Dissertatio medica inauguralis, de morbo glandulari Barbadensi .

발행: 1800년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

tur aliquis; sed memoria tenendum est, corticem, febrifugum potentissimum, in hoc morbo debellando vix quicquam proficere; minime quoque medicis convenire de modo operandi, quo haec medicamina in curatione intermittentium feliciter adhiben

tur.

NULLUs quidem, nisi systemati plus justo addic

tus corticem Peruvianum et arsenicum iisdem virtutibus morbos sanare, unquam credere potest. REC remedia vero, utcunque sagaciter administrata, et votis medici optime respondentia, mor-hum solummodo leniunt, neutiquam tollunt. DEMIGRANDUM est aegrotantibus, ex insula, in regionein frigidiorem vel humidiorem si morbum penitus eXtirpare Velint. PERPAUCos autem, dolendum est, qui morbo tentantur, ad hoc auxilium confugere possunt.

NUNC ad consilium ultimum, quodque quidem . magni interest devenitur, scilicet, quibus rationibus deformitati isti, quae, morbo neglecto, nunquam non contingit; praecaVenmUS.

AD hoc consilium explendum, absorptionem fluidi extravasati quam citissime adjuvemus, Oportet.

42쪽

C Us in positione horizontali servandum est, do nec sedata fuerint inflammatio cunctaque irritationis indicia.

MALUM Vero tam extimescendum, pressura prudenter adhibita, solummodo vitare possumus ; haec toti cruri aequaliter applicanda, et dum aeger est in possitione erecta, nunquam negligenda. DOLENDUM est opinionem de humoribus pecantibus adhuc adeo invalere, ut multi, ne hoc remedio et tutissimo et commodissimo utantur, deterreat. Existimant enim ; humores, si pa aliqua externa compressa fuerit, in aliam quae Vitalis est, transituros ; quodcunque igitur intumescentiam minuat aut tollat, cautissime vitant. H. E C est causa, cur tumores istos adeo informes

persaepe in insula nostra offendimus. Opinio vero tam falsa tamque perniciosa jam obsolescere coepit, et paulatim abolitum iri confido.

Hoc remedium et tutum esse et efficax, antequam morbus inveteraverit, ex experientia pro certo affr- mare possum. Hoc quoque asserere haud vereor, ut concivibus meis persuasissimum esse velim, crure ita tractato, morbum rarius reversurum esse quam

antea consuevit.

43쪽

POTEsTATE considerata qua pollent absorbentia ad solidas structuras etiamque partis corporis durissimas tollendas, nullus locus dubitandi restat, quin idem remedium morbo longius progresso feliciter usurpetur. HOC consilio, cutem etiam servare humidam proderit; et has duas res optime essiciemus emplastri adhaesivi ligulis. In femina generosa Grenadensia, quam curabat Dominus Home, tumor qui conveXo pedis inerat, his ligulis usurpandis, per spatium solum decem dierum, dimidia parte minuebatur.

ΡROPHYLAXIS .

MORBUM cujus historiam tradere conatus sum: omnibus remediis resistere, quae nobis adhuc innotescunt, jam ostendimus. Quaecunque igitur malii reditum impediunt, earum notitia, utcunque angustis finibus contenta, revera summi momenti

Qui insulam linquere non possunt, iis, me judice balneum frigidum utendum est ; non autem . in aqua manendum illis aut exercitandum, donec lassitudo usque ad defatigationem processerit; usumn Vero ejus prudentem, frequentem, et moderatum, . suadere volo.

44쪽

ILLI prae ceteris omni causae irritationis debent vitare aut obviam ire, quos semel tentavit malum. Quas partes culices aut cetera insecta momorderint,

Unde prurigo magna est et defricatio saepe cuticulae, eae emplastro aliquo leni adhaesivo statim te gendae sunt. Εmplastrum Litharargyri huic rei optime respondet. UNGUENT A et cerata, quibus admiscentur partes mungiae porcinae, sevi ovilli, et spermatis ceu vulgo applicantur. Sed oleae cuncta, et Gipos praesertim ex animalibus, in regione nostra calida facile rancida fiunt; ac ita dotes acridas et stim

'lantes nactae, irritationem cujuS Praec enci caus adhibebantur accelerant.

HAE observationes leves forsitan videantur, sed quum ego ipse tapius sensit, et, quantum boni existis rebus sedulo observatis; et etiam quantum mali ex iisdem neglectis, oriatur, dignas notatu quidem duxi. Si tantum probabile Videatur vel unum ex concivibus meis huic morbo diro ita eripi posse, rae pretium me fecisse putavero. Qui morlaboraverint, hi talia auXilia supervacanea esse existimabunt. Huic opusculo finem impositurus memoriam ib

45쪽

lius medici celeberrimi qui hunc morbum primo illustravit laudibus meritis prosequendam volo. Phaenomena et symptomata morbi ita accurate delineavit ut quicunque ex natura et observatione, ea describit paululum ad descriptionem ejus pulcherrimam addere poterit. Morti ejus eheu l praematurae, sed potius arti nostrae imperfectae et imbecillae forte tribuendum est, quod observationes et indagationes quas fecit, nobis auxilio tantillo in eo sanando fuerunt. EXEMPLUM tamen ejus ad rem persequendam alios hortaturum esse confido.

FINIS. GLASGUAE:

SEARCH

MENU NAVIGATION