장음표시 사용
3쪽
5쪽
8쪽
abill allellere prestare asser
10쪽
Intactis opulentior Thesauris Arabunt et divitis Indiae caementis licet occupes Tyrrhenum omne tuis et mare Apulicum, Si figit adamantinos Summis verticibus dira Necessitas
Clavos, non animum metu Non mortis laqueis expedies caput.
Omnis hujus loci difficultas in eo sila est, quod sumitiis verticibus adamantinos clavos figere dicitur dira Necessitas quaeritur enim, qui sint isti summi vertices. Fuerunt qui summis
verticibus dativo casu acciperent totos scilicet infixos esse clavos, ad ipsos vertices usque; capita enim clavorum esse vertices. Alii in ipsis hominum capitibus fixos esse clavos contenderunt, sed utraque haec interpretatio tam inepta est, ut iis refellendis immorari perae pretium non sit. Alii etiam summas fortunas vel astigia magnitudinis ita significari affirmariint, quomodo autem ibi Necessitas clavos suos sigere potuerit, non docuerunt. Recentiorum editorum plerique Orellium secuti sunt, qui summos vertices aedium fastigia esse dicit hominem enim illum opulentissimum, qui caementis Omne mare Trrrhenum et Apulicum occupet, necopinantem opprimi a dira Necessitate, quae in culmine aedium clavos suos figat domino veluti acclamans Huc usque, nec ultra adest jam tibi terminus satalis. Hanc imaginem ut poetae animo, quum hoc carmen scriberet, obve satam esse credam, verum ut latear, a me impetrare non possum. Primum enim nullam video causam, cur stat dum sit, Necessitatein in culmine aedium clavos fixisse, quod quo consilio laeerit, prosecto non apparet. Num fortasse ideo fecisse putanda est, ut ne pergeret ille aedificare, an ut mortem sibi jam instare sentiret At nemini certe in mentem veniet mirmare, clavos ibi fixos ab eo conspici potuisse, aut omnino putasse veteres, mortem instantem ita unquam praenuntiatam
esse hominibus. Accedit quod hic ne de persectis quidem aedibus agitur, quarum in culmine figi potuerint clavi, sed de aggeribus tantum et molibus, quibus struendis omenta in mare demitte-I.