장음표시 사용
451쪽
sthenis administratione visum iri. Istius etenim in rep. gerenda in-Stitutis, Classes, eXercitus, urbes penitus disSipatae Sunt. 44. Sed neque Phrynondam arbitror, neque Eurybatum neque alium quenquam eorum qui sim improbitate excelluerunt talem magum aut praestigiatorem exstitisse, qualis hic noSter e St, qui, tellus, o di immortales, daemones atque homines, quicunque Vera audire
Curatici audet, os vestrum directo contuens, audet affirmare, Thebanos societatem vobiscum iniisse, rion temporum ratione, non metu instanti, non vestra existimatione commotos, sed Demosthenis
concionibus adductos. Atqui multas ante istum legationes Thebas obierunt homines, quibus summa cum illis familiaritas intercessit, primo quidem imperator illo Thrasybulus Colγttensis, vir apud I hebanos fide et auctoritate valens ut nemo alius : deinde Thrason Erchiensis, hospes publicus Thebanorum : Leodamus porro Acharnensis, dicendi viribus Demostheni non inferior, ac mihi quidem multo suavior visus orator hic Archedemus Pelex, ipse quoque facundus et qui multa in rep. gerenda propter hebanos pericula adiit ductor ille popularis Aristophon AZeniensis, qui perdiu Boeotorum partibus Studiisse insimulatus est Pyrrhander denique Anaphlystius orator, qui etiam nunc vivit. Sed tamen nemo unquam ex iis Thebanos potuit ad vestram amicitiam perducere:
causam equidem Scio, Sed propter eorum calamitates non necesse
est Xponere. At enim, opinor, postquam Philippus ademtam iis Nicaeam Thessalis tradidisset, bellumque, quod olim e Boeotorum finibus depulerat, nunc denuo per Phocidem in ipsas hebas re-Vexisset, postquam denique Elateam occupatam vallo muniisset in eamque praesidium imposuisset, ibi demum illi instantium malorum
metu incumbente, Athenienses accerSiverunt, et vos copia eduxistis et hebas introiistis armati equites peditesque, priusquam vel unicam syllabam de societate scripsisset Demosthenes : hebas autem quod intromittebat vos, tempus fuit, metu S Societati necessitas, non DemoSthenes.
45. Siquidem vero his in rebus tria vel gravissima Demosthenes in vos peccavit. Primum, quod cum hilippus verbo quidem vobiscum bellum gereret, revera multo acriori odio in Thebanos incenderetur, quomodo re ipsae declararunt, et quid pluribus opus est haec tanta tantique ponderis celavit, et societatem nobis cum Thebanis futuram Simulans, quae non ex temporum neceSSitate sed suis legationibus oriretur, primum populo perSuasit ne magnopere spectarent quibus conditionibus societatem feri conveniret, sed satis haberet si fieret modo hoc primo autem occupato univerSam
Boeotiam Thebanis dedidit, cum in decreto scripserit, ut Si qua civitas a hebanis descisceret, Athenienses Boeotis qui Thebis
essent opitularentur, verbis, ut solet, res suffurans alioque transse o
452쪽
rens, quasi vero Boeoti, reipsa injuriam passi, in callido Demostheni Verborum ConteXtu aequiescerent, ac non potius damna illa accepta gravissime essent laturi deinde bellicorum sumptuum duas Parte Vobis adscripsit, qui longius a periculo aberatis, tertiam Τhebanis, turpem in his singulis quaestum aucupatus imperium maritimum cum illis communicavit, impensam proprie e Stram SSU 0-luit terrestre, si nugis indulgere nolumus, totum prorsus ad hebano transtulit, adeo ut in eo quod natum est bello Stratocli imperatori vestro acta non sit de militum salute consulendi potestas. Neque ero haec ego incuso, alii praetermittunt, Sed et ego Commemor et Omne reprehendunt et vos scitis neque irascimini. Sic enim in Demosthenem ostis animati insuevistis jam istius acinora exaudire, ut nihil amplius miremini. At non ita sacere vos oportet sed indignari, sed acerbe punire, siquidem reliqua civitati bene prospereque Vulti procedere. 46. Secundam vero et antedicta multo graviorem injuriam fecit, Cum Senatum populique majestatem penitus furtim submovit et I hebas in Cadmeam traduxit, rebus nostris cum Boeotorum Principibus pactione facta communicati su quin vero tantam sibi dominationem comparavit, ut jam conscenso Suggestu glorietur Se quo Velit legatum profecturum, etiamsi vos non mitteretis : quod si quis imperatorum ei contradiceret, quo praetores in servitutem redigateOSque assuefaciat ne sibi refragarentur, minetur Se SuggeSti Omine litem intentaturum praetorio plura enim ad VOS Commodis
Sua Opera e Sugge Sto, quam per imperatore e praetori perveniSSe. In eXterno autem eXercitu, cum ex ordinibus non completis quae-Stum saceret, militare stipendium furaretur, et decem illa millia externorum militum Amphissensibus mercede accepta locaret, multum licet obtestante et in concionibus quiritante me, civitati imparatae, Surreptis mercenariis ubsidiis, periculum summum injecit. Quid
enim putatis Philippum temporibus illis in votis habuisses Non ut
SeorSiM Cum Urbana acie, seorsim cum Conductis copiis ad Amphissam decertaret Graecos tanta plaga accepta X animato Opprimeret 8 Et tamen horum omnium malorum opifex Demosthenes non satis habet, si poenas effugerit, sed nisi etiam aurea corona donetur, indignum putat neque ei sumit praeconium coram vobis fieri, sed nisi et coram Graecis praedicetur, serendum negat. Ita nimirum prava indoles magnam potestatem adepta publica semper excudit calamitateS. 47. Tertia vero et superiorum omnium gravissima est injuria, doqua sum dicturus. Cum enim Philippus Graeco non Contemneret, nec ignorare neque enim intelligentia caruit-se de bonis ortunisque omnibus in parvo dieculae spatio esse decertaturum, atque idcirco pacem facere vellet, legatosque missurus esset cum The-
453쪽
barum principes imminens jam periculum resormidaren neque injuria non enim eos orator militiae rudis ordinisque deSertor monuerat, sed Phocense illud decennale bellum aeternum animis documentum infixerat , cum haec igitur ita se haberent, Cumque animadverteret ea Demosthenes, ac suspicaretur Boeotorum principes Pacem Privatim coituros, auro sine se a Philippo accepto, non sibi vivendum arbitratus, si qua largitionis societate Xeluderetur, repente in concionem prosiliit, et neque dicente quoquam mortalium, pacem cum Philippo facere Oportere, neque negante, Sed quia Censeret se hoc veluti praeconio Boeotorum principibus multo ante denuntiare, Ut Secum praedo capis partem communicarent, per MinerVam jurabat, quam scilicet eo fabricatus est Phidias ut inde quee-Stum faceret et pejeraret Demosthenes, si quis pacem esse cum Philippo faciendam diceret, se eum capillis arreptum in carcerem abducturum, Cleophontis imitatus in administranda rep. rationem,
qui bello Lacedaemonio civitatem dicitur perdidisse. Sed cum Thebanorum principes ei non attenderent, militesque vestro jam egreSSOS remisissent, ut vos de pace consultaretis, ibi vero omnino amen evaSit, et cons Censo suggestu Boeotorum principes Graeciae proditores appellavit, scitumque se facturum dixit is qui nunquam hostem rectis oculis intuitus est, ut vos legatos Thebas mitteretis, qui a Thebanis transitum postularent contra hilippum. Summo igitur pudore affecti Thebanorum principes, ac veriti ne revera Grae-COrum proditores Sse viderentur, a pace divertebant, atque ad aciem instruendam properabanL48. Hoc loco optimorum virorum meminisse dignum est, UOS iste cum sacris non litatis, non annuentibus, in apertum periculum ablegaSset, ausus est, fugacibus et loci desertoribus pedibus in tumulum mortuorum ascendere, eorumque fortitudinem collaudare. ad res magnas seriasque agendas hominum omnium utilissime, ad rationis confidentiam omnium accommodatissime hoccinemo agere contendes, in ora istorum intuens, debere te propter civitatis calamitates corona honestari Vos, si is dixerit, patiemini, unaque cum iis qui defuncti sunt vestra scilicet commorietur
memorial Adeste mihi paulisper animis, Athenienses, non jam in
judicio sed in theatro ponite vobis ante oculos praeconem Prodeuntem praedicationemque ex plebiscito facturum, a Vobiscum Considerate, utrum putetis mortuorum propinquo plures lacryma profusuros Ob tragoediarum spectacula et acerbos heroum CZSu S, qui mo in cenam producentur, an ob civitatis iniquitatem et dementiam. Quis enim, non vir modo Graecus, sed vel homo liberaliter institutus, non ingemiscat, si nihil aliud illud saltem in
theatro recordatus, hoc quondam die tragoedis, ut nunc in cenam Prodituris, quo tempore melius erat morata civitas et melioribu gu-
454쪽
bernatoribus utebatur, progressum praeconem, producti Sque pupilli' quorum patres in praelio ceciderant, adoleScentulis integra a matura instructis, pulcherrimum et ad virtutem commendandam aptissimum praeconium facere consuevisse, Hos adolescentes quorum patres in bello fortiter pugnantes OCCU-buerunt, ad pubertatem usque populum alui S Se, nunc autem integra hac armatura tectos, faustis ominibus, ut ad res suas revertantur, dimittere, et ad principem in consessu lo Cum Vocare. Haec quidem Olim praedicabat, nunc vero non item, producto enim e qui
liberis orbitatis Causa fuit, quid praedicabit, quid clamabit ' ametsi ipsa decreti praescripta recitarit, nunquam tamen ObmuteSCet Vera rei turpitudo, sed praeconis verbis contraria prorsu eloqui videbitur, opulum Atheniensem hunc virum, Si quidem iste vir est, corona donare, virtuti ergo nequissimum, fortitudinis ergo timidissimum locique desertorem. Ne quaeso vos, AthenienSes, Per Jovem reliquosque deos immortales, ne trophaeum de vobis ipsis in Liberi patris orchestra statuatici ne populum Atheniensem in Con- Spectu Graecorum amentis condemnetici ne miseris Thebanis insanabilium et desperatorum malorum memoriam refricetis, quos hujus culpa profugos in urbem e Stram excepiStiS, quorum sana, sepulcra, liberos Demosthenis nundinatio atque aurum regium
perdiderunt l49. Sed quoniam corporibus non affuistis, animis saltem eorum
calamitates intuemini, ponite vobis ante oculos civitatem aptam, diruta moenia, sedes incendio Vastatas Conjuges liberosque in Ser-Vitutem abductos, viros a mulieres graves annis sero libertatem dediscentes, plorantes, supplicantes vobis, irascentes non iis qui a se poenas expetiverunt sed iis qui harum calamitatum auctores exstitere, enixe flagitantes ne vos ullo modo perniciem Graeciae Orona donetis, sed ut genium etiam et fortunam quae hominem istum comitatur caveatis neque enim aut civitas aut privatus quisquam pulcre unquam discessit, Demosthenis usus consilio. on pudet vos, Athenienses, in portitores qui Salamina transvehunt hanc legem tulisse, ut si quis eorum navigium in trajectu etiam invitus everterit, ne ei postea liceat esse portitori, ne quis in hominum Graecorum capitibus temere negligenterque versetur huic vero, qui et Graeciam civitatemque nostram funditus everterit, iterum rempublicam permittere gubernandam l50. Jam vero ut de quarto etiam tempore et praesenti rerum statu dicam, illud vos admonitos velim, Demosthenem non solum in acie
locum deseruisse, Verum etiam Civitati ve Strae, accepta triremi pecunias a Graecis exegisse. Cum autem inopinata Salus eum
455쪽
in urbem reduxisset, primis quidem temporibus tremebundus homosuit, et semimortuus in concionem progressus poStula it ut se pacis Custodem crearetis. Vos autem initio ne nomen quidem Demosthenis decretis adscribi permisistis, sed hoc negotium Nausicli mandastis ciam vero iste etiam coronam sibi deberi contendit. Mortuo deinde Philippo, et Alexandro ad regni succeSSionem Oeato, rursum iste praestigias et portenta moliens, sacella X struxit au- Saniae, et senatum in gratulationis et sacrificii ob laetum nuncium facti crimen conjecit, Alexandro autem Margitae cognomen indidit, aususque est assirmare, nunquam eum e Macedonia pedem elaturum: satis vero habiturum, si Pellae deambularet et exta inspiceret. Atque haec se dicere praedicabat, non conjectura ductum, Sed quod certo Sciret, virtutem non nisi sanguine comparari, ipse penitus Sanguine destitutus, et Alexandrum non ex Alexandri ingenio, sed suapte ignaVia dimensus. Cum vero censuissent a Thessali civitati nostrae bellum inserendum, et juvenis principio, neque injuria, irritatu esset, cumque castra jam ad Thebas admoverentur, legatus a vobis delectus Demosthenes arrepta fuga e medio Cithaerone reversu est, neque in pace neque in bello utilem Se civem reip. praebens. Et quod est omnium acerbissimum, vos eum non prodidiStis, neque in judicium coram consilio Graecorum adduci permisistiset ille autem Vos jam plane prodidit, si quissim vera sunt quae dicuntur.5 l. Ut enim aiunt parati liquo qui legati ad Alexandrum prosecti
sunt et rei merito sane adhibetur fides , est Aristio quidam Plataicus, Aristobuli pharmacopolae, si quis forte Vestrum cognorit, filius. s aliquando adolescens, cum Sui aequalibus forma praestaret, diu in Demosthenis domo diversabatur quid vero aut fecerit aut passus sit, cum dubium atque incertum Sit, tum res mihi nequaquam dictu est honesta. Hic igitur, ut ego audio, eum et quis esset et quomodo antea vixerit nemini esset compertum, in Alexandri gratiam subrepit, et cum eo familiariter versatur. Per hunc Demosthenes missis ad Alexandrum literis, aliquid tandem securitatis nactus est et gratiae reconciliationem, multisque eum blanditiis demulcivit. Inde autem spectate, quam valde res Sit criminationi consentanea.
52. Nam si quid horum revera sentiret Demosthenes, si hostili in Alexandrum, uti jactat, esset animo, tria ei pulcherrima tempora oblata sunt, quorum nullo ut Videtur unquam est usus. rimum cum in regno non ita pridem constitutus Alexander, suis rebus nondum satis compositis, in Asiam transiret; ersarum autem reX classe, pecunia, peditatu floreret, libenterque vos in societatem recepisset propter ea quae sibi ipsi ingruebant pericula. Num tu orationem tunc unam habuisti, Demosthenes, ullumve decretum On-
scripsisti ' Vis ponam metuisse te tuoque ingenio obsecundasseq
456쪽
Atqui timiditatem oratoriam reip. tempora non exspectant. Sed Postquam Darius cum universo exercitu descendisset, Alexander autem in Cilicia intercluderetur, rerum omnium inopia, ut ipse tum dixisti, laborans, cum illum continuo, ut tua pariter serebat Oratio, Persicus equitatus conculcaturus esset, jamque importunitatem tuam civitas capere non poterat et epistolas tuas, quas digitis suspensa circumferebas, nonnullis os meum tanquam hominis perculsi et exanimati Ostendens, cum me auratis cornibus ho3tiam nuncupabaS, et, siquid laberetur Alexander, jam coronatum esse dicebas, ne tum
quidem egisti quicquam, sed rem in aliud tempus nescio quod magis commodum distulisti. His igitur omnibus praetermissis, de iis dicam
rebu quae nune Sunt Lacedaemonii et exercitus externus Secundo
Μarte pugnarant, militesque Corrhagi deleverant: Elpei una cum iis a Macedonibus defecerant Achaei praeterea omnes praeter Pellenseo : Arcadia omnis praeter Megalopolima ipsa autem obsidione pressa erat, et de die in diem capi sperabatur Alexander extra septentriones et orbem pene terrarum habitabilem excesserat Antipater multum jam temporis in comparando exercitu ConsumSerat: quid futurum esset, incertum erat. Hic tu nobis ostende Demo- StheneS, quae gesSeris, quaeve dixeris; quod si velis, cedam tibi suggestu, quoad dicendi finem seceris. Sed quoniam taces, sane tibi quod haesites ignosco que ero tum dixiSti, ego nunc eXPOnam. 53 Excideruntne vobis e memoria verba illa odiosa, immania, quae VOS Olim, o ferrei, quo pacto audire sustinuistis ' Cum pro concione haec effutiret, civitatem nonnulli tanquam vitem amputant, populi palmites quidam resecuerunt, rerum nervi suceiduntur, stor earum
instar in angustum cogimur, quidam podicem quasi mugilibus transfodiunt. Haeccine vero, O bellua, verba sunt an portenta Quid cum in suggestu te in orbem circumagens clamitabas tanquam Alexandro adversatus, fateor me Lasonicam com uarati me ex Citasse, fateor me Thessalos et Perrhaebos ad defectionem imp ud P s e. u vero vel villam quidem ad defectionem impellas Tu, non dico ad urbem, sed ad domum ullam, ubi quid sit discriminis, acceda 8 Verum sicubi pecuniae impendantur, adsidebis, nihil vero dignum geres sit boni quid fortuito eveniat, id tibi vendicabis, teipsum reiciam peractae auctorem inscribes si quis metus ingruerit, profugies: si in spem bonam erecti Simus, praemia POSCes et aurea Coronas flagitabis. 54. Esto at popularis est. Si vos ad honestam verborum ejus Speciem respiciatis, nunc etiam, uti et olim eritis decepti: in naturam ejus reique veritatem aequiratis, nequaquam saltemini. Hoc
igitur modo rationem ab eo reposcite. Ego jam vobiscum expendam,
457쪽
quae insita esse debeant in ingenio viri popularis ac moderati, equeContra ponam, qualem esse Verisimile sit hominem paucorum potentiae studiosum atque improbum vos, his duobus inter se comparatis, spectate jam mihi, non qualis lingua sit, sed qualem vitam egerit. 55. Vos igitur omnes arbitror mihi assensuros, haec in homine
populari inesse oportere. Primum ut a paterna maternaque Stirpe liber sit, ne ob generis infortunium infensus sit legibus, quae potestatem populi tuentur. Deinde ut a majoribus suis alicujus erga populum beneficentis haereditatem acceperit, vel quod est summe necessarium nullius inimicitiae, ne calamitatum in quas majores inciderunt se vindicem praebens, malum moliatur civitati Terti ut in quotidiani victus ratione natura frugi sit ac temperans, ne obierditam in sumptibus nequitiam largitiones contra rempublicam accipiat. Quarto ut et vir bonus sit et dicendi peritu praeclarum est enim mente et consilio res optimas eligere ea3demque eruditione ratoria et dicendi facultat instructum auditoribus probare poSSe; sin minus ita contingat, utique bona mens anteponenda eloquentiae est.
Quinto sorti animo esse oportet, ne in temporum angustiis et in bellis populum deserat. At homini paucorum potentiae faventi his omnibus adversa esse studia convenit quid enim ea vobis iterare Opus est '56. Jam vero dispicite, quodnam ex his insit in Demosthene
ratio autem summa cum sequitate subducatur. Huic pater erat Demosthenes maniensis, vir ingenuus quidem-neque enim mentiendum est- sed a materno avique materni genere quomodo se habeat Ego jam exponam. Gylo quidam erat Ceramensis. Hic Nymphaeo quod in Ponto est, quo tempor oppidum Bud civitas inditione sua tenebat, hostibus prodito, delatus urbe eXsul it, Cum capitis damnatus judicii poenam non exspectasset. Hine Bosporum
concessit, ubi Hortorum qui Vocantur a tyrannis largitionem nactus, uxorem ducit opulentam sane magnamque vim auri secum afferentem, Sed genere Scythidem, ex qua cum duas filias Suscepisset, easque cum grandi pecunia hue misisset, collocavit alteram nescio cui, ne multorum in me odia concitem, alteram spretis civitatis nostrae legibus duxit Demosthenes Paeaniensis, e qua natus est nobis percuriosus hic ardeli et calumniator Demosthenes. Quamobrem ab avo quidem materno hostis erit populi ejus enim majores capitis damnavistiset a materno genere Scytha barbarus lingua duntaxat Graecus. Unde fit, ut improbitate etiam indigenam non
57. In quotidiani autem victus ratione qualis est Ex trierarcho Seriptor oratiuncularum evasit, bonis paternis ridicule dissipatis.
Deinde cum in hoc etiam negotio perfidus haberetur, quod ra-
458쪽
tiones adversariis impertiret, repente in suggestum prosiliit. Cum ingentem a civitate pecuniam accepisset, perpusillam sibi reliquam
fecit. Nune vero aurum regale sumptus ejus eae hauStos inundavit, sed neque hoc quidem satis erit : nudae enim unquam divitiae pravae indolis libidinem exsuperarunt. Ad summam, vitam non X UiS vectigalibus, sed vestris ex periculis sustentat. Quod ad bonitatem autem mentis dicendique facultatem attinet, qualem eum natura finxit oratione disertum, vita turpem. Ita enim corpore SUO Puer est abusus, Ut agitia, quae in Se admisit, nollem exponere vidi enim jam ante odium esse consecutos eos qui vicinorum dedecora nimis aperte declararunt. Sed quid tandem eae hac eloquentia
civitati quaerituri Praeclara verba facta humilia atque abjecta. 58. Jam de fortitudine per mihi brevis restat oratio. Nam si vel Se ipse ignavum esse negaret vel vos nesciretis, diutius esset mihi in hoc loco commorandum : nunc autem quando et ipse fatetur in concionibus vosque Omnes intelligitis, reliquum est ut leges, quae his de rebus latae sunt, vobis in memoriam redigam Solon enim antiquus ille legislator iisdem poenis obstringi debere censuit et eum qui militiam detrectaret et eum qui de statione decederet et eum simul qui timidus miles sit dantur enim et timiditatis actiones. Atqui mirabitur fortasse quispiam, etiam propter naturae defectum actiones esse Constitutas. Sunt. Quid ita Ut unusquisque nostrum poenas legibus irrogatas magi quam hostem extimescens, tanto fortius pro patria propugnet. Legislator itaque eum qui militiam subterfugiat et timidum et desertorem lustralibus vasis fori prohibet, et corona donari vetat et sacrificiis arcet publico nomine institutis tu vero eum nos corona donare jubes, cui coronam leges interdicunt, tuoque decreto hominem indignissimum ludis tragicis in Orchestram arcessis, in templum Liberi patris eum deducis, qui timiditate sua templa prodidit. Sed ne vos a proposito divertam,
facite vobis in mentem veniat, eum Se dicit SSe popularem, non orationem ejus sed vitam Spectare, neque quem e S Se praedicet, sed quis sit, attendite. 59. Verum quoniam in Coronarum et praemiorum mentionem incidi, antequam mihi e memoria eXcidat, praedico vobis, Athenienses, nisi haec praemia infinita et temere conceSSas Corona reprimetis, neque eos quo honore assicitis gratiam vobis habituros, neque res civitatis meliores fore. Improbos enim nunquam in melius mutabitis, bonos ad summam desperationem adigetis. Vere haec a medici, magnis me vobis argumentis monstraturum puto. Si qui vos roget, AthenienseS, Utrum his temporibus nostra civitas gloria magis
florere videatur an majorum nostrorum, Omne Credo SSen Suros
aetate majorum insignius eamfloruisse. Utrum tunc temporis an nunc
viri meliores ' Tunc quidem excellentes, nunc longe deteriores.
459쪽
At praemia et coronae et praeconia et quotidianus victus in Prytaneo
utrum tune erant an nunc crebriora ' une rari apud nos liOnore S, tunc Virtutis nomen in pretio erat, nunc vero res ipSambSoleScit, et Corona Vos non consilio sed ex consuetudine donatis.
60. onne haec igitur expendentibus vobis absurdum merito videtur praemia nunc increbuisse, civitatis opes tum majore quam nune fuiSSe Viros nune esse nequiores, tunc multo praestantiores ' Ego autem, quamobrem hoc ita fit, ostendere vobis conabor. Putatisne, Athenienses, futurum unquam fuisse, qui so vel ad Olympia, vel ad aliud aliquod certamen in quo coronae donentur, Xercere Vellet, ad Pancratium aut aliud quodpiam gravioris luctae genus, Si corona traderetur non praestantissimo sed ei qui malis artibus ipsam Con-Secutus esset Nemo hercle se exerceret. une autem, Opinor, Propter raritatem, propter contentionem, decus, gloriam denique
Sempiternam quo victoriam sequitur, reperiuntur nonnulli qui, Orporibus suis ortunae permissis gravissimisque laboribus Xantlatis, periculum adire cupiunt. Quocirca fingite vos esse certaminis do virtute civili arbitros constitutos, atque illud simul cogitate, si paucis et dignis et secundum leges praemia tribuatis, complures vos virtutis certatores habituros si cuivis et eis qui ambierint gratificemini, etiam bona ingenia corrupturos. 61. Haec autem recte a me dicta esse, luculentius paulo vobis libet exponere. Uter vobis vir melior fuisse videtur Themistocles, quo duce navali apud Salamina praelio Persam vicistis, an qui locum in acie deseruit Demosthenes Miltiades qui Marathonia pugna barbaros superavit, an iste Ii denique, qui populum exsulantem a Phyle reduxerunt 8 et Aristides ille, qui cognomine, multum illi quod Demosthenes habet dissimili, Justus appellatus est ' Verum ego, per deos immortales, ne iisdem quidem diebus fas esse existimo de hac bellua et de viris illis meminisse ostendat
igitur in oratione sua Demosthenes, sicubi decretum Sit, Ut quisquam illorum virorum corona donaretur. Ingratu ergo erat populus 'minime, imo et excelsi animi populus fuit, et illi qui hunc honorem non adepti sunt civitate hac dignissimi. Non enim se in tabulis decretoriis honorem suum ponere debere censebant, sed in eorum quibus bene fecissent memoria, queo quidem ex illo tempore ad hunc usque diem manet immortalis. 62. Quibus vero praemiis ornati sunt Iis quae operta pretium est Commemorare. Fuerunt quidam iis temporibus, qui multis gravibusqu periculis defuncti edos apud Strymonem fluvium praelio fuderunt Ii igitur huc reversi praemium a populo petiverunt, deditque eis populus magna, ut tum videbantur, praemia, ut tres Herme lapidei in Hormarum porticu iis ponerentur, ea lege tamen ne Sua nomina inscriberent, ut non imperatorum sed populi inscri-
460쪽
ptio videretur. Esse autem vera quae a me dicuntur, ex ipsis VerSibus cognoscetis. Inscriptum est enim in prima Statua
Hi quoque praestanti valuerunt pectore, Medis Strymonias ad aquas, Eionisque locum Perdomitis, diraque tam serroque cruento Hostiles primi qui minuere manuS.
Praemia Cecropidae haec ducibus memoranda dederunt, Pro virtute virum pro meritisque pii S. Ut, cum Progenies lustrent hae sera nePotum, Laeti pro patria serre pericla velint.
tertiae autem statuae inscriptum est:
Ex hac urbe olim Mnestheus comitatus Atridas Examen duxit Pergama ad alia Virum, Gnarum prae Eliquis quem cantat Homerus Achivis Coimpositis acies dirigere ordinibus. Sic neque immerito primi dicentur ubique Virtute insigni Marteque Cecropidae.
Usquamne hic reperitur ducum nomen 8 Nusquam, sed populi tantum. Adeste igitur mihi animis et ad porticum picturatam omnium enim lacinorum egregiorum exstant vobis in soro monumenta. Quid igitur illud est, quod dico, Athenienses lini pugna Marathonia depicta est. Sed quis erat imperator ' Omnes, opinor, hoc ita rogati responderetis, Miltiades, at illic nomen ejus non inscribitur. Quid ita non petivit hoc praemii ' etivit quidem, sed populus non dedit, Verum ei pro nominis inscriptione ConcesSit, ut primo loco Pingeretur milites cohortans. Ergo et in aede Matris deum juxta Curiam, quodnam iis praemium qui populum exsulantem a Phyla reduxerunt dederitis, intueri licet. Qui enim populi scitum scripsit et obtinuit Archinus erat Coeleus, unus e iis qui populum redu-Xerunt scripsit autem primum ut iis mille drachmae darentur in sacrificia et dona templis appendenda- estque hoc minus quam decem drachm in singulos viros-, deinde jubet unumquemque Oleagina
corona ornari, non aurea; erat enim tum oleagina Orona pretiosa,
nune etiam aurea in fastidio est. Verum neque hoc quidem temere fieri decernit, sed tum demum cum senatu accurate perquisiverit, quot eorum in Phyla obsessi fuissent, cum Lacedaemonii et triginta tyranni in eos invaserunt qui Phylam occuparant, non quot ad Chaeroneam cum instarent hostes a statione recessissent. Ut autem vera me dicere cognoscatis, recitabitur vobis decretum.
DECRETUM DE REDUCIBUS A PHYLA.
Recitetur jam ex adverso decretum id quod Ctesiphon scripsit Demosthuui gravissimarum calamitatum auctori.