Dissertatio ... quaedam de remediis diureticis, complectens .

발행: 1788년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

DE REMEDIIS DIU RETICI s. 31tica, acria saltem, usurpari possunt. Neque quidem haud probabile est, illa, rebus se ita habentibus, potius vias versus jam patefactas quam ad renes directum iri; ideoque obfutura magis quam contra malum profectura

esse.

Nonnullis demum cuilubitum est medicamenta Di*retica adversus alvum citam et liquidam praecipere, usus vero summa cura eget, caeteroquin, non solum non prosunt, sed vere nocent; intestina enim laxa et irritabilia facile acria excitant: Et metus est, ne, aut primas ipsas vias stimulent, aut absorpta et per secundas delata, secretionem muci intestinatis copiosam cieant, eoque alvi suxum adaugeant. Ex supra dictis, Diureticorum effecta datorum, quo languinis cursus alio sat, incerta, quin imo aliquando' periculosa, videntur: Eadem Vero, quantum morbOS resolvere quosdam valeant, adhuc incertiora existunt. quamvis enim febres, ut et inflammationes, interdum msolito urinae fluxu solvantur, tamen, sequela mor-hi iam resoluti quam causa potius putanda est Diuresis.

Alterum

42쪽

DE REMEDIII DIU RETICI s.

Alterum effectum generale, Diureticis remediis exactum, certius et paulo constantius Videtur , quamvis et hic multum abest, ut votis semper respondeat. ΕΟ-rum usus fluidorum morbidam, aut in corporis cavismet oribus aut in vasis ipsis sanguiferis, accumulationem supponit. Si latex nimis abundat in vasis, sique haec praecipue plenitudo, serosa sive parte humorum aquosa, orta, vel ab exhalatione per cutem, vel sudore sensim represso, constat, Diuretica forsan proderunt. Iis melius proficiunt, qui corporis constitutione laxa ex debili praediti sint, aut qui temperamento phlegmaticcgaudeant ', eo magis, si aliquamdiu in regione calida et simul humida vitam traxissent: Ibi enim frequentius iis, quae halitum cutis reprimant et sudorem, obnoxii degUnt. Porro, aegris conveniunt Diuretica, qui sivi ob debilitatem aliasue causas, neque catharsin, nequis anguinis amissum, neque sudorem elicitum tolerar queant, quibus Vero aliqua exinanitio liquido prodesspossit. Postremo, adversus aquam in tela corporis cellulos subter cutem accumulatam, sive cavis aliis majoribus de positata

43쪽

DE REMEDIIS DIU RETICIS.

positam, ibique stabulantem, aliquando ista profuerunt

. medicamenta. MaXime Vero dolendum, eorum esse tus adeo incertos et essicaciam multis in exemplis tantillam esse, ut Medici nunc fiduciae parum iis habeant g. Memini Te tamen juvat, jam quaedam nota quodammodo pro desita, aliaque fors lapsu temporis inventum iri, quae, Virtute insigniore imbuta, effectus laetiores praestitura sint. Quoniam jam actionem Diu- reticorum supra respeXi generalem, supervacuum censeo, ut fusius hac de re nunc temporis disceptem. Ad caetera, igitur, memet habebo excusatum, si illam methodum accuratissime a Professiore Gregory enarratam, qua in Hydrope sananda agunt, ipsis verbis prodiderim : Multae demum exinanitiones, urinae imprimis

R Non memet hic refrenare possum, quin laccessum nuper a Doct. Storer apud Nottingliam expertum, in morbis Hydropicis herbae illius Digitalis purpureae usu sanandis, memorem. Doct. Franciscus Smith necessarius meus epistolam ei a Doct. Storer mis Iam nuper mihi e miter praebuit, in qua ut sequitur scriptuna est : Some of my patients are se much convinced ibat they live by the use of thi ς drug, that is they were tol l a supply of it was e ut ossi, they woul l 3 give them silves up sor lost.

44쪽

DE REMEDIIS DIU RETICIS

magnus fluxus, mirabiliter saepe prosunt augendo

actionem vasorum absorbentium, quae humores ubi que corporis exhalatos vel effusos exhauriunt, et in sanguinem iterum deferunt. Hoc interdum essici- unt, aliqua saltem eX parte, per suum stimulum, qui si vasa illa, pariter ac omnes corporis partes, ad novam ς et validiorem actionem cieat; saepius vero et magis,

detracto vel dissipato plurimo humore tenui qui in venis adfuerat: Unde brevi necessitas novi talis hu- moris subsidii, cui necessitati natura quam optime satisfacit, hauriendo quantum opus fuerit ex illo pe-

nu qui maxime in promptu est. Bene enim notum est, in aliis etiam, neque morbosis, exemplis, quo major fuerit necesiitas subsidii humoris tenuis ad di- luendum sanguinem, eo plus talis humoris a ventri- culo per vasa absorbentia lactea hauriri, et in venis recipi, veluti in iis qui a calore aut valida corporis exercitatione, multum et diu sudaverint. Hinc facile intelligetur administratio et usus multorum remedio- rum evacuantium in sanandis variis morbis Hydro- picis, in quibus, ut bene notum est, plerumque insig- niter prosunt.' DeniqUe

45쪽

merarunt Vitia Viarum, quas transit urina, quibus aliquando Diu retica accommodari et proficere possint. Inde ea maxime praecipere in gonorrhoea virulenta, calculo renati ac vesicali, inflammatione et ulcere eas obsidentibus partes, muci defectu seu vitio, &c. Illarum autem natura affectionum animadversa, cernere perspicuum est, eorum nulla, strictius Diuretica remedia dicenda, tuto ministrari posse ; et quae in morbis talibus dantur, ea magis vias ad oblinendas urinae, diluendos humores et emolliendos accommodari, quam effectus vere ad Diureticos praestandos. Quae his consiliis adhiberi consuescunt, Demulcentia rectius, quam Diuretica nominantur; et praecipue potibus blandis, tenuibus, variisque rebus mucilaginosis ac oleo sis constant : Huc Opium etiam refer, ea ratione adhibitum, ut doloris sensum minuat, vique sed ante morbosam sedet vasorum actionem. De remediorum ab usu Diu reticorum nil memorabo ;atique ea, sic ut alia praesentia medicamenta, male ada inistrata, effectus haud jucundos saepe edunt; omnes corporis

46쪽

DE REMEDIIS DIU RETICIS.

corporis actiones, et organa praecipue urinaria, non parum laedunt.

Disputationi huic medicae, cujusmodi sit, coronidem

imposituro, nunc tantum restat, ut omnes erga me be nevolos toto pectore grater, certosque pauculis nomin

tim compellem -Imprimis tibi, JACOBE TOWERs, f Vere, et gratiam sinceram, ob consilia tua, quibus praesentissimis me dignatus es, aliaque, per plures annos, benigne mihi facta, referre liceat.- 1 e pariter, GEORGI . SPENCE, salvere plurimum jubeo: Cressa ne careat. pulchra dies nota, qua familiaritatem primum a s buimus: Amicitiae nobis haud fucosae semper crescant, diuque vigeant l-Neque hic tui, JOANNES L ACAR-- THUR, juvenis mihi care, immemor esse possum: Contubernii necessitudine per quinquennium fruitus, omnino indolem ingeniaque tua praestantia expertus sum; erum indagare, et scientiam ambitiose prosequi, amice, tuum semper, ut hactenus, sit. O teneam, ne

47쪽

DE REMEDIIs DIU RETICIS.

cessarii mei, ut, in Arte Apollinea exercenda, tantum voluptatis atque animi oblectationum vobis contingat, quantum et vestris ingenio, et studio, et diligentia haud dubie meruistis l

SEARCH

MENU NAVIGATION