Annotationes ad duos Horatii locos [microform]

발행: 1855년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

lumtur,' ut undamenta Juluris aedibus laeerentur Est enim multo clarius indicium animi in

omnem aedificandi luxum effusi, quod inesse mihi videtur in verbis, caementis occupare omne Tyrrhenum et Apuli cum mare, unde intelligimus eum pluribus ad mare superum et inferam locis simul intentum suisses insanis substructionibus moliendis, ut villas ibi conderet, quas utrum exaedificaverit onmes, an, quod verisimilius est, moriens inchoatas ex parte reliquerit, quaerere nihil attinet, ad loci enim sententiam rectius percipiendam prorsus nihil momenti habet. ceterum sacere non possum quin mirer, Orellium, quippe qui vertices aedium culmina esse dicat, tamen

adjicere, totam imaginem egregie illustrari speculo ddiano apud Vermigliolium Iscrig. Perugine T. I p. 43 Εd. r. ubi Atropos, Etrusce Athrpa, severo vult in eo sit, ut malleo clavum infigat parieti supra caput Meleagri, jamjam morti destinati, ac summam maestitiam prae se serentis. Hinc enim rite colligi posse, simile aliquod artis opus, vel etiam locum poetae graeci, eandem imaginem praebentem oratii animo obversatam esse. Illud tamen probabilius videri; nam vel speculum illud horribilis aliquid habere sublimitatis Hoc si ita se habere credimus, jam certe

non apparet, quomodo etiam de astigiis aedium cogitare possimus; nam artis illud Etruscae pus, nisi sorte, ut plurima in hoc genere, subditicium est, et recentioribus demum temporibus effictum ex ipso Horatii loco male intellecto, ita potius comparatum est, ut eorum sententiae lavere videatur, qui vertices ipsa hominum capita esse contendunt; in quo quamquam audiendi non sunt, minus tamen longe quam rellius, et qui eum secuti sunt, a ver mihi aberasse videntur. Est enimalia multo simplicior hujus loci explicandi ratio haec, ut statuamus oratium ante oculos habuisse

antiquum illum morem clavi figendi, cujus mentionem lacit Livius i. VII. c. 3 ubi haec leguntur: Lex vetusta est, priscis litteris verbisque seripla, ut qui praetor maximus sit, Idibus Septembribus clavum pangat. Fixus fuit dextro lateri aedis ovis Optimi Maximi, ex qua parte Minervae templum

est. Eum elavum, quia rarae per ea tempora litterae erant, notam numeri annorum serunt, eoque Minervae templo dicatam legem, quia numerus Minervae inventum sit. Volsiniis quoque clavos, indices numeri annoraim, fixos in templo Nortiae, truscae deae comparere, diligens talium monumentorum auctor cinctus affirmat. Ad hunc vetustum morem si et nostrum locum reserimus, et apud inferos, ubi etiam urna illa, in qua inerant omnium hominum sortes, esse putabatur, Necessitatem ita ut paribus intervallis distarent, et directo ordine gradatim ascenderent, ad notandos vitae annos ab eo inde die, quo natus erat homo ille praedives, fixisse elavos suos statuimus, Del. Od. III. I, 33 .

contracta pisces aequora sentiunt Iaetis in altum molibus hue frequens caementa demittit redemtoreum famuli dominusquo terra. Fastidiosus.

12쪽

locum in quo cujusque anni clavus fixus erat, recte verticem, supremi autem anni summum verucem vel poetarum more, qui plurali numero pro singulari saepissime utuntur, summos vertices dixeris. Summa enim omnia vertices Romani appellabant, non solum capita hominum culmina aedium et cacumina montium sed paullo audacius alia etiam . . Cicero Tuscul. l. II. summos dolores: Nunc nunc dolorum anxiferi torquent vertices

Neque huic vocis sigiificationi repugnat, quod apud Quintilianum legimus verticem

esse proprie unde initium sit. Nam et nostri loci accuratiu considerati ratio ostendit, non statim ingruisse moriendi eoessitatem, quum clavus fixus esset, sed mortem tantummodo eo anno qui tanquam supremus clavo fixo notatus esset, proximam et inevitabilem fuisse aliter nee

metui mortis amplius nec ulli laqueis ejus caput expediendi conatui locus fuisset. ceteriim, quum ex Livii loco supra laudato satis eluceat, morem illum annos clavo fixo notandi etiam apud Etruscos usitatum suisse, facile intelligitur, quam verisimile sit, illum etiam

artificem qui speculum ab Orelli commemoratum consecit, siquidem vere Etruscum est, eundem morem secutum esse et, ut significaret, supremum adesse vitae annum, scite clavum Heleagri capiti imminentem finxisse. Alia enim saepe eadem in re exprimenda poetis, alia iis artificibus qui rerum simulacris effingendis operam dant, via ineunda est.

Inst. rhet. l. VIII. c. 2. Secundo modo dicitur proprium inter plura, quae sunt ejusdem nominis, id unde cetera ducta sunt ut vertex est contorta in se aqua, vel quicquid asin in se vertitur inde propter flexum capillorum pars est summa capitis, et ex hoe quod est in montiun eminentissimum. Recte dixeris haec omnia vertices proprie tamen, unde initium est.

13쪽

Epist. L. H. I. V. 67.

Dieitur Afrani toga convenisse Menandro, Plautus ait exemplar Siculi properare Epicharmi.

merita in hae epistola oratius de periterso aequalium suorum judicio, qui veteres poetas non aliam ob causam, quam quod veteres sint, recentioribus praeferant, et immeritis laudibus ruent adeo enim eos Ennium admirari, ut alterum Homerum esse dicant, ut Naevium ediscant, Pacuvium doctum senem, Accium altum appellent, Afranium Menandri simillimum esse, Plautum ad exemplar Siculi properare Epicharmi contendant. Ambigitur hoc loco properare quid significet. Eorum opiniones, qui de dicendi genere intelligi volunt aut de Plautinorum numerorum celeritate, satis jam refutavit Lingeus in doctissima disputatione de Plauto properante ad exemplar picharmi, quae praefixa est annalibus Gymnasii

Raliboriensis a. 1827. Recentiores autem oratii interpretes sere omnes in eo consentiunt, ut hoc verbo significari dicant, motorias esse fabulas Plauti, quippe qui semper, ut alio in genere nomerus, ad eventum estinet, neque unquam in rebus minutis immorando spectatorem retardet. In hac interpretatione ne acquiescainus, haud pauca sunt quae dehortari videantur. Primum enim me non videre lateor, quo jure eadem, quam merito oratius in epistola ad Pisones . 4SHomero tribuit, laude ornari possit Plautus, qui non nimis quidem tarde in exponendis sabularum argumentis progredi, ita tamen ea in re versari videtur, ut plerumque justo rerum ordine servato procedat, interdum etiam ea admisceat, quae si abessent, non magnopere desiderares. Properantem igitur ita ut hoc ei merito imprimis laudi detur, nemo certe nisi qui praeconcepta opinione ductus ad ejus sabulas legendas accesseri. Plautum videbit. Accedit quod verbum properare nusquam ita usurpatum invenitur, ut sic nude positum estinare ad eventum significet. Offendo etiam in verbis ad exemplar, si quidem statuendum sit properare hic esse ad eventum sestinare more modoque Epicharmi; puto enim tum Horatium dicturum fuisse ad exemplum non ad exemplar Epicharmi; quam quom hoc quidem levius est, gravius autem illud argumentum quod ex comparata utriusque versus sententi repeto p versu enim IT quum

14쪽

Afranii togatas Menandri fabulis simillimas antiquariis illis visas esse assi et oratius, jam verisimile non est, eum qui aequales suos propterea reprehendit, quod modum exeedant in admiratione veterum poetarum, Plauto nihil aliud esse laudi datum dicere quam festinare eum ad eventum, quae sane levis est in tanto poeta et omnium certe bonorum poetarum laus communis. Igitur alia mihi hujus loci explicandi ratio inenunda videtur. In eo autem totius rei cardo vertitur, ut intelligamus, quam ob causam oratii aequales, quorum is judicium ut perversum vituperat, Plautum eum Epicharmo potissimum comparandum esse putaverint, quod primo adspectu mirum sane videri potest, quum satis constet sabularum argumenta eum a recentioris comoediae Atticae poetis sere omnia mutuatum esse Ii qui postero tempore prologos fabulis Plautinis addiderunt, Menandrum, Diphilum et Philemonem nominant, quos Plautus imitatus sit, picharmi autem nusquam menti injicitur, neque ullus praeterea veterum locus exstat, qui suadere videatur, ut Epicharmum a Plaut imitatione expressum esse statuamus. Ne ea quidem quae in prologo Menaechmorum leguntur: Atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen Non atticissat, verum sicelissat.

nisi vi illata detorseris, ad picharmum reserri possunt, nam neque de sonte ibi, unde sua hanserit poeta, nec de dicendi genere, sed de loco tantum, ubi res gestae sint, agi ex proxime sequentibus satis apparet: Atqui hoc poetae laciunt in comoediis;

omnes res gestas esse Athenis autumant,

Quo vobis illud graecum videatur magis. Ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur.

Syracusis autem nati erant Menaechmi fratres; hoc unum restat, unde sicesssare argumentum diei possit, res enim ipsa Epidamni non Syracusis geruntur. Quod si quis tamen voci sic elissat tantum tribuere velit, ut contendat documento esse videri, argumentum sabulae ex situlo sonte fluxisse, nullo tamen modo satis probare nobis poterit, Epicharmim suisse illum poetam siculum, quem in Menaechmis secutus sit Plautus. Adhuc nullum vestigium salis manifestum deprehendimus, unde colligere possimus Plautum Epicharmi opera cognita habuisse, et tanquam exemplaria sibi ad imitandum proposuisse. Lingeus quidem p. 7 locum Hieronrmi in epistola ad Pammachium de optimo genere dicendi: OTerentius Menandrum, Plautus et caedilius veteres comicos interpretati nnte ad pieharmum reserendum esse putat, sed quum hic Menandro, recentioris comoediae clarissimo poetae simplieiter veteres comici opponantur, rei magis consentaneum videtur de Aristophane cogitare et de aliis veteris comoediae scriptoribus. Sed utut hoc est, tamen non dubito affirmare eos verum vidisse, qui Plautum cum apteharmo potissimum comparandum esse mensuerint, Epicharmum

15쪽

enim certo scimus mimicum illud genus doricae poesis seenicae, quod Siculis proprium erat, in artis forinam primum redegisse et argumento serere coepisse fabulas, quam valde placuerunt.. quod vitae eommunis imagines vividis oloribus expressas exhibebant, et siculo sale 3 multoque lepore conditae plurimis morum praeceptis et acute diebis abundabant. Initiis illis poesis scenicae, quibus usus est Epicharmus ad Siculam comoediam condendam, simillimi fuerunt ingenii lusus ethologorum et aretalogorum, quibus Itali omnes, maxime vero Tarentini et campani delectabantur. Inde postea satura dramatica orta est et Atellana, quae quum populo valde placeret, Plautus, quem non dubito omniuin poetarum Romanorum ingeniosissimum appellare, omnem fere artem Atellaniam in sabulas palliatas transferendo novum quoddam genus dramatis vere Romani condidit Argumenta quidem sabularum a recentioris omioediae Atticae poetis mutuatus in ceteris autem suum ingenium secutus est. Ut in Atellanis certae quaedam per sonae loquentes inducebantur, ut accus, Bucco, appus, Ossenus, aliae, quae cujusvis ordinis vel aetatis hominum, maxime vulgi mores representarent, si apud Plautum quae occurrunt senum, juvenum, parasitorum, lenonum et meretricum personae ad vitae consuetudinis et naturae veritatem effictae, semper immutabiles, semper eaedem sunt, Omnis vitae cullus moresque, quos describit, Romani sunt, et quod poesi Siculae et Italicae maxime vero Atellanis proprium fuisse recte diei potest, ut modo summa verborum licentia et mimica cavillatione lascivirent, omnemque seculi turpitudinem quodammodo nudam misso pudore oculis subjicerent, modo sapientibus virtutis praeceptis gravibusque sententiis redundarent, et hominum vitia acerbe perstricta damnarent, idem apud Plautum tam saepe usuvetiire videmus, ut neminem sugere possit, eum deindustria id egisse, ut sabulas suas non optimatium, quibus brevi post Terentius, ingenio longe inserior Plauto, tam valde placuit, sed plebis auribus accommodatas populo Romano commendaret. Idem igitur, quod olim Epicharmum, suo in genere secisse Plautum, ut iisdem velut elementis usus novum quoddam et populo gratissimum carmen conderet, quum animadvertissent ii quos moralius clanquam

D unum ingenio valuisse Siculos testis est sic in Verr. III. a Nunquam tam male est Siculis,

quin aliquid laeete et commode dicant. orat. II. 54. Inveni autet ridicula et salsa multa Graecorum, nam et Siculi in eo genere excellunt.

Quintil. L I. e. 3, 4I.

Coelius eum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum et te subsecutus quomodo transierit, utrum rato an piseatorio navigio, nemo sciebat. Siculi quidem, ut sunt lascivi et dieaces, Nebant in delphino sedisse et aio tanquam Ariona transveclum.

16쪽

antiquarios exagitat, ad Epicharmi laudes eum prope accessisse, id est enim properare had Epicharmi exemplar, dictitabant, ut recte sensit scholiastes requii, qui verbi properare significationem explicaturus dicit, esse appropinquare laudi Epicharmi cui etiamsi assentimur, nihil tamen est, quod nos ogat ut statuamus, oratii aequales Plautum Epicharmi imitatorem habuisse; nam exemplar id etiam recte dicitur quod suo in genere persectum et Omnibus numeris absolutum est potest igitur hoc loco exemplar picharmi nihil aliud esse nisi Epicharmus ipse, persectissimus suo in genere poeta, ad cujus laudes et praestantiam accedere is merito dicitur, qui, quamvis eum imitatus non sit, tamen proximus ei est, quamquam longo intervallo proximus. Hinc etiam intelligimus, nequaquam nimium Plauto tribuisse putandos esse aequales oratii, cujus auctoritate jam propterea minus ad credendum adducimur, quod causae, quae subactissim judicii virum in Plauto judicando transversum egerint, satis manifestae sunt. Quod apud omnes sere populos usuvenire solet, ut a multitudine animorum cultu totaque vitae ratione multum optimates distent, id Romae extremis reipublicae temporibus et sub Augusti imperio tam late patuit, ut duo paene diversi populi iisdem moenibus contineri viderentur. Dum plebej patria omnia religiose colebant prisci moris tenaces, a teneris inde annis optimates graecis litteris et artibus instituti et lamiliari graecorum hominum sonsuetudine usi animos quidem ad humanitatem consormabant, sensim tamen sensimque sibi pulchri speciem quandam effingebant, ad quam quum omnia revocarent, fieri non poterat, quin prae peregrinis patria contemnerent, nam justus is sere modus jam deerat, quo ea quae ex populi ingenio prosecta erant, metirentur. Non est igitur quod miremur, et oratium, quamquam libertino tantum patre natum, tamen eodem quo nobiliorum et ditiorum hominum filii cultu habitum et a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis penitus imbutum graecis litteris, in dijudicandis veterum poetarum Romanorum operibus aberasse a vero, quod tamen ipsum hunc acutissimi ingenii virum certe effugere non potuisset, nisi alia et gravior quaedam causa, a partium studiis, quae vel maxime mentis aciem praestringere solent, repetenda accessisset. Namque Augusto imperante paullatim omnia sub unius potestatem redacta erant, ita tamen ut veteris reipublicae sorma magna ex parte etiam servaretur. Sed quo magis omnes se vana tantum specie ludificari sentiebant, eo altiores in animis radices libertatis amor agebat, eoque magis in mentibus vigebat pristini temporis memoria. Quam ut pedetentim exstingueret, varia tentavit Augustus doctorum inprimis virorum consiliis adjutus, qui suam ei peram polliciti hoc in Se munus receperunt, ut animos graecarum litterarum dulcedine delenirent, et levibus quibusdam quaestiunculis de rebus, quae ad litterarum et artium studia pertinebant, propositis ecuparent, in varias partes ita distractos a rerum publicarum cura avocarent, et Augusti laudibus praedi-

cr. Caes. de . . II. 39 Proinde ad praedam, ad gloriam properate. I cie de Rep. I. I. M. Catone quasi exemplari ad industriam virtutemque adducimur.

17쪽

is pol lo magis magisque persuaderent, in illius principatu unicam publicae salutis spem re Ponendam esse morum virorum in numero vel principem locum obtinuisse et de industria id egisse Horatium, ut tonsilia, quae σm Maecenate Augustus in administranda republica sequebatur, pro vi mus adjuvaret, neminem prosecto qui scripta ejus attento animo perlegerit, fugere potest. Ita quum quasi novum quoddam litterarum atinarum genus, quod nius imperio laveret, condiciam septum esset, ii qui adversae actionis erant, et quo haec omnia tenderent, probe perspexerant, eo majore studio, quod aperta vi contra niti non poterant, veteres rerum scriptores et poetas, recentioribus consulto neglectis, amplexi sunt, populi in ea re favore et assensu sublevati;

is enim, ut ipse oratius dieit p. II. I, 23 recentia fastidiebat et oderat:

Si lautor veterum, ut tabulas peccare Velantes,

Quas bis quinque viri sanxerunt, laedera regum Vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, Pontificum libros, annosa volumina vatum Dictitet Albano Musas in monte locutas. Erat sane quod bilem Horatio moveret, quum non solum imperitam multitudinem, sed eruditos etiam homines, veteres illos poetas, eorumque maxime comicos ediscere et arcto stipatos theatro spectare videret, quorum opera cum recentiorum poetarum scriptis comparata rudia et ineuita esse putabat. Hac ira justo longius eum in premendis veteribus poetis abripi se passum esse vel unius Iauti exemplo satis demonstrari potest, cujus numeros et sales in epiMola ad Pisones' a Romanis, nimis patienter eos admirantibus, dum immerito laudatos esse dicit, adversarium habet gravissimum, cujus auctoritati certe plus tribuendum est, Ciceronem, apud quem I. I. deost. 29-10 hae legimus: Duplex omnino est jocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, acetum, quo genere non modo Plautus noster et Alucorum antiqua comoedia, sed etiam Socraticorum philosophorum libri reserti sunt.

Hinc satis apparet, quae cautio adhibenda sit, ne statim oratii etiam de numeris Plautinis judicio

Epist. II. I. M.

Hos ediscit et hos arto stipata theatro Speetat Roma potens, habet hos numeratque poeta Ad nostrum Livi seriptoris ab aevo.

At vestri proavi Plautinos et numeros et Laudavere sales, nimium patienter utrumque

Ne iram stulte, mirati, si modo ego et vos Selmus inurbanum Iepido seponere dicto, Legitimumque sonum digitia allemus et aure.

18쪽

sabsoribendum putemus. Mihi quidem non minus quam quod de salibus Plautinis inlit, iniquum videtur. Nec potuit non incidere in errorem, quum ad eos metri leges, nas Graecori vestigia presse secuta aetas Augusta sibi scripserat, in Plauti etiam sabulis aestimandis omnia revocaret, qui vitae usum et vulgaris sermonis consuetudinem, ut debebat in suo genere, vel maxime respiciens in versibus componendis tempora syllabarum cum accentu conciliare studuit, tantaque arte numeros modosque effinxit, ut varietate sua et agilitate ad Omnes animi motus exprimendos aplissimi essent. Verum igitur vidisse mihi videntur ii, qui Plautinos numeros laudarunt, persuasum enim habeo, ut aliis in rebus si etiam in hac parte operis recte dici posse Plautum properare ad exemplar Epicharmi, quem etiam in versibus pangendis naturae ducis magis vestigia, quam severa.

artis leges secutum esse scimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION