장음표시 사용
11쪽
furtis , iussu antiquissimi Regis apiis
Cimbros , Cornu hoc fabrefactum persuadere nobis conatur Licetus, ideo que in bivio Ripensi expositum. Simulacbra vero omnia quibus artificiosissime elaboratum est , indicasse putat Regis Danici mores & attributa belli pacisque tempore, quod ex propria sua Emblematum singulorum explicatione confirmat Comment. de Anulis Antiq. cap. xxxv I. quamvis ibi non in omnibus
Wormis opinioni adhaereat , sed paulo liberius de quibusdam judicat, sola Comnu detineatione edoctus, quae multo aliter Cl. Hvrmio visa sunt, qui solus ad ipsus cornu considerationem singula accuratius exigens, veluti oculatus testis, pluris faciendus, quam auriti decem. Itaque quae ex sola delineatione minus sufficienter haurire potuit Licetin , cum tamen de omnibus judicium ferre vellet, singulatim recenset, explicat atque resolvit mormius in Responsione sua, quam hic habes, Lector, su nexis de eodem cornu Eruditorum judi
12쪽
ciis, quae olim Parens meus co legit &cum Observationibus de I cornu Patavii edidit, quaeque inde huc transferre commodum judicavi. Vale, mi Lector, & tanto nostro morinnio splendenti olim in Patria, nunc naccaelo beatorum , sideri, quam meruit quamvis ex merito vix poteris, aestimationem largire.
13쪽
Medico eminenti S. P. Ruditissimum tuum de A nulis veterum librum, re' dux ad nos exhibuit Clarissi mus V ir Dia. D. THoΜΑsBARΤHOLINus, ami- lcus utrique communis. Eo autem avi
dius perlegi, quod omnia, quae hactenus abs te profecta vidi , rara & recondita eruditione reserta animadverterim. Nec me spes in aurei hujus voluminis lust tione sesellit. Quotquot enim in hoc genere vidi Autores, tantum superare mihi videris, quantum lenta solent inter viburna Cupressi. In primis vero animum exhilaravit cap. XXXVI, in quo, non solum contra invidorum quorundam
14쪽
dam rictus aureum nostrum in Dania inventum Cornu, tanti aestimas, ut d
gnum judices in quo bonas horas loces; . sed etiam facto ipso, ingeniosissime &nervolissime id praestas, ut inter omnes qui nervos ingenii in eo enodando intenderunt, emineas, ac palmam facile referas. Mei vero quod saepius mentionem facias honorificam, est quod gratus agnoscam, & ad mutuum amorem di benevolentiam obligatum me profitear. Non displicent ingeniosissimae tuae de Hieroglyphicis conjecturae nec multum a meis abludunt meditationibus ;quod laetus vidi, atque eo nomine no bis totique patriae gratulor. In levioribus quibusdam diversum si statuamus ,
ea tanti non sunt, ut aut commune humanitatis rumpant vinculum, aut contentionum inter nos moveant turbas. Equo tamen animo Humanitatem
Tuam laturam confido , si de quibusdam monuero quae animadverti commode non potuerint, nisi ab eo qui ipsum cornu manibus triverit, & in eoA tu
15쪽
lustrando curam adhibucrit diligentio
rem. Circuli tertii Emblema primum, quo exhibetur homo alterum mactans, sive explicetur per priscum ritum no
stratium, plagam Aquilinam hostibus
' inferentium, ut vult Saxo noster; sive per modum quo Cimbricae vates Sacrificia peregerunt, ex mente Strabonis , ' non multum refert, & eodem res recidere videtur. Quamvis locum ad c ex Strabone adductum , cum hac imagine dum consero, non minores difficultates pati is videatur , quam ea quae nos ex Saxone produximus. Ita vero Strabo lib. : A: π R- ων τοιουτον ,
16쪽
is se abis ma Strabo taminas hasce vocat divinationis peritas ct Sacerdotes, σου is est in Graeco, Vates vocant quidam, quia ut paulo post loquitur , -- ἐπιδεο : non igitur assequor , quare a Te appellentur mulieres Danicae incantatrices & ven scae, nisi existimes omnes Ethnicorum sacerdotes & vates tam masculini quam sequioris sexus, veneficiis sacra sua pere picte. Quin harum habitum a Strabone delineatum si expendamus, nec hic cum
icone quadrare videtur. πιλιοτωκις sinquit Strabo ; at noster seu nostra, si ita lubet, vix capillorum ostentat rudimenta, tantum abest ut longos muli rum cirros exhibeat. Vatibus istis vestis alba: hic noster nudus plane; unde nec linteis e carbaso, subter tunicam s-bulis nexis, nec Zona ulla alienea indiget. Pedes quidem nudi, cum totum
corpus tale sit. Haec de habitu, Perpende jam, Vir Clarissime, sacrificandi ritum, cum instrumentis necessariis & modo ipso, nihil horum tuae opinioni favere
17쪽
Is mihi videtur. Vbi hic Crateris vestigia, ad quem captivus protrahebatur ξ ubi pulpitum quod agiliter scandere solet .l acrificatura Θ ubi Lebis ξ ubi crater sanguini excipiendo destinatus Θ Modum aspice: non in sublimi tollitur jugulandus noster: sed decumbit supinus. Iugulabatur captivus, juxta Strabonem ;noster vulneribus quatuor abdomini inflictis si praecise omnia examinanda)mortem Libit. Si ultima verba huc saltem spectare putas, cur pluribus vulneribus scinditur venter Θ cur intestina in conspectum non protrahuntur λ quo
rum speculatio maxime necessaria erat. Sed hisce non immorabor, cum existi me in in tantis antiquitatum tenebris omnia tam accurate examinari non debere. Hoc vero non possum non monere , quod pag. 16s, ubi fabricam cornu percurris , tredecim numeres in eo
annulos, quod & pag. 18s, innuere
videris, contra ocularem demonstrationem toties a me factam. Deceptum te
arbitror internodiorum numero, quae
18쪽
circulorum non constituunt numerum.
Gltimi enim duo minores annuli, quos tu quatuor putas, discreti non sunt, sed quilibet eorum bina obtinet internodia. Hinc non me, sed te in numero horum annulorum hallucinatum esse vides. Vnde non miror in aliis quoque fabri 'cam hujus cornu spectantibus erratum esse, cum plus Glyptae imperitiae, quam fideli meae tributum sit relationi. Optas' sem virum excellentissimum, toties a reum istud cornu manibus suis trivisse, quoties ego, qui minutissima Mus in menta studio naud levisum rimatus, de
quibusdam quin longe liter judicasset,
non dubito. Animadvertisses quoque, sine dubio, quid causae sucrit, quod duplicis crucis figuram & terna puncta quater quinquies vole Sas dicere , ut infra) in sexto annulo sormata omiserim, ut pag. I Tq. conquereris. Haec enim omnia ad figuras significati vas ut ita loquar) hujus cornu non spectant. Nam nec pun tulis constant laminae impresse sis, nec anaglyptice eminent , ut reliqua.
19쪽
Sed foramina sunt hujus figurae, exteri rem l minam penetrantia , quod aliter adumbrare Glyptes non potuit quam
nigro colore, quo umbrosas corporum
paries exprimere solent pictores. Nihil igitur denotare possunt timide reliquis; sed usum aliquem habuisse mihi perluadeo. Serenissimus Princeps noster CH sT NVs V. qui jam cornu illud possidet, hisce seraminibus gemmas ad ornatum insertas filisse existimat, conjectura probabili. Ligamenta & lora hisce aptari potuisse, quibus cornu collo mi humeris gestantis alligabatur, dicere quis posset. Sed nihil certi hac in re ita-
tuo, cum arbitrer nodos & articulos,
annulas distinguentes, huic muneri abunde sufficere potuisse. Quamvis vero ex hisce foraminibus duo illa majora in quibus lineae decussatim se siccant, figura
cruces reserant; hoc tamen voluiste arti- .scem, mihi persuadere non valeor an
20쪽
Ejusdem census est & foramen , quod
Iiteram vocas Pythagoricam , quae tam aliena est a nostra Literatura, quam Pr-thagoras ipse a Runis. Mirari igitur desinat Vir Clarissimus, si ego ea hic observaverim quae commode in tabella exprimi nequiverint, 'uaeque alii ex Schematismo haud recte colimgunt. Quod pag. I76. probare allaboras , Cornu aureum in hunc solum usum fabricatum, ut eo praesidum vigilantiam tentaret Rex, quicunque tandem is fuerit Nam de Haraldo id non memorant Historiae nostrae eo nomine, quod Reginudus fuerit labor cornu artificiose feri mandare, quodque alia gura, eadem chrere non potueris objectione; 1uodque rudis
massa facilius occultari possit a fure, Fam
cornu tam magnum miro artifcio condi
tum. Non video qua ratione hinc sequa tur, in nullum alium usum fabricatum
illud si isse quam quod eo praesidum vigilantiam exploraverit Rex. Rem justa lance si ponderaveris ; videbis armillas