장음표시 사용
3쪽
FACULTATIS MEDICAE GOTTINGENSIS
D. XXVIII. DECEMBR. MDCCLXXXI.
Litteris IO AN N. CHRIST DIE TERICH.
4쪽
His, ubi cito manus admoueatur, salutis spes subest ubi serius, plerique omnes moriuntur.
5쪽
tuum in doctrina de capitis vulneribus multa ad
huc incerta, Obscura et manca sinat, idque morborUm genuS, quamquam haud rarum, multis adhuc laboret dissicultatibus, tum diagnoseos, tum medelae non prorsus inutile putaui, si pro ingenii viribus Omnem collocarem operam in illustranda, amplificanda,eXornandaque hac artiS nostrae parte; neque paucis meum arrisit consilium. HiS excitatus manum ipsam Operae admoui, ad quam autem Persiciendam tempus et studium non mediocre requiritur. Omnia ex. I . A et
6쪽
animi sententia cedebant, usque dum res quaedam minimae ac iniucundae quietem turbarent. Necessitate coactus, scriptum quoddam paucis diebus exarandi, partem interim quandam elegi, typisque exprimendam curaui; quam Vero Vna cum libello de capitis vulneribus, brevi ab hinc tempore, correctius ac emendatius edendi, animus est
7쪽
vadit, necem asperi; quaeque recentiori in primis aetate
innotuit, acturus, ante omnia, quae sub nomine inflammationis occultae hoc loco intelligam , exponenda mihi videntur. Inflammationem vero et suppurationem cerebri eiusque membranarum octultam appello, ubi ictus , aut alia vis era
terna, homini admota, non adeo magna suit, ut ulla cranii laesio, vel ullum interdum eX ternarum partium VulnUS ap-
pareret, resque ipsa parui aestimaretur; ubi aegrotus nullum in loco assecto dolorem sentit, longum per tempus Valere, ad summum parum somnolentus, soporosus esse videtur, interim sero, interuallo tamen 7-II dierum, moritur. Falluntur igitur ii Iurisconsultorum, qui argumenti S, a certo dierum numero desumtis, homicidam capitis non damnant, quum aegrotus ad nonum usque diem vixerit.
8쪽
iaMorbus ipse et ejus decursus, ut melius cognosci et
distingui queat, in tria diuiditur stadia.
Primum quidem id temporis spatium voco, quo aeger, vost vim sibi illatam, bene caeterum valens, suis negotiis
Serundum incipit die plerumque septimo, ad summum nono; febricula tunc ingruit, ex sola pulsus celeritate cognoscenda; die sequenti pulsus celerior, nunquam vero plenus vehemens aut sortis, tandem celerrimus euadit. Quam cete .ritatem neque venae sectio, neque remedia evacuantia mInuunt. Inter pulsum et calorem nulla conspicitur ratio. Versus diem decimum, ad summum duodecimum, capitis dolorem aeger sentire incipit, et primo quidem in laesionis tantum loco, mo Caut m increscens, dimidiam cranii partem occupat. Peculiarem habet dolor indolem, quippe quem in interiore capitis parte aegrotus sentit, nullaque e terna compressio auget; tandem dolor sit tensuus, chordae, instar
9쪽
a-. -- rinstar, per caput extensae. Oculi rubentes, subinflammati saepius apparent, una cum languore et virium deiectione. Ac hoc quidem statu interdum s-6 aut plures praetereunt dies, tempus enim certo desiniri non potest. Ad Pirmum nunci ascendit gradum inflammatio, breui tempore in suppurationem transiens. Tertium morbus ingreditur stadium, suppurationis nempe, ubi aeger nullo sere modo seruari potest. Leues, at ste
quentes horripilationes, uti semper sub . puris ortu adsunt,
cum anxietate et inquietudine, eius praesentiam declarant. Aeger sit soporosus ex cerebri compressione, per pus facta.
Sopor, lethale semper signum, magis magiSque crescit, coin
pia puris aucta, pulsu interim semper celeriori; affectus comatosi, paralytici superueniunt, donec aegrotus succumbit,
In cadauere post mortem secto sequentia apparent: dura mater, in primis vero pia, et arachnoidea pluribus locis
10쪽
rubrae, insana malae, interdum tota superficie, exulceratae pureque obtectae reperiuntur. PUS autem plerumque longe lateque diffusum et toti icerebri supersiciei quasi illitum est, nunquam in unum locum omne collatum, sed inter tunicamarach Mideam et piam, inter hanc et duram matrem, interdum quoque inter duram matrem et cranium dispersum. Pia mater et arachnoidea saepissime tota evanuit, ac digbluta est. Externa substantiae corticalis cerebri superficies, a purei i GP otio arrosa, pultici instor apparet, ulcusculis et excrescentiis poly-
p6sis obsessa. Puris color albicans, viridis, subflauus; cos
sistentia gelatinam aut pituitam tenacem reserens. Qui
phrenitidis ac paraphrenitidis caussam cerebri eiusque mem-
Neque enim unus idemque harum partium status in phreni-
ticorum cadaueribus reperitur, neque ullum phrenitidis h -
ploma in tanta cerebri inflammatione, ut suppuratio sequatur, apparet. Vnum tantum attingam; phreniticorum nempe delirium constans, furiosum ac insidiosum, cum hi per longum adhuc tempus bene Valent, et suppuratione orta, tum