Dissertatio ... quaedam de remediis diureticis, complectens .

발행: 1788년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE REMEDIIS DIU RETICIS. rotum movent. Altera, post haustum frigidum, tam subiti urinae fluxus causa, quae tradita, est halitus per

cutem repressius, propter spasmum super vasa extrema, seu eXhalantia, inductum : Inde enim fiet, ut derivatio ad partes interiores, renesque inter alias, obtinuerit, quae vasis stimulo sit, atque actionem et vim eorum secernentem intendat. Huncce nexum inter stomachum et cutem intercedentem multis in morbis, et febribus praecipue, clarum cernere est . Quoniam, Vero, de istiusmodi genere, aut consensus modo, nihil fere adhuc novimus, conneXiones tales hic silentio praetere . Attamen res ipsa probabilior cuique fieri poterit, secum

reputanti quantae differenti e copiae urinae secretae intercidant cum adhuc corpus tam calescat, ut meat US supersciarii multum larati, vel ita frigescat, ut omnino compressi fuerint. Cum enim corporis calore externo et exercitatione vehementiore superficies caleat, ejusque compages quasi laxetur, exhalatio per cutem inde Prae ei solitum promovetur, et simul urina vix, Diureticis e. 4na probatissimis datis, copia solita nedum majore pr0Vocari potest. Contra, aer frigidus, quies Vel excr- Citium modicum, ora exhalantium et sibi as cutis ipsas

qua C

22쪽

18 DE REMEDIIS DIU RETICI s. quae constringunt, haud raro Diuretica quodammodo evadunt, et certe opus ejusmodi remediorum maxime adjuvant, effectusque reddunt certiores. Neque profecto causa obscura; multum enim materiei salinae,

acris, et graVeolentis reperitur, cum halitu e cute vel commistum, vel solutum, cuique, spiramentis in superi ficie oppilatis, non datur alius, nisi per pulmones, intestina, aut renes, exitus. Si autem ab ea exhalatione Pulmones Versus curratur, bronchiorum membranae inflammatio, aliaque Catarrhi signa, vel halitus pulmonaris auctus, producitur si ad intestina, Diarrhoea aut forsan Enteritis insequitur: Sin denique reneS Versus, aliquo casu, qui, ut Videtur, naturales sunt binae januae ad acria et salina exportanda, cursus fiat, aut urinam copiosiorem, aut intensius proritando, Haematuriam atque Nephritidem ipsam cient '.

Ex jam dictis concludere ducor, potuum effectus diluentium, quantum ad diuresin pertineant, aut de mole aquosi fluidi massae communi adjecta pendere, aut O

23쪽

DE REMEDIIS DIUREΤICIS.

ganorum urinam secernentium actione adaucta, ex consensu enata, qui simul renibus et ventriculo vel huic et cuti intersit.

Salina et acria, alteram quae constituunt classem, rite, ut judico, Diuretica stimulantia nominata sunt. Haec omnia, quatenus urinae copiosiorem solito secretionem, itemque fluidis assumptis saepe largiorem, excitent, quam illa jam dicta multo justius titulum Diuretica vindicant sibi. Rectius stimulantia dicuntur, illam

ob amonem seu effectum, quem in renes eorumque Vasa edunt; hos enim excitant, vimque secernentem mirum in modum intendunt; quibus fit, ut, in spatio temporis definito, non solum separetur copiosius urina, sed etiam plus sanguinis determinetur ad renea. Inter medicos antiquiores opinio fuit, quod certa medicamenta vi speciali in certa organa atque humores prae aliis polleant. Haec autem doctrina inter recen- es, quibus, cum de hoc tum de aliis majore cum veri similitudine ratiocinari datum est, dudum magnari parte obsolevit: Quapropter haud in animo mihi

24쪽

est, Diuretica omnia, vel quidem multa, vi stimulandi

vasa renum sola, neque Praeterea alias corporis partes, praedita esse, assirmare : Contra, omnibuS notum, aliqua eorum essicacissima plus minus vi stimulatrice totum super corpus, et quasdam praecipue glandulas, pollere ;licet non in omni casu eorum effectus evidenter percipiendi sint. Si mihi visum, haudquaquam ostendere dissicile esset, eadem in diversis circumstantiis medicamenta fieri Stesagoga, Diuretica, Sudorifica, aut Oathartica posse. Argentum vivum, de quo postea fusius

dicetur, verbi gratia, haec omnia effecta, pro aegri regimine et remedii administratione, aut simul aut seorsim, producere valet. Salium quoque plerique neutrorum, alio regimine instituto, et simul ratione dosios habita, Catharsin, alio Diuresin, alioque adhuc Diapho- resin, exsequi possiunt. Denique, herbae plurimae acres

urinam movent aut alvum, vel eliciunt sudorem, prout medicus maluerit.

25쪽

DE REMEDIIS DIU RETICIS, arsit, pro certo habendum, ' per renes : multum fluidi sali nis, putridis, terrenis, acribusque scatentis excerni, quae, aut lymphaticis ex superficie vel cavis corporis omnibus, aut venulis, lacteis dictis, ore bibulo in infestinorum caVo patentibus, absorbentur, et exinde in sanguinis massam deponuntur. Si vel hoe, vel ullo cursu, stimulorum tantum flumen circumiens ingressum fuerit, quantum ex blando in aliud, quodammodo acre et

pungens, fluidum mutet, oportet illa organa, quae lege a natura lata ad acria eXpellenda dicantur, proritari; et in motum violentum, pro stimuli ratione, rapi. Hψrum vero stimulantium effectus necessario est urinae ea renibus secretionem copiosiorem exigere. Iam crebra animadversione satis perspectum est, copiosum urinae fluxum ultroneum existere crisin haud paucorum morborum, inflammationum specialiter, cerebri ejusque meningum, hepatis, lienis, et aliquot febrium. Idem quoque ex vomicis ac ulceribus profvu-dia in partibus variis evenire soleta, Cui nam nisi noxiae

et materiet acri absorptae, et in sanguinem delatae, hoc tribuendum est Θ Namque acria, aegro simul modice

frigido

26쪽

zχ DE REMEDIIS DIU RETICIS.

frigido aere versato, ad renes natura devolvuntur, et una cum lotio evadunt: Aere vero calido, exercitio paulo vehementiori usurpato, aut humorum cursu quasi

ad cutem facto, cum sudoribus colli quativis, spessimum fere signum , prorumpunt et aufugiunt. Annon acria ivaria et sales, praecipue saccharum, quibuscum in Diabete lotium tam scatet, urinae fluxum insolitum, hoc praecipue malum designantem, faciunt i Plerisque conceditur nunc causam veram et continentem hujus morbi esse aliquid vitii in assimulationis viribus, sive concoctionis, existens. Inde vero sanguis non solum adcipit, sed materiem acriorem et stimulantem secum circum- . vehit: Quo fit, ut renes praeter solitum concitati Uri-inam multam atque dulcem effundunt. Morbi omnia phaenomena, aut fallor, hanc notionem firmam. Pari quoque ratione, acria certa et salina per os 20 sumpta, et intra massam humorum communem per Viasi lacteas ducta, corpus multo damno certe afficerent, ni emunctorium versus, a lege consiliis naturae inserviente, Propere determinarentur. Hinc autem, rencs intensius

ea concitantia, ipsa non solum foras evadunt, sed multum

27쪽

DE REMEDIIS DIU RETICIS.

tum etiam laticis secum aquosi saepe evehunt. Talis autem, ni decipior, vera Diureticorum ratio est.

Si ab aliquo quaereretur, quonam pacto salina, acria, aliaque quidem extranea et stimulantia, ad renes versus deferantur, quam alia organa potius secernentia, atque ab iis expellantur, illi nil respondere posivmus, nisi quod primitus corpus a Deo opt. max. ita constitutum fuit. Renes urinam, et una acria, salina, &C. tam nain 'uraliter eliminant, quam hepar bilem, vel semen testes. Quantum qualitates fluidorum mutatae valent ad uri pam proVocandam, amplius adhuc, animadvertendo lactis secretionem et materiei perspirabilis G illustraretur, ni ut ad aliud properandum esiet. Diurerica, Vid. Dr Cullen's Physiol. S CCLXXXIII.

28쪽

24 DE REMED IIS DIU RETICI s. Diuretica, quaenam et qualia sint. l 1n parte Tuperiore explicare modum conatus sum,

quo urinam moventia effetius' suos praestant; nunc quae et qualia sunt vulgatius praescripta, ea breviter

memorare memet accingam.

Remedia, quae vi Diuretica praedita esse dicuntur, adeo numerosa, Ut viX quidem recenseri queant. Illa divisa habebo, quamvis forsitan parum accurate, in

Salina, Acria vegetabilia,

- animalia, et,.- metallica. Convenit

29쪽

DE REMEDIIS DIU RETICIS. Is Convenit clamen omnium primo adnotare, Diureti-

eorum efficaciam singulorum pendere de humore aquo- , vel corpori in genere, vel specialiter fluidis circumactis, inhaerente, simulque apto propriis viis excerni organa lympham secernentia, functione quaque corporis vigente, ipsa ad hanc rem satis valent; atque aquosus magis abundans humor tantum efficit, ut ipse, vel per renes Vel cutis spiramenta, prout plus minusve caluerit corpus, copiosius coletur. Hoc principio, ut alibi jam posui, nituntur Diuretici diluentium simplicium effectus. Eo enim pacto, utpote cum aliquod adjiciatur parti humorum aquosae, sit, ut organa urinaria magis intendantur, atque superflua sanguini aqua detrahatur. Huc referre solemus omnem potum, mitem, blandum, aquosus iit sive mucilaginosus, seu aquam puram, serum lactis recens, decocta tum herbarum, cuni frugum insipidarum infusa, quarum profecto haud paucas scriptores de Materia Medica recensuerunt. Eorum singula, etsi saepe videantur, materiem praebendo id si iam agunt, plurimum actionem vere Diureticorum promovere, minus justo inter urinam cientia annumerantur. Omnia igitur id genus non, nisi adjuvantia aestimana

30쪽

DE REMEDIIS DIU RETICIS.

aestimans, supervacuum apud ea diutius morari cen. sui. Salina existunt aut simplicia, aut composita, quorun nulla urinam virtute plus minusve provocandi non prae dita sunt. Simplicia sunt, Acida et Athalina.

Ex acidis saepius praecipiuntur, et plus forsitan valent, vegetabilia; qualia sunt succi nativi malorum limoniorum, frumium et frugum acescentium, acetum sal succini, qui olim multum laudatus, nunc autem feri neglectus. Acida fossilia eadem vi pollent. Cum aquai multo diluta, hoc consilio, frequentius porriguntur nitrosum et muriaticum. Ex aikalinis, fixa saepius praescribunt medici, quatquidem optimos effectus nec raro praestant. Husden

generis sal genistae est et absinthii, tartari et tabaci Athali volatile justius inter sudorifica, quippe quod a cutem determinet, plerique Ordinant.

SEARCH

MENU NAVIGATION