Caspari Bavhini ... theatri botanici in qvo plantæ svpra sexcentæ ab ipso primum descriptæ cum plurimis figuris proponuntur

발행: 1671년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

11쪽

THEATRI BOTANICI

SIS ARCHIA TRIPRODROMI S.

D LANTARVMi versalem historiam, in THEATRO, Deo clementer UItam UIresque largiente , proposituro, hoc vero in libro, solum Plantarum a me descriptarum, soriam expressuro, eandemque methodum, quam in Theatro, observaturo, a GRAMININVS auspicari lubet.

LIBER PRIMUS.

DE GRAMINIBUS.

R A 1 Ni s differentias ducentas in T, EA TAE o nostro, si Deo placuerit,t proponemus, in praesens Vero eas graminis species, quas a caeteris BO -tanicis praetermissas censemuS, breviter describere est animus; id perspicue sine omni verborum lenocinio : tu DEvs coeptis clementer,quod supplex peto,aspira. I. GRAMEN caninum vineale radice est alba, tenui, repente geniculis distincta, ex quibus fibrae capillares in terram defiguntur culmos habet tenues, laeves,geniculatos,in terram reclina tos: ex quorum geniculis singulis, liuia i ,duas, tresve uncias plerumque longum, angustum,a trOvirens prodit culmorum summo panicula brevis,parumq; expansa,ex parvis flumis com posita insidet. Apud nos in vinearum viis, solo aliquantulum duriore,circa aestatis initium re

peritur.

II. GRAMx calamum supinum paniculatum dulce ex radice oblonga, capillata, nigra, lia pauca laevia, viridia, angusta, unciarum trium vel quatuor longa, prodeunt inter quae calamus tenuis, interitodiis distinctus. liis paucis oblongis cinctus parte inferiore supinus,moX palmum long ,erigitur,& paniculam tenuem, albam, glumis exiguis donatam, sustinet agris Londinensibus udis gaudet, unde D. Lobelius, Graminis dulcis nomine misit.

12쪽

Gramen tanInum maritimum asperum. Gramen caninum maritimum spicatum. III. GRAMEN caninum maritimum asperem, radicem habet ex multis fibris oblongis, albis, capillaribus compostam, ex qua ramuli plures dodrantales, in terram primum refeXi prode ut, calamis rotundis rufescentibus donati, quos folia quasi in fasciculo juncta,brevia, dura, veluti in aculeum fastigiata,in circuitu leviter hirsuta, serrae instar minutisti me exasperata,cingui spicae folliculo primum inclusis, angustae, ceu eX lappulis elegantistimis,exiguis, asperis S echia

natis compositae. In littore Veneto, maritimis quoq; circa Anconam,&Mon spessuli reperitur. Lobet adversariorum parte altera in catalogo

graminum, gramen caninum medicatum marinum spica echinata C. Bauhini sed sine descriptione)vocat, quia hoc nomine in Phytopinace nostro ante annpsa .brevissime descripsimus. IV.GRAMEM caninum, maritimum spicatum, ex radicibus tenuibus, lignosis, levissime capillatis,viticelli plures repentes,rotundi, laeVes,podales,cubito etiam longiores, frequenter geni culati,unde ramuli plures, soliolis arundinaceis. brevibus cingustis cincti, prodeunt, quorum superioribus spica tri uncialis, ex cinere nigriacans insidet. Ad littus maris, non longe Mon- spelio, D. Saletm annus legit&coni municavit.

V. GRAMEN murorum radice repente, X a

dice nigri cante repente4 capillacea,culmi plureS, pedaleS, incurvi, tenues, geniculati, iij spaucis, brevibus &angustis cincti, prodeunt: quorum summitati panicula albicans , sesqui- uncialis, ex minimis glumis contexta, insidet. Hoc in muris fossarum interiorum urbis nostrae

provenit.

13쪽

LIBER PRIMVS. 3

Gramen nodosum spica Gramen nodosum avenaeea

parVa. panicula. VI GRAMEN nodosum spica parva radice est parva,nodosa, albicante, fibris paucis Scirevibus donata,cui ceu alter nodulus oblongus insidet, qui in calamum cubito altiorem, laevem, internodijs aliquot distinctum abit, folio ad quemlibet nodum uno,angusto, uncias quatuor vel sex longo in summitate spica unica vix uncialis, mollis,lyphini graminis forma. In dumetis udis circa Besordiam urbe diei itinere Basilea distante provenit, ubi D. Ioannes Bau-hinus fratei meus p.m collegite transmisit. GRAMIN is nodosi avenacea panicula defcriptionem hic praeterimus, cum ab aliis pro posita fuerit; solii in figuram novam,cum a nullo perfecte fuerit delineata, addere placuit.

14쪽

PRODROMI

Gramen bulbosum aquaticum. Gramen tremulum minus panicula parva, UIL GRAMEN bulbos imaquaticum Bul-hum unicum habet, elegantem, cum recens est, maculis luteis striatum, carne alba, nullius odorris nec saporis, in ima parte quasi caudulam habens,ex quo pediculus duarum unciarum exum sit cujus summo radix manifeste fibrosa ad foliorum exortum conspicitur folia aliquot habet latiuscula, pali rama,stri arae an calam tima florei τε proserat ignor us, im tale a D. VacmaI. anno ς' .Luneca acceperimiis scribit e in ripa fluiminals Trana inveni)se fluistibus brie pro est .m, illo datisqire dubio sub aquis nasca tur,.setiorum contemplatione id uocente: imbecilliora erit m etsi,quam ut fine fulciente aquai fele siet: i aere pollit: ii odii Phytopin .etiam

VIII. R LMEN bulbosum ex Alepo Radice est bulbosa,corticei et iculat obvoluta cui f-bra parvae capillares 1ubjiciuntur: culmos duos,

tresve striatos,sesquispitham altitudinis habet foliis phirimis, oblongis, gramineis cinctos: spica,hordeo marino similis, culmo insidet, quanx soliis,vesicae instar, parte inferna cingit, eamque stiperat. Hoc siccum apud Iohan. Bauhinuma Datrem vidimus: LX GRAMEN tremulum milius panicula parva Radicibus rufes centibus huc illuc repen ..tibus, ni rim ',unde culmi palma res duo vel tres, . geniculo lino vel altero distincti, liis gramineis virentibus rigi abri&,ans Lus I S, acuminata S,.qUωrum unitari jubam. vesicae in modiam obvol .vit,& suo acumine vel saperar vel saltem adaequati,quae multis laminulis squamatis, lenticulet similibus,rotundis, spadice tape coloris, filo tenuis limo adpensis constat e quibus sosculi tenues, ex flavo pallentes,in Uene emicant. In pratis nostris montosis Mericetis provenit,& vulgo

Dastiabro ibid est,teporinus panis, dicitur .

15쪽

LIBER PRIMUS '

Cramen tremulum maximum. Gramen pratense panicesatum molle. GRAMINI stremuli maximi,cujus Caesalpinus sub Phalaride a tera,& Clusius in Cur post.

si1b gramine Amouretres majore meminit Figuram a nemine propositam adponere placuit. GRAMEN pratense paniculatum molle, iam

nomine graminis lanati in historia Lugdunensi

propositum sit solum Figuranaveram spe handam inhibemUS. X. G, A MAE N pratense paniculatum majus angustiore solio ex radice capillacea,rusescen

urbi dia capilla ca, quaadam brevia, quaedam paImum sit perantia prodeunt inter quae ctil-mi tenues, geniculati cubitum superanteS, Uno alterove lio brevi cincti, in quorum summo panicula levi de expans , unetarum qi ullo longa,quae natione loci, strig sor vel laetior In pratis S duimetis ad ripam mi esse fluminis apud nos reperitUr. Hiii simile ad ripam praedictam invenitur, poesisimum radicum capit Iarium,ut cauli uirris umero, paniculis in iis glumis longio, tibus varian is

16쪽

Gramen panicula multiplici.

Gramen arvens panicula crispa. XI. GRAMEM panicula multiplici ex radIce

multis cirris villosis albicantibus composita, culmi plurimi,palmares, laeves,geniculati &recurvi,foliis gramineis,oblongis,angustis vestiti, eXurgunt, quibus panicula triuncialis angusta varie divisse , per maturitatem rigida dc spadicea,insidet Monspessuli provenit; majus minus reperitur, Sc gramen minus duriusculum

vocatur.

GRAMEN arvense panicula crispa, cujus figura apposita, pro gramine a Matthiolo gramine Xerampelino a Lobelio, gramine bulbos Dalechampij in historia Lugd.deis ibitur,figura consteliciter expresu.

XII. GRAMEN montanum panicula spad cea delicatiore: Radice est alba, brevi capillacea, culmis ternis,quaternis, geniculatis, pedalibus, uno alterove folio cinctis, quae etiam ad radicem brevia & pauca sunt: in culmorum summo panicula triuncialis , spadicet coloris,ex locustis minimis composita. Hoc tamen variat magnitudine,cum S caule sesqui cubitaliac spica semipalmari inveniatur: provenit locis faxosis, majus quidem tu monte Crentzacho minus vero in monte

17쪽

Gramen paniculatum odora

tum.

XIII. GRAMEN paniculatum odoratum: Radicibus candidis, geniculatis serpit culmo est bicubi tali geniculis paucis distincto, liis angustis,longist imis, paniculam superantibus, in acumen fastigiatis,suavem odorem spirantibus cujus culmo panicula parva, leviterque sparsa. api ctore non rite expressa, insidet. Apud Borussos provenit, a Regio montanis gramen Mariae

dicitur,quod in fasciculos collectum,propter

doris fragrantiam,vestibus adjiciunt, ut D. Vasimarus,qui plantam transmisi, perscripsit. XIV.GRAMEN Hlvaticum paniculatum alti sismum ex radice repente fibrosa,calami duorum triumVe cubitorum exurgunt, qui paniculas parvas sustinent; sol iis est latis, cyperi aemulis. Hoc in sylvis circa montem Belgardum pro venit, ex quo rustici chlamides pastorales, torques equis aratra vehentibus conficiunt. XV. GRA MEN palustre panicula speciosa. Hoc adlicubi talem altitudine exurgit, calamo fatis crasso foliis est paucis pedalibus latiusculis, per marginem asperiusculis quorum aliqua tribuli instar,calamum media ex parte ambiunt:

panicula est jubata sesqui palmari, ex eleganti si simis,parvis de sub rotundis lamin cilis composita. In humidis circa Patavium legimus, in Has suae stagnis reperiri intelleximus.

XVI GRAMEN palustre paniculatum minus. Ex radice crassa fibris albicantibus durioribus donata,calamus rotundus,striatus cubitum superans exurgit, quem soli a pallide virentia, latiuscula pedalia, subaspera investiunt panicula palmaris cst,rara,ex locustis albicantibus,aristis oblongis armatis,composita. Hoc in dumetis humidis circa in ontem Crent eta sensem proVenit at nudis Michel feldensibus altius exurgit. XVII. GRAMEN maritimum fluitans cornu tum. Ex radice exili capillata culmus tenuissi mus,geniculatus, cubito longior producitur ex quolibet geniculo, folia juncea communiter bina,culmum basi lata instar vescar ambientia in latus sparguntur, indeque cauliculus unUs aut alter educitur,4 tandem in capituli in membraneum finit,quod in solio labina,terna, rarius quaterna angustillima,inlatus reflexa,&cornuta desinit. Tota planta , stagnis Monspeliensibus mari finitimis, innatat. GRAMEN

18쪽

Cramen cristatum.

XVIII. GR MEN spica cristata laevi, Vel gramen cristatum Radicum capillamentis plurimis oblongis albicantibus abundat, quae in unum veluti cespitem coeuntia deorsum repunt:

culmis est pluribus sequi cubitalibus, geniculis paucis donatis foliis brevibus angustis, S sir-

ca caulem paucis, uncias quatuor vel quinque longis spicam habet tenuem oblongam,pallide virentem, quae gallicristas plurimas, vel semen capitis gallinacei dictae plantae refert,cuius nomine cristatum in Phytopinace appellare placuit: quod nomen&D. Lobelius in Adver. parte ali.probavit,gramen cristatum Casp.Baunini nominans. Provenit in prato infra patibu- Ium,aliquando ad moenia Basiliensa. Idem, sed spica elegantiore laensiore, in monte assertatim Mon spessuli observavimus simile ei ex Anglia D. Lobelius,multis annis post,misit. XIX. GRAMEN spica cristata subhirsutum. Hoc a priore differt, radicum capillamentis ru- fescentibus,culmis tenuioribus, parte inferiore levi lanugine aspersis δί humilioribus liis longioribus spica candicante, minus compa cta,nec ita eleganter cristam exprimente quod in dumetis circa libera copiose provenit. XX. GRAMEN spicatum angusti solium montanum. Hoc a gramine caryophyllato pratensi differt foliis,quae angustissima cauliculis, qui in hoc tenuissimi,plures Sc longiores: doco,cum hoc solum in montosis, Majo mense florens,pro

veniat.

XXI. GRAMEN sylvaticum angusti solium spica alba. Ex radice rufa,transversa, fibrae capillares descendunt, soli plura, capillacea, palmaria,etiam breviora, rarius longiora exurgunt, una cum culmis tenuissimis , ipsis foliis plerumque brevioribus, quibus spica ut plurimum simplex, candida, exiguis aristis donata, unciam vix superans, insidet quod in sylvis humidis Huningensium inperitur. GRAMεN

19쪽

Granie spicatum solio aspero.

O amen caryophyllatum Eontanu spira vana

GRAMEM spicatum solio aspero, in historia Lugdunensi , nomine graminis spicati malechampi proponitur , cujus figuram perfectam

adponere placuit. XXII. GRAMEN caryophyllatum nemorΟ-

sum spica multiplici Radice est ex fibris capit Iaceis rufescentibus composita,ex qua,tanquam excespite, folia semipalmaria, etiam breviora, Vetonicae caryophyllatae similia, prodeunt inter quae culmi quam plurimi capillacet, nudi, folia aliquando superantes, spicas multas brevissimas S rufes centes sustinentes, Xurgunt. Hoc in umbrosis humidis ad Birsam Mie-sam reperitur. Huic non multum dissimile, sed radice magis geniculata, invia Rieliana ad se- pes ad sinistram reperitur. XXIII. GRAMEN caryophyllatum montanum spica varia Radicibus est parvis, fibrosis, oblongis, nigri cantibus, ex quibus instar cespitis solia, aliquando palmum longa, angusta, ut in gramine spicato caryophyllatae foliis prodeunt inter quae culmi plures, tenues, foliis nudi, in summitate spicam modo divulsam, modo compactam sustinentes. In nostrae urbi vicinis collibus reperitur.

XXIV. GRAMEN spicatum foliis&spicis

hirsuti sonollibus. Radice est arund macea transversim repente, paucis fibris capillata, ex qua culmi molles cubitum superantes foliis oblongis,angustis,spicas superantibus, is olli lanugine aspersis, quas pertubulos transeuntes,eX-urgunt quorum summo spica anguila, uncias duas longa mollis, modo limplex, modo gemina, rarius triplex,alternatim disposita, insidet. Hoc in arenosis ad Birsam repe

ritur.

20쪽

Gramen typho des maximum spica longissima,

XXV. GRAMEN typhoides maximum spica

longissima. Ex radice parva,nodosa, cui fibrae exiguae&plurimae adnatae culmu exurgit rectus, sesquicubi talis, internodiis rarioribus distinctus, qui in spicam rectam,teretem,palma

rem Virescentem, in maturitate albicantem, ta

ctu mollem, desinit, utriculis aristas oblongius. culas copiosas exhibentibias. Inter fruteta circa Coeppingam Ducatus Wittembergici primum, dein non longe Basilea, in sepibus agrorum inter Michel fel tenvi Huningen, in salicetis Michel feldae legimus. XXVI. GRAMEN phalaroides minus, sive Hispanicum hoc foliis est oblongis angustis,

viridibus, quorum unum Vel alterum, culmos cubitales,tenues,tubi instar cingit in chil morum

summo spica Phalaridi similis , sed angustior,

uncias tres longa, insidet nec radicem, nec se

Gramen alopecuroldes, spica

aspera. men vidimus: nomine Phalaroidis alterius Hispaniae, D.Gillenius,transmisit. XXVII. GRAMEN phalaroides spica molli,

sive Germanicum culmo est cubitali prioris crassiore,uno alterove geniculo distincti solio uno vel altero, eoque bre iri ct inal .m ambier te, cujus summo, spicali unciatis,priori 'ngustior, cinerice coloris , splendens S is ollis insidet. Hoc Ulmenses, apud quos prCvenit a colore, Onocordon appellare inti licXrrai l S. G, A MAE N alopecuroides, i pica aspera,nomine Graminis echinati apud I. agdinentem describitur, quares luna figuram nilliorem acidere voluimus. XXXIII. GRAMEN tomento sum alpinΓm Sc minus. Ex radice parva inutii:, calamus raro dodrantem superans, foliis ducibias tribusves vestitus exurgit, cujus summitati pappus ub-

SEARCH

MENU NAVIGATION