De Dionysii Halicarnassensis in libro de compositione verborum studiis [microform]. Dissertatio inauguralis quam..

발행: 1868년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 연설

11쪽

nihil intulerit ille, quod exponit, elocutionem in verborum electionem et compositionem dividi idem a Cicerone in

commentatione de elocutionis arte ut diu notum praemittitur de orat ΙΙΙ, 37, 149: Omnis oratio conficitur ex Verbis, quorum primum nobis ratio simpliciter videnda est, deinde conjuncte. Nam est quidam ornatus Orationis, qui ex singulis verbis est, alius, qui e continuatis conjunctisque constat. s. 52, 199. Nimirum quid esset compositio, apud Omnes constabat Dionysius c. 2 in ita am definit:

χεῖα τινες τῆς λεξεως καλουσι. Haec postrema ad Chry- Sippum auctorem Spectant, nam quod partes orationis a quibusdam elementa, στοιχεὶα, nominabantur, a Chrysippo

id initium duxisse verisimile est, quippe qui στοιχεῖα pro Voce μερη inveniSSe videatur. s. Stein ilia p. 290, qui testem profert Galen de Plat et Hipp. dogm VII, 3. p. 232.

Chart. ota autem quaestio de partibus orationis, cum ad nostram commentationem hactenus tantum pertineat, qu tenus eis conjunctis compositio esticitur, eo magis hic omittenda est, cum Dionysius ipse Se hanc doctrinam a veteribus dudum traditam accepisse profiteatur. Accedit quod tale quaestiones grammaticas parvi facit, ita ut de partibus orationis nihil addat nisi πλὴν γ γε τῶν πρωτων, ἴτε των τρι υν ὴ τετταρ υν ut Stoici volebant , εἰ, σων δη

ποιεῖ, c9λα p. 9. Ne Quintiliani quidem tempor de hac re judicium constabat, ut ille Instit orat. I, 4, 18 tradit: -Τum videbit, ad quem hoc pertinet, quot et quae partes

Orationis, quanquam de numero parum convenit. Non ab re esse videtur OnSiderare, quaenam ratio

Dionysium inter et Ciceronem in constituenda compositionis opera intercedat; nam cum graecorum rhetorum, qui ante Dionysium vixerunt, scripta de compositione injuria temporum deperdita sint, Ciceroni doctrina, quam e Graecis in usum linguae latinae translatam esse consentiunt,

ad Dionysii merita illustranda aliquid consert Grammati-

cam de syntaxi quam dicunt doctrinam prorsus hic excludi per Se patet, nam hanc demum pollonii Dyscoli studiis initium cepisse, et Dionysii disciplinam longe ab ea recedere

constat cf. Steintha l. c. p. 685. Cicero autem de Orat. III., postquam de verborum usu et delectu singulorum disputavit, g 17l-199, periodicam elocutionem, qualis esse debeat, ostendit quas in Orat inde a g. 149. de compositione docet, ad numerum orationis maxime pertinent. Ad tria illa quae orationem essiciunt, verba, membra, periodos in Orat haec accommodat praecepta de verborum collocatione: ut aut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus cf. de orat. III, 43, 172); aut ut forma ipsa concinnitaSque Verborum conficiat orbem suum aut ut comprehensio numerose et apte cadat. Idem . 202: partes, collocationis eae, quas diximus, compositio, concinnitas numerus. Olla igitur collocatio est συνθεσις Dionysii, compositionem autem Cicero . 50. appellat constructionem, de orat. III, 171 collocationem, continuationem eam quae est συνθεσις. Hoc autem postremo loco de collocatione haec habet: Collocationis est componere et struere verba sic, ut neVe Spereorum concursus neve hiulcus sit, sed quodammodo coagmentatus et levis. Comprehensionem Orat. g. 204. ita ci cumscribit: in toto circuitu illo orationis, quem Graeci περιοδον, nos tum ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut circumscriptionem dicimus ceti. Denique de orat ΙΙΙ, Ι7l. 173. accuratius Ostendit, quid in continuatione verborum velit inesse hujus enim partes ponit collocationem, de qua paullo ante vidimus, et modum quendam sormamque verborum, quae quid sit ex Ciceronis verbis apparet: Versus enim veteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc St, numero quOS-dam nobis esse adhibendos putaverunt. Interspirationis enim, non defatigationi nostrae neque librariorum notis, sed verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas

in orationibus esse voluerunt. Intelligit igitur orationem articulis membrisque et periodis distinctam, quae ut essicia-

12쪽

1011

tur, maXime numeros adhibendo esse censet. Cum hoc loco consentit ille Orat. . 79. quem supra attulimus, consentit quoque Dionysius de comp. Verb. . . p. 9: εστι

CL do Thucyd. c. 22: ubi distincte tradit Dionysius, et do

partibus dicendi, verborum delectu et compositione orationis partium, antea a multis disputatum esse, et de utriusque partibus, quas eodem modo quo Cicero de orat. III,

37, 149. 43, 171 distinguit: πιτι διαιρεῖται - μἐν λο-

verba Optima docent, Dionysium a Cicerone nihil de hac roderivasse, nec aliud quidquam eum ab oratore Romano sumsisse verisimile esse infra videbimus, quanquam literarum latinarum se gnarum esse ipse narrat Archaeol. Om. I, 7θω καταπλεDσας εἰς Λαλίαν - διάλεκτον τε την Pωμαι-κην εκμαθὼν καὶ γραμμάτων τευ ἐπιχωρίων λαβων ἐπιστη-μην- τ λ. Illam autem compositionis definitionem Dionysiacam si respicimus, totum ejus ambitum minime a se expletum esse, quodam modo ipsum fugisse videtur nam primam tantum partem, collocationem Verborum. tractat,

do membris hoc tantum disputat capp. 7-9) quo modo justo verborum ordine, consormatione, mutatione de his v. c. 7 in. essiciantur atque compleantur. de pulchritudine

vero membrorum et Suavitate earumque essiciendarum arte,

in qua summa iperis versari debebat, nihil omnino profert, de periodis denique hoc tantum habet, ea quae praecedant easque quae aequantur sibi ipsis accommodandas apteque inter se collocandas esse. Si quidem per periodos oratio efferatur oporteat neque enim in omni sermone utilem esse dictionem periodicam, sed componendi peritorum esse hoc quoque, quando usu venire debeant periodi quando

non debeant, accurate respicere: C. 9. X. 13.

Sed quod Dionysius omnium qui praecesserunt doctrinas compositionis perparvi aestimat tantumque eas dicendi summum finem neglexisse judicat, quantum e verbis ejus

quae Supra commemoraVimus apparet. novum quoddam

consilium eum cepisse jure concluditur. Itaque quae ipse excogitaverit. statim exponit atque unum quidem in ratione positum est . quae verba naturali quodam ordine ac vinculo inter se conjungi velit, nimirum hoc modo, ut praecedant nomina, sequantur verba et adverbia, ut quae tempore et ordine priora int anteponantur, SubStantiva praecedant adjectivis, appellativa substantivis, pronomina appellativis ut verborum tempora praesentia praeponantur derivatis, modi indicativi infinitivis c. 5. yssi hic videtur esso sons atque origo, unde id quod Quintilianus IX, 4. 24 25

commemorat. ortum sit: Illa nimia quorundam fuit Observatio, ut vocabula Verbis, Verba rursus adverbiis, nomina

appositis et pronominibus essent priora Nec non et illud nimias superstitionis, uti quaeque in tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin requenter sit hoc melius. sed quia interim plus valent ante gesta. ideoque levioribus superponenda sunt. iis quae Quintilianus addit fit contra quoque requenter non indecore , ea quin Dionysius sibi vix incepto conatu objicordi fieri 0 Ρο- terat ut . . ex testi est: φάμενος δέ τινων θεωρημά

μην καὶ ἀναγκαῖον ην ἐλθεῖ, ἀπέστην τὶ et p. 38. πάντα ὁ ταυτα διασεσάλευκεν ἡ πεῖρα, καὶ του stηδενος ἄξια ἀπέφηνε. Alterum quiddam sibi vindicat c. I. in p. 39 Λοκειιιοι τῆς συνθετικῆς ἐπιστημης τρία εργα λας εν ιιἐν ἰδεῖν,

13쪽

προσθήκης καὶ ἀλλοιωσεως, γνωνα τε καὶ προς την ιελ-

λουσαν χρείαν οἰκείως ξεργάσασθαι Haec igitur tria illa sunt, quae a Dion78io desιογη ci. p. 44. 45), σχηματισι ιός p. 453, κατασκευή et μετασκευή p. 44. 47 appellantur. Quae quomodo intelligi velit, imaginibus duabus, architecturae et navium labricandarum artis, illustrat, quarum est singulas materias justo inter se ordine collocare, recte consormare, secundum utilitatem mutare. Idem compositionis esse uberius demonstrat, primum in Verb0rum collocatione

c. 63, deinde in membrorum conformatione capp. 7. . ), de qua jam supra disputavimus. Sed investigandum est, quidnam novi protulerit Dionysius, quidve ex aliis sumsisse intellegatur. Ac Cicero quidem hac partitione, quae apud

Dionysium sit, non utitur; nam quamquam de Oratione ornanda accuratius disputat, tamen ubi de totorum nunciatorum periodorumque forma agit, hoc tantum oratori tractandum commendat, ut Verba recte inter se collocet et modum etiam sormamque verborum ornate instruat, Vel quod

idem valet, orationem membris vel incisis et periodis distinguat numeroseque cadentem laciat, id quod supra e posuimus. Habet eum quoque, qui apud Dionysium est σχηματισφιὸς c0 κωλων, in figuri Sententiarum et verborum perspicuus, vel ut Cicero ait, in luminibus sententiarum et verborum conformationibus de orat ΙΙΙ, 52, 200 54, 208. Sed quae apud Ciceronem Verborum consormationes appellantur, non ejusdem generis sunt atque illi qui

apud Dionysium nuncupantur οἱ σχηματισμοὶ τί ν νομή- των quippe qui in consormatione nominum, Verborum, ali rumque orationis partium, i. e. in declinatione et conjugatione cernantur λ), contra quid Cicero intellegi velit, optimo docet his verbis: Orationis ipsius tamquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi repetitio vel ad venust

tem ipsa tractatio, ad ornatum igitur adaptat Cicero e borum conformationes v. de orat. III, 54. 206-208. It que ex his quoque quae modo contulimus, erSpicue apparet, Dionysium totam quandam compositionis imaginem in

animo suo conformasse Ciceronem Vero ea tantum elegisse, quae oratori publico spectanda esse censuerit, illum grammaticae artis partem quandam in doctrinam suam recepisse, hunc totam omiSiSSe.

Alius etiam respiciendus est, auctor ille qui dicitur ad Herennium, eo magis ille comparatione dignus, quod exsontibus graecis ipsis hausit. Is ut compositionis artem in conspectu tam dilucido ponat quam Dionysius, tantum abest, ut in eis solis similitudo inter utrumque intercedat,

quae de ordine et mutatione verborum, membrorum et periodorum ratione non habita, disputantur. arum enim rerum, quas in elocutione maxime admodum oratori accommodatas inesse vult IV, 12, 17ὶ elegantiae, comp08itionis, dignitatis, prima illa ad verborum delectum maxime pertinet: Elegantia est, quae facit, ut unum quodque pure

et aperte dici videatur. Haec distribuitur in latinitatem

et explanationem Latinitas est, quae Sermonem purum conservat, ab omni vitio remotum. - ΕXplanati est, quae reddit portam et dilucidam orationsem. Ea comparatur duabus rebus, usitatis verbis et propriis. Usitata sunt ea, quae Versantur in sermone et consuetudine cotidiana, propria, quae ejus rei Verba sunt aut esSe possunt, qua de loquimur. Sed quae de vitiis sermonis disputat, ad id

pertinent quod Dionysius appellat χἱματισμον Verborum seBarbariSmus est, cum verbum aliquod vitiose effertur. Haec qua ratione Vitare possimus, in arte grammatica dilucide discemus. Quam altero loco ponit, compositio cum eis fere convenit, qua Dionysius nuncupat αρμογην et μετασκευην, id quod ex verbis ejus perspicitur: Comp0sitio est verborum constructio, quae facit omnes partes orationis aequabiliter perpolitas. Ea conservabitur, si fugiemus crebra Vocalium concursiones, quae vastam atque hiantem orationem reddunt. - Ε si vitabimus ejusdem literae ni-

14쪽

miam adsiduitatem. - Et si ejusdem verbi adsiduitatem

nimiam fugiemus. - Et si non utemur continenter similiter cadentibus verbis, - et si verborum transjectionem Vitabimus, nisi quae erit concinna. - tem sugere oportet longam verborum continuationem, quae et auditoris aures et oratoris spiritum laedit. Tertiam denique, dignitatem, sequae reddit ornatam orationem, varietate distinguens, et in verborum et in sententiarum exornationem dividitur , a Dionysii quidem doctrina alienam non esse vides, sed figur rum tantum continet copiam ad certum ordinem disciplinamque non adStrictam.

Transimus ad Graecos, qui quid ante Dionysium de compositione Statuerint, nunc exquirendum est. Nullum autem extat opus ante Dionysium compositum, quod eo consilio quo ille doctrinam de structura orationis et poeticae et pedestriS, comprehendat, ita ut hoc sufficere debeat explorare, ex singulis quibusque disciplinis quid petiverit Dionysius. Ac primum de rhetorum praeceptis, deinde de philosophorum et grammaticorum dicendum est. Rhetores vero ei, qui de inventione rhetorica subtilissime quaesiverunt sat multi, omittendi sunt nimirum omnes qui ad He

magorae praecepta artem accommodabant: do quibus omnibus id in universum valet, quod Cicero Brut 263 demermagorae disciplina judicat ). Eorum qui de elocutionis aliqua parte Scripserunt, unius Gorgiae minoris de figuris sententiarum et elocutionis libellus a Rutilio Lupo excerintus extat. De solis igitur figuris quae dicuntur orationis Scriptum extat, quae exiguam tantum partem compositionis apud Dionysium fliciunt; quantum vero Gorgiae ingenium a Dionysii monte critica abhorruerit, id ipsum demonstrat, quod in numerum iratorum riuos imitarentur dignorum, L. c. C. Licinius - probabilis Orator, jam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum eaepedita Hermagorae disciplina. a dat rationes cortas et praecepta dicendi quae simino em habent apparatum, sunt enim zilia, tamen habent ordinem et quasdam errare in dicendo non patientes vias. cs 271.

praeter Atticos inseriores illos ac tumidae inanisque dictionis scriptores recepit, quo Dionysius quam maxime Spe nit Hegesiam, Cleocharem, Myronem, Daphnida, Sosicratem, alios. Ac si accuratius tempora illa respicimus, ta torem nullum extitisse, qui compositionis artem veterum scriptorum exemplis illustratam constitueret, prorsus Onsentaneum est. Nam cuncti ita diversas ingressi sunt vias, ut alii rhetoricam inventionem quam minutissime elaborarent, alii in declamationibus Asianum illud dicendi genus

eXercerent, e quo accurata elocutionis doctriha oriri non poterat, alii Atticos quidem imitarentur, sed unum quendam ceteris neglectis quam accuratissime exprimerent, ver Atticae dictionis eum in modum illi ignari, ut vitia tantum exempli sibi propositi nimis prae se errent, id enim Dionysius et Cicero, maxime illi Thucydidis et Lysiae imitatores uterque opprimere conatus, Variis locis tradunt. De Atticis vero universis qui non judic bant, de elocutione seu parte ejus praecepta ad summos

auctores persectissimamque artis humanae normam accommodata edero non poterant. Nam hoc quidem nemo negabit, Dionysii de compositione sententias in nulla alia reniti nisi in judicio ex optimis scriptoribus emcto eorumque

elocutione accurate perspecta, ita ut jure meritoque ex observationibus, quas in illos fecit, ejus doctrinam exstructam esse dicas.

Sed ne a grammaticis quidem in orationis structura multum elaboratum erat, nec de ratione aut conjunctione enuntiatorum praeter poetarum elocutionem disputatum. Nam quod nunc grammatici est, id illius temporis grammaticorum munus non suisse, sed eos in Scriptorum, praecipue poetarum, interpretatione et emendatione maximo studia collocasse notum est omnibus. Hoc igitur in aliam cadit partem, atque eam, qua Dionysius Scriptorum Veterum eorumque reliquiarum recensionem criticam exercuit. Illud cum eoruna esset qui proprie grammatici dicebantur, alii legibus sermonis constituendis operam dabant. Quam

bipartitionem Quintilianus d 4, 2 cita exprimit Haec

15쪽

igitur professio, cum brevissime in duas partes dividatur,

recto loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittat. amo scribendi rati conjuncta cum loquendo est, et enarrationem praecedit emendata lectio, et mixtum his omnibus judicium est quo quidem ita severe sunt usi Veterea grammatici, ut non Versus modo censoria quadam virgula notare et libros, qui salso viderentur inscripti, tanquam subditos summovere samilia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint alios omnino exemerint numero. aec ideo accuratius adposuimus ut Alexandrinorum grammaticam in memoriam revocaremus. Hanc igitur Arbstarchei per longam annorum seriem Xercebant, cum et ipsis philosophorum, maxime Stoicorum, de sermonis sundamentis quaestiones amplectendae suerunt. Unum extat

duplicis illius grammaticae disciplinae specimen, ea Ars grammatica, quae Dionysio Thraci tribuitur. In qua non

starchum discrevisse verisimile est cs. Steintha l. c. p. 5703 ex philosophorum et grammaticorum disciplinis nam utrique ad eas statuendas contulerant conjunctae traduntur, et in eas dividuntur, quae flexione quam dicunt grammaticam mutantur, eaSque quae non mutantur, Sed etiam critica ars in scriptoribus exercenda ut summa grammat,

corum praemittitur. Quanquam quaenam tammatici illius Dionysii sint, quae non ad liquidum nondum perductumost: cf. de hac Arte ejusque interpolationibus Schoemanni Prooem Ind. lecti GryphisWald. 841. M. Schmid in Philol. VII, 360 382. VIII, 231 253 510-520. Atquo haec quidem breviter disputata quae longius

extendi necesse non est, cum accuratius de grammaticae

progressu Steintha in libro saepius citato agat, et quod qui unus etiam restat Varro ad hanc partem nihil novi conseri plura de eo infra disserenda erunt), - haec igitur satis meonstrant, singula illa, quae Dionysius de comp. Verb. c. 6. in tribus compositionis partibus ponit, ex diver-

sarum disciplinarum contracta expleta perpolita esse. Εtenim quod primum ponit, respicere quid cum quo ODnexum pulchram soleat ossicere et jucundam compositionem, ad verba orationis inter se componenda ita relatum: σκοπεῖν, groto ονομα χ ρῆμα η των αλλων τι ιοριων, ποίω

πεφυκεν διατιθεναι τας ἀκράς p. 40. I, nimirum id a grammaticis poetarum elocutionem exquirentibus et a musicis, de quibus infra videbimus, accuratius observatum erat. Sed hoc ipsum vetustatem hujusmodi doctrinae docet, quod contrarius ille rectae ac praestanti verborum collocationi soloecismus ante Dionysium jam dudum taxatus erat: v. Aristot Rhset. III, 5 ετ δε ποιεῖ σολοικιζειν το μὴ ἀποδιδοναι, εὰν μη επιζευγνυῖς ἀριφοῖν ο αρμοττει, P0Stquam exposuit prava collocatione verborum orationem seri obscuram; porro uci ad Herenn IV, 12, 17. Soloecismus est, cum in verbis pluribus consequens verbum superiori non accommodatur. De hac soloecismi notione s. Dionys de Thucyd. c. 37 τουτο τὸ τελευταῖον εἴ τις εν τοις

σχημασιν ἀξιωσε φερειν, ου αν φθάνοι πάντας ου GO-λοικισμους, σοι γίγνονται παρα τους ἀριθμους καὶ παρατα πτωσεις, σχήματα καλέων apud eum igitur sere idem est qui apud Auct ad Herenn barbarismus. s. Quintil. I, 5, 41. Ernesti, Lexico technologiae Graecorum rhetoricae S. v. orro ex placitis de linguae legibus explicatur consormatio Verborum p. 41 , ad quam explicandam hoc

quaerendum ait, utrum numerus singularis an pluralis, casusne recti an obliqui, utrum genus masculinum an semininum an neutrum, in verbis rectane an supina sui Sint

commodiora, quae temporum differentiae, aliaque hujusmodi. Mutatio autem singulorum verborum ex observationibus quae in veteres scriptores lactae erant, saeile apparet quomodo a Dionysio in compositionem recipi potuerit; confir

16쪽

Ιου Haec tria etiam in membrorum compositione exercenda sunt, id quod, ut Dionysius docet, usus πεῖρα ipse explicabit te structura autem membrorum c. 7 haec exponit: καὶ τωτα aeuossa δε προ αλληλα, ως ἰάεια φαίνεσθαι καὶ φίλα. - πολλακι γαρ τουτὶ μἐν ὁ κῶλον τουτου προτεθέν, ν επὶ τουτο τεθD, Μυστουίαν τινα ubi φαίνει καὶ σεμνοτητα δεεραν δε τινα συζυγίαν λαβον. παρι φαίνεται καὶ σεφινον tui et ipsi ex analogia structurae verborum inventae, similo quiddam conserendum est apud Auci. ad Herenn. V, 9, 26 Membrum orationis appellaturres breviter absoluta sine totius sententiae demonstratione, quae denuo alio membro orationis excipitur. - Ex duobus membris suis haec exornatio potest constare; sed commodissima et absolutissima est quae ex tribus constat; quanquam haec non ad eandem sententiam redeunt ac Dionysii verba, tamen de membrorum accurato ordine ab utroque disputatur Apertius etiam quae sequitur membrorum consormationem c. . antiquitus magnopere tractatam SSe constat: in hac enim Dionysius ponit tritam illam ac notissimam figurarum, quae dicuntur, conformationem, de qua quidem hanc exponit Sententiam: υκ εστιν εἷς τροπος τῆς εκ ορας των νοηιιατων. ἀλλα τα ιιεν ως ἀποφαινομενοι

τιθέμενοι, α δ αλλως πιυς σχηματίωνχες ok ἀκολουθως καὶ την λέξιν πειρwιεθα σχηματί ιν Figurarum doctrinam, quam OtiSSimam SSe Significat, non modo peramplam, sed etiam dissicilem tractatu esse ipse affrmat. magni sit momenti explorare quando et a quo certa ratione in orationem receptae sint. Quintilianus in praestantissimo illo et accurat de figuris loco lib. IX. ipsum Zoilum do figuris egisse testis est ) Sed multo ante de sententiarum quam de elocutionis figuris disputatum fuisse lacile nobis perSuademus irimus quod Sciamus, Gorgias figuras elo-

cutionis induxit ). Omissis omnibus illis de figuris scriptis hoc unum addere libet, Quintilianum X, 3, 2 dua elocutionis figurarum genera Statuere, alterum loquendi rationem vocari, alterum maxime collocatione exquiSitum esse testa tem illud grammaticum, hoc rhetoricum mavult dicere. Ρrius illud a Dionysio considerari apparet. Accurate autem Omnes figurae apud eum notiones describere eo magis hoc loco Supersedemus, quod diligentissime eo collegit eismannus in dissortatione de Dionysii Halic vita et Scriptis. Rin- teli 1841. p. 37. Nunc de membrorum ornatu dicendum est de quo Dionysius . . in haec judicat: τι καὶ μετα-

ενεκα ποιουσι ποινὶταί τε καὶ συγγραφεῖς, a τῆς αρμονίας, D ηδεi καὶ καλὴ γενοιτο πάνυ λέγου δεῖν Ioμαι λογου. Simile vero judicium ante eum sertur Aristot. Rhet. ΙΙΙ, 9. ubi de periodorum duobus generibus, eo quod membris constat et eo quod uno tenore effertur, sermone instituto, de membrorum et periodorum spatio haec praecipiunt δῶ

τε λίαν βραχυκωλοι υ περίοδος γίνεται cs Demetr de elocut 10. εστι περίοδος συστημα - κωλων 1 4Osιματων καταστροφων, de cujus auctori aetate quamquam parumconStat, tamen quae nota Sunt repetit. Dionysium autem

illum apud Aristotelem locum praeter alios respexisse facile tibi persuadebis, si reputaveris, Aristotelis libros rhetoricos cum onmes, tum librum tertium manibus eum multum versasse a), Constat igitur, illum Rhet. lib. IV, quanquam de Aristotele aucὀore Sa pius recte dubitat, ante Dionysium

, os Philostr. Viti Sophist. I, 9. rei inius Rhenan. N. S. VII, 542 Cic. Orat. g. 175. Dionys de Demosth. e. 5. X.

17쪽

2021

scriptum esse, id quod vir cli admonuit ) te periodis denique quanquam pauca Dionysius exponit, ut jam Supra retulimus, tamen nonnulla adserenda videntur, quibus eluceat ante Ciceronem et Dionysium, et ante ipsum Aristotelem de earum Structura inti quaesitum suisse. Periodicam enim orationem primus Gorgias ad certas formas adstrinxisse videtvi' Cic. Orat. 167. 175 eum nihil nisi ad periodum ligatum elocutum esse tradit Demetr de locvt. 15. Atque ita quidem periodos instituit, ut aut membra quae dicuntur parallela enuntiaret i. e. λεξις διαγρημένri aut inter se op-

9 de elocutione per membra enuntianda disputatur. is Anaximen. Rhet. c. 24. εἰς δυα ερμηνεδειν. Itaque ante Thrasymachum periodica oratio inventa est, nam quod Suid. S. V. Θρασυμπος tradit, eum periodum invenisse, ita intellegendum est, ut quod Gorgias invenit via ac ratione in artem redegisse dicatur: s. Cic. Orat. g. 39, qui parum accurate primum et Thrasymachum et Gorgiam id egisse tradit, it

verba verbi qua8 dimenSa et paria reSponderent, ut crebro conserrentur lugnanti compararenturque contraria et ut pariter extrema terminarentur eundemque reserrent in cadendo sonum. Sed Cicerone ipso auctore haec tractasse utrumque primum non nisi traditum serebant. Quod Gorgianam membrorum aequalitatem et Oppositionem Thrasymachus ad saniorem rationem reduxit. ideo a II1eophrasto in libr. περὶ λέξεως periodi inventor appellatus est. s. Dionys de Lys. c. Thrasymachv idem primu nomen periodi ad rationem pedestrem transtulit, antea in musica tantum arie adhibitum. De eo s. etiam C. F. Hermanu, De Thrasymacho Chalcedonio sophista, Ind. lecti Gotting. 184N. Prooem Spengel, Arit. Scripti. p. 93-98. Venimus ad ea illustranda, quae Dionysius in compositione spectanda 8Se docet, voluptatem vel suavitatem et pulchritudinem c. 10 in.). Hoc praeceptum a se primo datum esse mon obscure ipse Significat δοκε μοι too

ix Dionysios in Aristoteles. Moti. 1863, p. 33. ταυτα εἶναι τευκ υτατα, ευν ἐν ίεσθαι δεῖ tot ς συντιθέντας

ἐποιησά/ινὶ ν, τῆς θ ήδείας συνθέσε 0ς καὶ τῆς καλῆς. Quid do suavitate cogitari velit, c. 11. in accuratius docet:

τοιαυτα, in pulchritudine Onit την ιεγαλοπρέπειαν καὶ το βάρος καὶ θν- ινολογιαν καὶ το ξι ηια delend. καὶ

inquit, κυριωτατα ει ναι. Et Suave quidem et pulchrum illud nasci censet Dionysius modulatione Vocum, numero eurhythmo variatione, decentia, id quod et ipsum ex sua Sentcntia essu significat . 11. n. ἐξ οὐδἐ Iosιαι γενζσεσθαι λέξιν δεiαν καὶ καλὸς κτλ. Id quia accuratius explicari debet, causam addit capp. 11. 12 Etenim modulatio numerus variati decentia φιέλος, ρυβ ιιος, ιεταβολή, πρέπον ut audientibus grata sint, efficit litorarum et syllabarum vis ac natura earumque justa collocatio i). - . 96. Omnia, quae antea demonstravit, Sic comprehendit: τί δη το

πολυφιορφος ὁ λογος γίνεταC 0στε πολλη ἀνάγκη, καληνιιἐν εἶναι λέξιν, ἐν γ καλά ἐστιν νοstaτα, καλέον δ' aes o- νιευν συλλαβάς τε καὶ γρά/Ωιατα καλὰ αιτια εῖναι, δεών τε διάλεκτον ἐκ τευν δυνοντων τ ν ἀκoην γίνεσθαι Sentiendo igitur cum pulchra et suavis oratio percipiatur, id primum respiciendum 8Se censet. Quod cum Stoici neglexerint, Dionysius p. 31. de eis hoc fert judicium: πολλοί, i

n c. 12. γλυκαίνουσι τινες αυτην ηχοι, καὶ πικρεινουσι καὶ ραχυνουσι καὶ λεαίνουσι, καὶ πολλα αλλα παθη ποιουσι περι αυτήν

αιτια δὲ si τε tu γρα ιματυν φυσις, ἐξ εὐν ὴ φωνη συνέστηκε, πολλας καὶ δια ινορους χουσα δυνάμεις, καὶ Ἀων συλλαβῶν πλοκὴ παντοδα- πως σχηματιζομένη.

18쪽

μαλλον πάντες, arro τῆς ληθείας πεπλανήθησαν- oi δ' ἔναρ εἶδον, τί reo εστ το ποιουν δεῖαν καὶ λην την συνθεσιν. Alii etiam locis plurimis ad audiundum

compositionis virtutes referri statuit i). Illud αἴσθησις Dionysiacum cum legerit, quis est qui non statim de Aristoxonoco tot Qui eodem modo Harm. elem. I, p. 32. Meib. -- sicis paene principii loco habendam esse dicit της αἰσθήσεως ἀκρίβειαν, ad quam quaecumque in muSic Sunt, reseruntur omnia I, p. 43. cf. . .): swυσιο πεδονεστιν ἀρχῆς χουσα ταειν η τῆς αἰσθ ήσεως ἀκρίβεια. Hanc autem sententiam Aristoxene ut fundamentum artis musicae acerrime contra adverSarios, Pythagorae08 dico, defendebant, qui in ratione una λογω, musicam niti volebant a). Quodsi plane ex riostoxeni sententia sensum suavis compositionis judicem facit, eo magis apparet Dionysium orationem ad arti musicae praecepta accommodare eorumque ad vim redigere, ex his verbis p. 57. quae de musicae virtutibus locutus facit: υκ ἀλλοτρία κεχρηsta του πράγsιατος εἰκον ιιουσι κη γάρ τις ην καὶ τῶν τουτικων λογων πιστήμη, τρο ποσε διαλλαττουσα τῆς εν dat καὶ ργάνοις, ουχὶ τε ποιο καὶ γαρ εν ταυτηὶ καὶ μελος εχουσιν αἱ λεξεις,

milem inter musicam et orationem pedestrem rationem ipse Aristoxenus Elem harm. I, p. 3. Meib. Statuit: πρωτον

3 p. 41. ου παντα γε μετα παντων τιθέμενα μοίως πέφυκε διοτιθέναι τας ἀκοάς, p. 48. βραχυτερον του δέοντος ο καὶ ου ἡδυακουσθῆναι, ν προσθήκη ταυτη γεγένηται χαριεστερον, . 55. φην, την ήκοην ήδεσθαι πρωτον μεν τοῖς μωσιν, πειτα τοῖς ρυθμοῖς κτλ. p. 68. αὐτ οωμαι χρῆναι φυλαττειν ἐν συνθέσει τον μιέλλοντα διαθησειν την ἀκοην ἡδέως ' se ευμελῆ καὶ υρυθμα καὶ υφωνα νOMατα, υτ ῶν γλυκαίνεταί ε καὶ μαλάττεται, καὶ, ολον οἰκείως διατίθεται - ἴσθησις, ταυτ' ἀλλήλοις συναροιοττειν.

sius autem praeter Aristoxeni auctoritatem etiam artis musicae in theatris exercitationem pro sua doctrina sacere existimat: etenim illam ευμελειαν et ευ ρυθμίαν, qua Aristoxenei unicuique insitas esse Statuebant, Se ipSum Saepe Xpertum esse dicit Cicero quoque, qui cum DionySi conSentiens in numeris et vocibus ornatum orationis positum Sse censet i , et ipSe rudem sensum de musicis et virtutibus et

vitiis judicare, et ut de omnibus brevitatibus et longitudinibus

metricis, ita de acutis gravibusque vocibus judicium ab ipsa natura in auribus OStri collocatum esse exponit a). Ac Cicero quidem, quanquam arti harmonicae aut rhythmicae operam non dedit, tamen unde his gravissimum momentum ad orationis compositionem tributum sit, de orat. I, 44, 173.174. uberius tradit ). Nihil igitur novi orationi intrusit Dionysius, quod ex arte harmonica et rhythmica ejus Suavitatom et pulchritudinem deduci statuit, id quod eo minus miros nos habet, quod in Graecis omnibus naturalis quidam artium musicarum intellectus inerat, contra Cicero, Quinti

Orat. 49, 162. , quia rerum verborumque judicium prudentiae est, vocum autem et numerorum aures sunt judices, et quod illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem in illis ratio invenit,

in his sensus artem. - Duae sunt igitur res, quae permulceant aures, sonus et numerus. - Verba enim, ut supra diximus, legenda sunt potissimum bene sonantia ceti.

2 Orat. 51 173. De orat. III, 50 195-51, 197. Parad. 3, 2, 26.3 L. c. Versus veteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam nobis esse adhibendos putaverunt. Inte spirationis enim, non defatigationis nostrae neque librariorum notis, sed verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in orationibus esse voluerunt, idque princeps Isocrates instituisse fertur, ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem delectationis atque

19쪽

tianus, alii latini rhetores, ab eo alieni, sententias suas musicas ex Graecis desumta tradebant. Itaque a Dionysio quaedam nobis tradita sunt, quae uni diligentius illis studiis se dedidisse comprobant. 8 enim unus, quod Sciamus, docet in oratione quotidiana nec ultra diapento quod dicitur offerri nec infra subsistere vocum modulationem Nimirum notissima haec sententia sui88 existimanda est, quanquam,

qui primus eam Statuerit, O quidem Xplorare non OSS

mus Aristoxenum de intervallis in modulatione obtinendis accuratius egisse ignificant ea verba lem harmon. I, 3.

quae supra ad rationem inter orationem et artem musicam demonstrandam commemoravimus notanda etiam ea Sunt,

qua illo loco addit ἐπιμελῶς δ' ουδενὶ recorroτε γεγέννται

γον τέ ποτε στιν. Accedit quod fines quosdam ess docet, intra quos vox efferatur, quosque egredi non liceat ). Causam vero in hoc inesse dicit: διοριστεo ουν κάτερον αυτ ῶν, προ ει ποιουμενους τὴν ἀναφοράν, προς τε τοφθεγγδιιενον καὶ τὰ κρινοπι ταυτα δε ἐστιν ἱ τε φωνη καὶη κοη cs. p. 33.), ο γαρ ἀδυνατουσιν αυται, ὴ ιἐν ποιειν, γη ὁ κρινειν, ταυτ ἐξωθεν τεθέον του τε χροσίμου καὶ δυνατῆς ἐν φωνῆ γενέσθαι διατάσειυς. Qui vor sint illi finos, ibid. p. 20. declarat ) Sic cum Aristoxenus harmonices

aurium causa, numeris stringeret. Namque haec duo musici, qui erant quondam eidem poetae, machinati ad Voluptatem sunt, versum atque cautum, ut et Verborum numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem. Haec igitur duo, vocis dico moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis severitas pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt. 3 Ibid. p. 14. πασης φωνῆς οργανικῆς τε καὶ ἀνθρωπικῆς ευραγμένος ἐστί τις τονος, ο διεξέρχεται μελένδουσα, ο τε μέγιστος καὶ ἔλαχιστος ουτ γαρ ἐπὶ το μεγα δυναται φωνὴ εἰς πειρον αυξειν την του βαρέος τε καὶ του ξέος διαβασιν, - ἐπὶ το μικρον σπα- γειν, ἀλλ ισταταί που ἐφ ἔκάτερα.2 L. c. υτευ μὲν - ου εοικεν εἰνει τι μέγιστον σίρονιυνον διαστημα, κατὰ μέντοι την η μετέραν χρησιν - λέγω δ' ημετέραν, τήν

leges ad solutam orationem extenderit, non dubium videtur, quin auctor fuerit et Dionysio ut omnibus, qui ad musices leges sermonem distinxerunt. Etiam illa de comp. verbb. p. 4. Dionysii studium in arte musica collocatum ostendunt, quae de temporum rhythmicorum in pedestri oratione

et in musicis operibus discrimine resert πεζὴ λέξις οι-

δενος ου ονοφιατος, υτε ρήsιατος, βιάζεται τους χρονους,

nutio ετατίθησιν ἀλλ' ora παρείληφε τῆ φυσει τας συλλαβὰς τάς τε μακρὰ, καὶ τα βραχείας, τοιαυτας φυλάττει ν δ ρυθμικη α ιιουσικη μεταβάλλουσιν αυτας ιειουσαι καὶ αυξοτσαι, ἴστε πολλαγας εἰς τἀναντία ιεταχευρεῖν. Sic igitur a Dionysio modulatio et numerus prorsu in compositionum inducta sunt, eodem sere illa commodo, quo ab Aristoxeno in musicam artem; s. Quintil. I, 10, 22: ο-cis rationem Aristoxenus musicus dividit in ei θ sto et ιέλος 1 3ιετρον. Quorum alterum modulatione, canore alterum ac sonis constat. Sed repeti necesse non est, quae ab hominibus doctis de Aristoxeno explorata Sunt.

Jam videamus, quid de Dionysii de litorarum et syllabarum indole sententia judicandum sit, quarum Sonis aures suaviter affici est. Atque eo quidem, quod sententiam Suam SSe non innuit, cum non hi verbis: δοκε μοι et Similibus eam inserat, aliorum doctrinam repeti ostendit.

Quae autem cap. 14 de literarum partitione dicit, ex parte apud ipsum Platonem in Craulo disputantur, ex parte Aristoxeni sunt, ut diserte declarat ). Quae quidem ut metrici scripti partem estpha Fragna de griecti Rhythm. p. 11 ex Aristoxeni opere, nod erat usisHκτὰ συιιποτικά, hausta esse putat de quo cl. then XIV, 38 a. Quaestio-

τε δια τῆς ἀνθρωπου φωνῆς γινομένην, και η δ α τῶν ργάνων - φαίνεταί τι μέγιστον ιναι τῶν συμφώνων τουτο δ εστι το δια ποτε, καὶ τ δις δια πασων. L. c. Τῶν στοιχείων τε και γραμμάτ- ου μία πάντων φυσις,

20쪽

nes de literis ut syllabis ad metricos pertinere et consentaneum est et ab Aristotele Poet. 20. confirmatur: περὶ ν καθ' καστον εν τοῖς ιετρικoi προσηκε θεωρεὶν ScimuSetiam Aristoxenum grammaticam pro parte musicae habuisse i). Definitio vero iterarimi, quam Dionysius proseri Ἀρχαὶ τῆς

placitis perdiu nota erat, ac vix est cur id moneam Dionysius quidem hunc potissimum locum respexisse videtur: Aristot Poet. U. 20. στοιχειον sti ou εστι φωνη ἀδιαίρετος, ο πασα δε, ἀλλ' εξ ης πεφυκε συνετη γίγνεσθaιφωνη καὶ γαρ co Θηρὼθ εἰσὶν ἀδιαίρετοι νουναί, υν ου δεμίαν λεγι στοιχεῖον, nempe quia in Syllaba Vocesque comprehendi non possunt. s. Steintha l. c. p. 52. De partitione ac numer literarum uberius disputare pus non est:

de his enim a philosophis p et a grammaticis, Aristarcheis de quorum uno, Dionysio Thraci supra quod huc pertinet, disputatum est), denique a Varrone in libro de grammatica δὶ

satis superque di8ceptatum erat, sed ne ita quidem inter omnes de numero literarum OnStiti SSe ece apparet, quod Dionysius se negat plus XXIV literas supponere. Maximo vero est momento, quod Sono Singularum literarum accuratius describit, atque ita quidem, ut indicet, qua quaeque oris parte pronuncietur, indeque quasi efficiatur sonus: cap. 14. p. 7 85. De qua re ex grammaticorum reliquiis

in Dionysii Ihracis Arto Grammatica nihil traditum est,

, Quintil. I, 10, 17. Archnas atque Ari8toxenus etiam subjectam grammaticen musicae putaVe t. et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit tum Eupolis ceti. cf. Νchol ad Hermog. VII, 65. m. esipha l. c. p. 41. 2 cf. Aristot Popl. c. 20. lat. Craiyl. p. 24 c. Phileb. 18h. c. heaetet. 203 b. Steintha l. c. p. 125, qui docet quamdiu ante ipsum Platonem de ea re convenerit. 3 cf. Wilmanns, De M. Varronis libris grammaticis, p. 108.

κει καὶ βραχυτητι, ετ ει οξυτητι καὶ βαρυτητι καὶ τῶ ιιέσιν. Hic igitur προσβολὴ illud linguae adversus aliam quandamoris partem pulsationem Significat. Illud cap. 20. Poeticae

sive Aristotelis est sive non est, hoc Saltem apparet, de ratione qua literae pronuntiarentur, ante Dionysium diversas sententias prolata esse Aristoteles revera de litoris se quaesivissemist anim IV, 9. comprobat: a μἐν οἶν φωνηεντὶ φωνη καὶ ο λαρυγξ ἀφίζσιν, τα δ αφων κ γλωττα καὶ τα χείλη. Ex vetere sonte Aristides Quintilianus Domusica II, p. 92. Meib. praeter alia haec hausisse videtur: καθολου ταυ ἐν ἐς μῆκος βροντα ' το στομα, σεμνοτερους τε του ηχους καὶ ἀρρενοπρεπεῖς τα δ' ἐς πλατος διαιρουντα, καὶ τα ἐκφωνήσεις ἱλτους τε καὶ θηλυτερας εχει. Sed ante Aristotelem lato Craul. 426 c. de literarum sonis rerum naturam imitantibus loquitur. Antea autem Pythagorae de literarum natura quaesiverant Davis ad Cic. u-scul. I, 25.), 0 Secuti Sunt ophistae, ut ex lat. Craul apparet hinc etiam derivanda videntur, quae Aristid. Quintil. lib. II, 88. disputat. V. v. LeutSch, Grandrisiderariech. Meuth, p. 104. l. g. 61. 105 idem ostendit, metricos de indolo atque historia literarum et natura syllabarum in Operum proemiis certe inde ab Heliodori aetate egisso Philol. XI, 741.3; sed de hac nihil constare dolendum est, quippe de qua homines docti in diversas partes dissentiant. Ex litoris officiuntur syllabae. De earum brevitate ac

longitudine apud Dionysium Τhracem p. 32 633. eis.

eadem sere inveniuntur quae apud Dionysium Halicarn comp.

SEARCH

MENU NAVIGATION