qua obstringebatur, liberavit , damnaturus contumaciae , si di gnitatem detrectaret. Purpura invito ornatus , nihil de religione, humilique vivendi more remisit: sicque fastum in sublimitate castigans, docuit se meruisse, quod adeptus est. Lenta febri corre- αδ ptus, dum Sacra in domestico Sacello celebraret, ad illa Canonisi verba, Hanc igitur oblationem, subitum animi deliquium passus stra in adstantium brachia recubuit, mox paululum recreatus, efflagi'. do talo, susceptoque Viatico, obiit, relinquens magnam apud omnea sanctitatis

opinionem

220쪽

AB URBANO VIII. ANNO MDCXLL CR DI M. CARD. OBIIT PARISIIS s. MARTII 166i.

PRaeeunte nemine gentis suae, intentata aIiis via ad summum gloriae culmen evasit. Ingenium illi subtile, & morarum patiens, judicium maturum, & tenax, intra tenacitatem tamen flexibile. Pro Sedis Apostolieae rebus pluries Italiam, Galliamque peragra vit, & ad Casilem in ipsa pugna inter Gallorum, & Hispanorum arma pace incredibili nominis sui lima eonciliata , periculorum Praemia , ac laborum fructum accepit. Nam Nuntius in Galliam ab Urbano ablegatus, bene de Rege, ae Regno meritus, Cardinalium Collegio adlcribitur, rogante Ludovieo XIII., a quo in delatani Richelii locum homo Italus substituitur, mox in minori aetate Ludovici XIV. eum rutriee Regina totius Regni curam suscepturus . Gnti Regis institutio laus est eximiaJulii Maetarini. Bella ad se transmissa pace composuit: Germaniam ad Monasterium, to tamque Europam ad Pyrenaeos pacavit e rempublicam armis, vi xisque florentissimam reliquit , nihil actum credens , cum quid ad Principis gloriam superesset agendum. Adversim fortunam vix sentire visis est, & quantum satis esset, ad probandam virtutem. Suos partis labore divitiis locupletavit, & conjugiis cum Italiae, Galliaeque Principibus similiis illustravit. Basilicam, & gymna sum Lutetiae Parisiorum ad reipublicae bonum laniavit . Si libet eum cum Richelio conserre, fuerunt ambo dignitate, & praesectura insignes, rebus gestis, & sortuna similes; ingenio vero, &administrandae reipublieae ratione dissimiles , quod quidam inge niose hoe distielio expressit: Magnus uterque fuit, sed dignos vindlae nodor mandus secuit , Iulius explicuit.

Dissilired by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION