장음표시 사용
11쪽
sa valetudine investigare oportet : nam dum dubitandum est, an diverse agat in illis duabus conditionibus, multa sunt in morbis ipsis quae fallent et in errorem omnino ducant. Opiniones igitur
quorundam scriptorum de hac re collegimus. Parum confidentes tamen hoc argumentum ingredimur, quia Scimus plurimos scriptores et medicos sententiam nostrae prorsus alienam elegisse. Demonstrare tamen posse speramus, illam discrepantiam vel in eXternis solis constare et a Variis temporibus quibus conditio circuitus sanguinis observata fuit; vel ab obsequio quod magnis nominibus injicitur, nam isto modo plurimi credunt Digitalem sedativam esse, et morbum ip8um
culpant siquando aeger remedio VeXatur, Vel Symp- tomata oriuntur quae vi sedativae parum attribui debere videntur.
Clarissimus BEDDoΕs multum scripsit de dotibus et usu hujus medicamenti, et credit stimi lans esse. In tractatu de Curatione Phthisi laborantium, dicit, ' Digitalis, administered so asnot to induce sichness or langu0r, Very regularly increases the momentum of the bicod : η V et ite- Page 97.
12쪽
rum, I have known Digitalis Occasion an in- crease of the pulse hom 76 to 120, with heat of the s in and headache. In two instances I be-lieved it to produce severistiness, With a peculiarmotiled appearance of the shin Ille effectus
stimulans, ex hoe eXperimento confirmationem aecepit. Charta infuso Digitalis saturato imbuta ranae Vegetae dorso applicata fuit : animal symp- tomata inusitata eXcitationis per tres horae quadrantes eXhibuit. EXperimentum saepe Variabatur, Sed semper eodem rediit. Instrumentum etiam composuit quo pulsus momentum accurate menSUraret, et Semper observavit id momentum
Digitali augeri. Dominus ΚINGLAΚΕ Digitalem sedare credit: dicit tamen, Iis inordinate operation is sOme- times exerted On the heari and lungs, inducingpainsul palpitation, stricture, and anXiOUS reSpiration l. 'Dominus FERRI AR, in Tractatu de Dotibus Aledicinalibus Digitalis, primo assirmat Digita-- Page 206. ' Essays and Observations on Digitalis in Phthisis Pulmonalis, P. 27.
13쪽
lem sedativum immediatum esse, pulsus celeritatem tardare, et pulsum centies et Vicies per horae SeXagesimam partem Vibrantem ad septuagies vel octogies, ad Voluntatem assidentis, sine periculo minuere posse. Alemorat tamen medicament tum interdum imprimis morbo occurrere Visum esse, Sed Symplomata tandem prorupuisse et aegrum citius praecipitavisse quasi mora brevi praevaluissent. Quinctiam fatetur remedium nullum aegroto praesidium contra laesiones inflammatorias
vel haemorrhagicas tunicae villosae ventriculi et intestinorum, quae tam saepe mortis praecursores in
l morbis hydropicis fiunt, praebere '. Dominus J. SANDERs, in disquisitione de Dil gitali, experimenta plurima in se et amicos ejusl instituta tradidit: semper invenit pulsum augeri, t frequentia aut vi, protinus in initio, post Omnem l medicamenti portionem. Ipse eXperimentum adi limites usque prudentiae prosecutus est, et plurimal symptomata quae medicis fere creduntur pericul lum ostendere in sese excitavit '. In Super, in i multis historiis, in eodem opusculo memoratiS,
animadversationes in curationem multorum mor- Pag. 4, 5, et Seq. ' Pag. 197, et Seq.
14쪽
borum narravit: repperit semper, Statim post omnem medicamenti dosin, pulsum accelerari, in iis etiam quibus cerebri affectus et pulsus retardatio jamjam satis evidentes fuerunt. Clarissimus Toxicologus ORFILA, in eXperimen iis ejus de hoc veneno, notaVerat pulsum inianimalibus facultatibus ejus subjectis, non minus De
quenter Vibrare : nec equidem sane tales effectus expectare potuit, nisi arbitremur materiam esse quandam quae c0r et systema arteriosum immediate et sine ullo alio auxilio moderetur : nunc pulvis irritationem localem excitavit, quae inflammationem Vehementem genuit, ut probaVerunt plus minusve ruboris et exulcerationis ventriculi et intestinorum' Dominus ΜΛGENNIs historiam VulgaVit, qua pulsus assectiones magna cura observaVit. Tincturae Digitalis doses maximas exhibuit : guttae ducense aliquando indies haustae sunt: pulsus tamen per intervalla solum assiciebatur, et nunquamdiu : interdum accelerabatur, etiam quando cerebri assectus satis manifestus fuit. Quantum Ρο- tuit vehemens pulmonum assectio qua laboravit
Toxicologie Generale, tom. ii. P. 294.
15쪽
aeger, essectibus sedativis, et lethalibus quidem, quos tales portiones gignere aptae Videntur, praevenire 3 Nausea et vomitus saepe Orti sunt cum intermissione et irregularitate pulsus : cederunt tamen, portione medicamenti minuta sine remediorum usu. Digitalem nihilominus sedativum
Putat Ex his praemissis concludere licet, Digitalem
reVera stimulantem esse, et vim deprimentem, aut a cerebri assectione post materiae absorptionem, aut a diminutione vis nervosae per cerebri ConSenSum cuma Ventriculo et primis viis, pendere : aut si, sententiae clarissimi W1LSON PHILΙΡ'accedimus, a minuta sanguinis copia cordi reducta, inflammatione facta, ventriculum et intestina vehementer assiciente. Effectus usitatiores qui ab usu Digitalis oriuntur, sunt, primo, pulSUS acceleratio quaedam, cum febricula : sed ea non saepe notantur : nausea et vomitus, cum levi vertigine et dolore aut capitis, aut oculi, aut frontis, cito subeunt: pulsus irregularis et intermittens, et saepe multo rarior quam sanitatis sit, evadit. Illa symptomata semel ex- ' Μ0dieal and Physical Journat, vol. iii. p. 127.
16쪽
citata, plus minusve perstant, et interdum pejora quidem sunt, intermissione remedii non obstante.
Aliquando sensorium, aliquando ventriculus et intestina, praecipue afficiuntur : rarius sanguinis circuitus solus, et nobis mirum videtur Digitalem hocmodo aegro non Saepe prodesse : in pneumonia
vidimus pulsum non plus quam quinquagies per
horae seXagesimam partem eX usu Digitalis vibrantem, sine ullo levamine tussis aut dyspnoeae : en- cephalon et intestina non perturbabantur. In multis exemplis hoc medicamentum nec pul-SUm nec genHS nerVOSHm per longum tempus afficere videtur : sed tandem aliquis vertigine et convulsionibus subito corripitur, et brevi extinguitur. Casum hujusmodi novimus, et plureS a Variis auctoribus narrantur. Talis eventus explicatu dissicillimum videtur. Cadavera inspicere nunquam nobis datum est, adeo ut nescimus an mutationes ullae sint quae sedem morbi aut mortis causam satis indicent. Secretionis intestinatis conditio vitiata, et cerebri exsanguis pallor, in cane ab ORFILA memorato, sententiae eorum favent qui credunt cor minorem Sanguinis copiam gradatim excipere, primo sorsan per intervalla, sed tandem nimis perpetuo, ut muneribus sungatur.
17쪽
observatum est apud eos quibus digitalis datur, pulsum variissime micare, et positu corporis facile assici. Nonnulli credunt primam actionem ita detegi posse : parum fidentiae tamen huic methodo attribui debet, nam eadem pulsus mutatio Omnibus accidit, et a majore Vi musculosa qua utUntur stantes quam Supini pendere Videtur. Dominus SANDERS, in opusculo supra citato, multa hujusmodi exempla narrat. Idem experti sumus magna debilitate oppressi, et Semel non minorem disserentiam quam viginti pulsationes per horae sexagesimam partem, inter duos positus observavimus. EXperimentum Saepe repetitum, semper eodem rediit, quamvis minus notabile fuisset. DE DO8Ι ΝΙΜΙΑ ET REMEDIIS. Digitalis in nimia copia assumpta, multa eXcitat incommoda: primum appetitus deficit, dolores thο- racem Occupant: Visus aliquantum minuitur, et dolor capitis vel supra unum Vel alterum oculum, aut in ima orbita, cum quadam tensione membranacea frontis, percipitur: Objecta viridescunt vel fla-
18쪽
vescunt : deinde nausea et Vomitus aegrum continuo VeXant; sensus debilitatis intolerabilis apud scrobiculum cordis, cum languore et palpitationibus, adest; sudores algidi, Viscidi erumpunt; musculi laxantur, et quasi ab artubus pendent; cutis sordida fit; vertigo accidit; nebulae vel muscae VO-
litantes visum offundunt; di arrhina, cum magna virium prostratione, Una cum Singestu, Synesse, delirio et convulsionibus, se ostendit, donec parOX-ysmus violentior Vel motus mortem asserat. Haec remedia contra illum affectum utiliora sunt; vinum aut alcohol: fomenta stimulantia aut epispastica, circa Scrobiculum cordis. Si ventriculus, quod saepe accidit, nihil retinere potest,enemata jusculi cum guttis octoginta ad centum et viginti Tincturae Opii exhibere oportet. Fο- mentum utile fit ex Linimento Camphorae Sh
Spiritus Ammoniae Compositi, Tincturae Opii, αα S8S.
Quando ventriculus minus irritabilis evadit, Consectio optata in pilutis, cum pauxillo vini rubri Lusitanici et cardiacis, Camphora, Ammonia, &c. symptomata levabunt. Medicamenta sub mini-
19쪽
mo volumine semper adhiberi debent, ne vomitus res secillima) excitetur vel revocetur. Sat superque constat eX iis quae supra memorata sunt, quantum medico providere oportet ne effectus graves, qui ex incauto vel longiore hujus medicamenti usu Oriuntur, Superveniant. Quidam monent usum saepe intermittere : alii doses non nisi post longum intervallum exhibere ; nam scimus portiones minores quidem rapida successione ingestas, pessima Symplomata ciere. Prorsus vitandum est ubi curans effectus quotidie ob-l servare neqUit. Quando digitalis aliquem affecit, scire interesti minorem medicamenti quantitatem eosdem essectus et citius quam antea praeStare : quaedam sunt quibus assueti minime laeduntur: sed hic, res non ita se habet: vis nervosa debilior sit et promptius corrumpitur.
Μorbi quibus Digitalis maxime eXhibetur, sunt, variae Hydropis formae, Pulmonum, Cordis
20쪽
et Cerebri affectus, Rheumatismus acutus, et sere ubi pulsus praeter naturam acceleratur. In Hydrope, quando morbus continuo post Scar- latinam, vel frigus, Vel ex abusu hydrargyri, acceS-sionem habet, et ubi urina calore coagulatur, efficacior existit. Doctus BLACKALL η de hoc urinae coagulatione multum scripsit': ex conditione corporis inflammatoria oriri credit, nam aliquando sanguinem in urina Hydropicorum vidit. Quinetiam ubi aeger aliquantum debilitatur, et 1ibrae laxioris est. Durities tumorum et fibrarum tensio, ut memorat WITHERINGUs, usum ejus contraindicant '. Secundum BLACKALI , si urina non solum coagulabilis sit, sed etiam parca, colorata et foeda quum primum profluit; si sanguinem rubrum contineat, aut frigefacta turbida evadat, et sedimentum furfurosum et lateritium demittat, multum ex usu Digitalis sperandum est. Sed contra, si urina quamvis Sero onusta, pallida, cruda et copiosa sit, parum utilis erit; dosis parva esse debet, et timendum est ne noceat. Quaestio orta est, an Digitalis diureticum ha-
