장음표시 사용
21쪽
da, movere proficit, quod maxime ad sanitatem confert. In ambustionibus a pulveris nitrati gunpoWder vernacule nominati) eXplosione, eadem pari vi pollent remedia.-Et nunc, aliquorum veterum, Gallorum, et nostratium recentium ratione medendi breviter eXposita, ASTLEYCOOPER Baronetti, aliorum observationibus interpositis, sententias mihi fusius propositum est
In ambustionum effectibus contemplandistria observantur stadia. In primo, inflammatio cuticularis cum Cuticulae vesicatione adest. In Secundo, Cuticulae est Separatio, Cute modo leviter, modo graviter laesa et nudata. In tertio, demum, Vitae cutis partium que subjacentium perditio plus minusve generalis, eXuviis fere formatis, est. Hanc divisionem, nempe tria in stadia, ni fallor, primo FABRICIUS HILDANUS adoptavit. Hic mihi memorare, Dominum JONEs ' eandem curationem, quae A. COOPER placuit, laudibus esterre, licet.
22쪽
Remedia Ealerna quae corpori in primo Stadio admovenda sunt. Non aperiendae Sunt phlyctaenae; aliter enim multum doloris et inflammationis excitatur. Forsitan haud multum e re mea erit observare, diversitatem opinionis minime parvam hic inter scriptores adhuc inter
severe on the air getling access to the cavities of the vesications ; but xv heri the irritation produced by the burn subsides, they may be Open-od with safoty, and at this perion it ought al-ways to ba done, for When the serum is alloWed to rest long on the shin beneath, it is api torender ii tender, and even to induce some de-gree of ulceration, Whicli in this manner We prevent. Even at this time the vesicles should boopened With smali punctures, so that as litileair bo admitted as possibie, V &c. Doctor THOMSON ', contra, Phlyctaenas mu-
- System os Surget y. ' On Inflammation.
23쪽
crone acus aperire, nullo aere admisso, suadet.
Seroque tarde fluente, V ait ille ; tensio, qua
vesiculas comitatur, minime Vero Cuticula amota, minuitur, aegerque Sic multum levatur.
Casus hujusmodi, etsi maxime generalis, haud multum periculi in se habet. Partem quam frigidissimam servare maxime proficit, et sic dolorem et inflammationem simul diminuimus; et ad hanc rem liquor plumbis acetatis, glacies et ni X, aCetum, aqua, &C. Utenda, et SaepiSSime renovanda sunt. Partem assectam, ubi fieri possit, in aqua frigida, donec dolor et inflammatio discesserint, immersam tenere prodest. Doctor THoMsON ' casum narrat, ubi in usu hujus remedii quadraginta et octo horas perseveravit aegra: vesicatio minime apparuit quidem, sed indema utrum remedii casusve effectus esset non apparet) Supervenit. Solutionem sortem sulphatis aluminis, vel etiam atramentum, Cum Spe Commodi aliqua saltem, applicare licet. Acetum antiquissimum remedium est; Sed nuper a Domino CLEGII ORN ' in omni casu, una
24쪽
Cum pulvere carbonatis calcis, valde laudatum est. In opinione nostra autem, in hoc stadio imprimis, nisi solummodo etiam, Utile erit. Doctor THoΜsoN vero aliis praestare, quae in USusunt, remediis, non existimat. Glacies, et quoque nix, sicut a JACOBO EARLE Equite satis monstratum est, utilissimum remedium est; praeci-
pue vero, ni fallor, in hoc stadio ; et Doctor ΚΕΝΤIsu, ut mihi persuasum est, IACOBUM EARLE hoc remedio promiSCue Saepe USUm CSSe, demonstravit. Spiritus aetheris sulphurici evaporatio forsitan, nisi forte oris ambustiones eX-cipias, proderit. Doctor ΚENTISII Vero ait,
That in this manner the person Would betossed froni Scylla on Charybdis, and to avoidboing boiled, he would be froZen to death. Remedia vero, his valde diversa, in hoc stadio quoque adhibita sunt. VAN SWIETEN et HEIs-τΕn juxta ignem vel candelam, vel in aqua tam calida, quam po8Sit ferre aeger, Commode par-
tem poni assirmant; et tali curationi Doctor I NT1sH haud dissidet. Some liold, V saysTuuNER, the burrat paris to the sire ; others
25쪽
ilip them in hol water, or bathe them thereWith, amming the externat heat, by a Sort of Sympathy, draWs sortii that which was sent in by thesre, according to that common saying, Omne simile, simili gaudet, vel simile sibi trahit; ignis ipse est sui ipsius alexeterium '.' υStimulantia quoque applicata sunt. Vino Veteres, alcohole SYDENHAM, et nuper Spiritu terebinthinae Doctor ΚENTIAM, usi sunt. In ambuStionibus metallici tractores minime prosunt. Haec hujus stadii remedia sunt; refrigerantibus Vero maXime Confitendum est. Post dies octo vel decem, si non sponte emuXerit Serum, ulcerationem excitabit, ut bene observavit B. BELL ; aperiendae sunt igitur vesicationes, et spiritus camphorae dilutus, vel spiritus vini dilutus, applicetur. Internis Remediis in hoc stadio vix opus est. Si vero gravis fuerit ambustio, si aeger juvenis et plethoricus sit, vel si multum eXcitatum fuerit Corpus, Sanguinem mittere, Cathartica adhibere, et diaetam antiphlogisticam praescribere, Sine dubio non alienum erit.
26쪽
SECUNDUM STADIUM . In hoc stadio cuticuluamota, cutisque nudata fuit ; et si late pateat ambustio, plurimum doloris et periculi adest. Et in casibus hujusmodi gravibus, in spatio duarum vel trium horarum, a maXima Corporis, quae eXcitatur, irritatione, mors interdum evenit. In casibus gravibus signa sequentia fere adsunt: Pulsus valde frequens et debilis, magna anXietas et dolor, vomitus, rigores, spirandi dissicultas cum sensu funis circa pectus arcte ligati, et, si non aegro sucCurratur, Singultus accedit, et comate Sopitus, Serius Ocyus, Sed fere circa tertium diem, e medio tollitur. CereVisiae coctores, qui in liquorem incoctum Anglice mort) inciderunt, huic fato misero valde obnoxii sunt. Saepe vero ambustiones hujus stadii minus periculosae, et remedia interna non adeo Valentia requirentes, accidunt ; remedia Vero eXterna eadem maneant. Remedia emterina in Secundo ambustionum Stadio. optima applicatio est linamentum eX aqua calcis Carron Oil vernacule nominatum , quod per penicillum capillaceum, plumarum fascicu-
27쪽
lum vel pannos linteolos eodem madefactos, CO-piose applicandum est. Lactis Vero et aquae calcis partes aequales huic remedio forsitan antecellunt. Hae applicationes dolorem minuent, cuticulae vice, accessum vulneri aeris impediendo, fungentur, et poStremo SeCretionem P Uris repriment. Linimentum eX aqua calcis plerique laudant auctores ; et Doctor THOMsON ambustionibus oris a pulveris nitrati eXplosione maxime prodesse eXistimat. Medicamenta e plumbo composita commendantur : sed colicam pictonum per absorptionem Cuticularem, quamvis quibusdam alias persua8Um est, Saepius excitant. EXtractum opii in aqua solutum, ubi valde saevit dolor, proficit; sed magno vulneri fortem solutionem, ne aliquis applicet, ASTLEY COOPER monet; ait enim, Coma et a popleX- iam inducere sibi saepius visam esse. MiSturam olei et pulveris opii applicare expedit: Doctor ΚENTisH vero oleo simplici, Vel per Se, non praestare dicit. Solutio fortis saponis in bullas excitati a Domino Bincii de Satiat Tuo-MAs's Hospital commendata est .
28쪽
Ratio medendi interna in secundo et tertio ambustionum stadiis maximi interest.-Hoc in stadio, secundo scilicet, ubi symptomata supra dicta adsunt, remedia potentia effectumque suum quam citissime praestantia esse debent. Remedia maxime stimulantia, Cum opto Conjuncta, Veluti brandy, rum, Vel gila, Cum aqua calida Commista, una cum tincturae opii Si., vellXXX. guttis, vel spiritus aetheris sulphurici, vel spiritus ammoniae compositi, Vel tincturae opticamphoratae Si., sine mora adhibenda, et pro re nata repetenda sunt. In calido lecto aegrum ponere, et ampullas aqua calida plenas scrobiculo Cordis, plantisque pedum applicare, maxime utile est. Haec remedia, secundum symptomata, Sed fere per spatium horarum duodecim, una cum jusculo bovino aliisque similibus, repetere eXpedit. Hic autem nimis longo tempore in horum remediorum USU, non peritandum eSSe, memorare licet. Talis plerumque igitur ratio medendi est; sed ubi vel delirium vel apoplexia adest, sanguinem Sino dubio statim detrahere necesse est, et POS-tea stimulantia remedia, ut alias proposita, si
29쪽
symptomata graVia Supra dicta Sese prodant, pariter prosunt. In casibus levibus stimulantibus non opus est; et Doctor THOMSON Venaesectionem, laxantia, diaetam antiphlogisticam, et dia-phoretica imprimis, et postea vinum et cardiaca commendat. In omnibus casibus, et praecipue
in gravibus, Opium, quippe quod dolorem levetet quietem conciliet, remedium praestantissimum eXistit. Prodest vero alvum leniter laXam servare, dum in usu Opii continuamus. Talis est ratio medendi, quam Statim adoptare juvat; et quae Sequitur, Secundum Symp- tomata ordinanda est. Curationi Vinum, cin-chona et cibus valens fere idonea sunt. DOC-tor ΚΕΝΤIsH vero suppurationem talia augere, et febrem hecticam inducere existimat. An vero sine puris formatione perfici curatio potest ZEt nonne corpori id, ex quo formetur Pus, Praebere neCesse est 3 Prognosis caute semper dicenda est: et aetatem, Constitutionem, ambuStionis magnitudinem, quae omnia curationem plus minusve afficiunt, pendere oportet. Ulcera dolentia et curatu dissicilia saepe rema'nent ; optima vero applicatio est unguentum
30쪽
hydrargyri nitrati; et quando Sanae, et cuti pares granulationes fuerint, ad cicatricem sequens lotio cito perducit: Recipe Zinci acetatis grana sex ; liquoris plumbi acetatis diluti uncias Sex. Misce. Sed si multum inflammationis adsit, Cataplasma emolliens admovere proficit ; et si puris Secretionem nimis augeat, ex liquore plumbi acetatis diluto, vel ex paululo sulphate aluminis conficiendum est, vel pulverem Carbonatis calcis, vel pulverem lapidis calaminaris sussicere proderit.
TERTIUM sΤADIUM est ubi vita Cutis plus minusve deletur, plerumque cum formatione eXu
Remedia eiterna. -In lioe stadio spiritus terebinthinae calidus, Una cum unguento reSinae, optima applicatio est; eXHViarum Separationem, quae Curationi maXime necessaria eSt, Pro e-
hens. Quae primis paucis horis sit applicatio, multi non multum interesse dicunt; huic vero opinioni haud equidem faveo. Si nimiam irritationem applicatio stimulans excitet, intermittenda; et unguentum resinae solum, Vel cataplas'