De beata Catharina de Ricciis moniali tertii ordinis S. Dominici oratio habita Romae in templo S. Mariae super Minervam. ... a F. Josepho Augustino Orsi ordinis Praedicatorum

발행: 1733년

분량: 13페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

.sensibus avocareturo; ad hoc vero pietatis spectaculum undique multi confluerent , qui mobiliae, Sororibus erant; ut tam singulari dono careret, post integrum tandem annorum dqodecim intervallum , plurimis a Deo precibus impetravit . Quo eerte praeclaro facinore palam ostendit. unum sibi Deum, unam cordi suisse virtutem , & illud

Regii Psaltis jure sibi optimo usurpmdum: f - enim mini est in caro a te quid volui Mer terram ἰ

Defecit caro me oe cor meum: Den cordis mei , ibpars mea Deus in aeternum. Quis ergo abnuat , ex Deo suisse ea munera, quibus ad virtutem colendam , quibus unice ad Deum quaerendum excitabatur .

Neque est, quod quisquam j udicet, i semineum . pe lus minus ad haec serepda virtutum germina idoneum . Non hic nobis naturae vires pensandae sunt ; sed prae oculis habenda divinae gratiae, &. caritatis virtus immensa , & im habitantis etiam in insrmo sexu Verbi , quod cuncta ex nihilq eduxit, omnipotentia. Christi nae virtutes , August, no .auctore, ex um serme caritate prosciscuntur, imo ex varia quodammodo ipsus divini amoris eum variis animi adsectibus commixtione Armantur : Quare definire , inquit O , illata etiam suo licet , ut temperantiam disamus ese, amorem Deo se se integrum isorruptumino servantem: fortitudinem , qmorem omnia propter. Deum facile perferensem et justitiam , amorem Deo tant*m servientem , Nob boc . bene imperamem reteris , quae homini subjecta sunt: prudentiam , amorem bene d scernentem ea , quibus adjuvetur in Deum as iis , Dibus imperiri. potes . H e porro quatuor virtutμm species ceterarum choros ducunt, ct cum iis omnibus intime conjunctae sunt , quarum in

12쪽

t XIII a

regendis moribus actus & ossicia versantur Quum igitur summo Bono totis viribus, tota mente , toto spiritu inhae, serit ; 'nihil prosecto mirum , quod eκ ejusd- summi Boni complexu omnibus Catharina impleta suerit ac sum

cundata virtutibus: is vero eam dubitet unius summi Boni

dilectione flagrasse qui fieri posse existimet , ut animus

diu metuque cum Deo versetur , nihil praeter Deum coegitet i ejusque bonitatis , dulcedine inebrietur; neque ad Deum tabieni toto dilemonis impetu properet, neque illi aristisino an misi vinculo consocietur P quum ita se

habeant; etam: proni esse debemus ad credendum , Beatam hanc Virginem. dii inis . m Accelestibus1 moribus resulsisse, quam eam caelessibus a Deo fuisse charismatis exornatam; quorum primum eae: altero tinuitur vicissim ad illud uberius percipiendum animum , parat ; decuit enim divinam bonitatem , Virginem caeleuibus moribus coruscantem, donis etiam coelestibus, decorare; & contra fieri non potuit, Quin 'Virgo donis insgnita caelestibus,' moribus etiam caelestibus refulgeret . lHinc veto illud etiarti sponte fluere videtur; Virginicum moribus tum divinis charismatis adeb insgni , a Beatissimo Patre CLEMENTE XII. eum sapientissime decretum fuisse cultum quo Romani Pontifices ejusmodi donare Virgines confitererunt . Quum Robertus di ius, Epitalus Pistoriense, generis nobilitate, morum gravitate, prudentia, & Romana Purpura insgnis, jussu Pauli III., harinae spitisum , ejusque vivendi rationem , visiones, ecstasis, revelationes ad Mysticae Theologiae regulas exegisset, in eam adduistus est opinionem; Deum ea tempestate, qua Ecclesam Romanam nullo non maledictorum genere impudentissimi homines lacerabant, ideo Beatam hanc Virginem suscitasse, ut ad refellendas Haereticorum calumnias,

13쪽

evidens, atque Ipsis prorsus oculis patens, argumentum essenatque in eamdem sententiam laudato summo Pontifici re. scripst . Hine vero iacile adducor, ut credam, & vos etiam in eamdem opinionem concessuros existimo ; ideo his maxime temporibus divino Numine decretum esse, ut Cath, rina . sacris Altaribus admoveretur, quod nunquam, ut scitis , majori audacia, inreligiosi homines inselita coeli mu.nera, & praeter, ac supra naturam Spiritus Io humanis mentibus opera, quibus, illa plurimum, inlustrata contemtui ac ludibrio habuerint , & ludos de illis secerint. Quod enim ad eorum insaniam, arguendam Juculentius argumentum, quam Nostrae Virginui vita , quam Deo semcuit , non solum innuiseris ejusmodi Gnis augere'; sed clarissimis , etiam indiciis, μ' testimoniis ostendere ; baud

aliam iis effectibus . quibus illa quotidie praeter solituin

naturae cursum adsciebatur, quam ejus omni entiana summamque Bonitatem , caussam &. originem adsignandam pHlo itaque, o Beata Virgo , noxium in Ecclesia di. vinae gratiae tropaeum ac monumentum, Spineae Christi Co. ronae , ejusque vulnerum praeclara similitudine , ornatum:

esto fidei nostrae ipsis quodammodo subjectum oeulis docv.

mentum: esto denique nobis ad spem . caritatem , , ceterasque virtutes excolendas incitamςnto ; ut dum Christi Crucifixi imaginem , non mortuis coloribus desarmaram

in lapidibus, sed Spiritu Dei vivi in corporis tui carnali.bus tabulis delineatam videmus; eam in nobis earumdem virtutum imitatione , ac morum similitudine, referre atque exprimere studeamus .

SEARCH

MENU NAVIGATION