Dissertatio medica, inauguralis, de colica Damnoniorum ...

발행: 1781년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

DE COLICA DAMNONIORUM. 9

Mulierem loco honestissimo natam, robUstam, et constitutione corporea ab omni parte excellentissima praeditam, Optime no-Vi, quae, quantitate infusi theae viridis modica sumpta, cubitum paucis minutis ire cogitur. Sensus doloris molestissimus caput invadit, totumque ei corpus adeo debilitatur, ut nec in cubiculo huc illuc ambulare, nec pedibus quidem, absque auxilio, possit insistere. Quaedam alimenti genera effectum hujuscemodi in certa corpora edunt. Cook, navigator ille in primis celebris, Virique gener Osi, qui illum orbem terrariam circumnavigantem sunt comitati, piscem, cujus naturam tunc ignorabant, quodam Vespere caenarunt. Mediam sub noctem, signis gravissimis sunt expergefacti. Vires alimenti, quod sumpserant, sedantes designarUnt nausea, Ventriculi oppressionis sensus, debilitas. Torpor et insensilitas uni

VCrs S eorum artus occuparunt. Effectus

hoc genus tanti fuerunt, ut praefectu8, fama longe lateque jure nobilitatus, pondus

B plumae

12쪽

1o DE COLICA DAMNONIORUM.

plumae et poculi duas humoris libras con tinere valentis, nequiverit distinguere. Naturam hujus consensu8, qui supra positus, et rationem, qua agat, rite CXponere, vires ingenii mei longe excedit. Aliquantum vero luminis huic argumento offude runt nonnulla ab illo anatomicorum principe Monroto nuperrime tradita. Quod ante conjecturae probabili tantum innisum est, id nunc demonstratio magna eae Parte evidens reddidit. Hic anatomicus celebris ne duas quidem nervorum fibrillas in toto corpore esse comperitur, quae non in aliquo loco conjunguntur, et sibi invicem admiscentUr. Ad inceptum vero redeundum : Cum in icolica Damnoniorum affectus canalis alimentarii spasmodicus tam plane evidenterque substet, vix ambigi potest quin pro

causa proxima debeat haberi.

CAUSA

13쪽

DE COLICA DAMNONIORUM. 11 CAUSA REMOTA.

Cum Huxhamius de colica DamnoniΟ-rum scripserit, et originem ejus fuse investigare conatus sit, cumque plerique ejus

aequalium, et non pauci recentiorum, in sententiam ejus hac super re concesserint, UtrUm notiones eorum causae hujus morbi remotae fundamento stabili, necne, innitan

Damnonios hoc morbo saepius alatUmno, quam quolibet alio anni tempore, laborare compertus est HuXhamius. Hoc tempore quantitas succi pomorum fermentati solita major pinari consuevit, et tartaro, quod hic liquor continet, eo judice, morbus est referen dys. Hunc liquorem saponem admodum referre, Vimque igitUr non parum detergentem habere, quas Partes contingit, eas irritare et inflammare tradit. Cum

magna hujus igitur quantitas sumitur, eosdem I

14쪽

12 DE COLICA DAMNONIORVix

dem, inquit, effectus primas in vias edat necesse est. Muciam illum lubricantem, quo intestina sana inunguntur et defenduntur, abradere et abi Uere ponit. Magis etiam nociva, ejus judicio, praestat. Acidum per lactea liberaliter absorbetur, et to

tam humorum massam circumeuntem acrimonia sua brevi vitiat et corrumpit. Hanc ob causam, bilis et omnes alii humores, quia sanguine secernuntur, mutantur, dotesque naturales sibique proprias amittunt. Acido nimis abundanti, quod in systema recipitur, bilis non amplius obsistere valet. Series igitur signorum gravium oriatur Opor

tet.

Hoc ratiocinium forsitan primo intuitueri oris eXpers esse videbitur ; si vero eXamini diligenti subjiciatur, fundamento Parum firmo inaedificari reperietur. HuX-hamius judicio sano fuit praeditus, et quae semet ei ostenderunt accurate notavit ; sedeb erroribu8, quos natura humana parum caVet, minime vacuus fuit, et in theorias maxime ridiculas frequenter inductus est. Plebeculam

15쪽

DE COLICA DAMNONIORUM. 13

Plebeculam apud Damnonios certis anni temporibus huic morbo insigniter patere comperit. Quinetiam malum pro quantitate succi pomorum fermentati magis minusve invalescere notavit. Tartarum igitur, quod liquor modo positus continebat, cum principium ejus maxime manifestum fuerit, et theoriae suae optime responderit, omnium signorum quae oriuntur graVium originem esse conclusit. Hoc in argumento considerando ulterius progressus est. Qui vina Rhenana vel Mosellana liberaliter biberunt, eos malo consimili objici accepit. Hoc ei in animum induxit, ut haec vina CXaminaret, et, prout eXpectaVit, chrystallos, quos continebant, in succo pomorum fermentato repertos omnino reddere comperit. Caeterum tempore, quo HuXhamius scripsit, leges oeconomiae animalis haudquaquam bene sunt intellectae. Athalina et acida, Ut medicis illo tempore florentibus placuit, vitia humorum animalium innumera eXcitarunt. Medicamenta nonnulla particularum mole et densitate majore

lentorem

16쪽

14 DE COLICA DAMNONIORUM.

lentorem, et caetera idem genus, sustulerunt. Alia, contra, quod in particulas innumeras et exiguitate infinitas dividi potuerunt, arteriolarum minimarUm ramusculos remotissismos ingredi, et ita obstructionem superare, valuerunt. Operatione8 naturae Persequendi et exponendi cupidine mens humana nunquam non inflammatur. Cum vero investigatio cauta et cogitatio attenta non amplius exercentur, sed vis imaginandi indomita, quae nunquam mortale8 a vero

non detorquet, incipit huc illuc libere vagari, ridicula et admodum absurda recipiantUr et credantur oportet. Ad inceptum autem redeamUS. Medicos experientia docuit tartarum tantum abesse, ut morbum In OVeat, ut, Contra, rite praeparatum in ejus orti auXilium promptissimum sit, immo ut ei venienti potenter

occurrat. Si tartarum morbum facere valeret, Turcae, multaeque aliae natione8,

quae magnas potus, qui flerbet appellatur, quantitates aliosque liquores acidos adhibent, ei in primis paterent. Caeterum rem aliter

17쪽

DE COLICA DAMNONIORUM. 1 s

siliter se habere reperimus. Si liquores hoc

genus illis noxae forent, ante multos annos alios in locum eorum suffecissent ut effectus eorum perniciosos Vitarent. Cum vero per milita 8 annorum centurias in usu eorum perstiterint, et adhuc perstant, hoc

haud dubie impune faciunt. I 'Abbe Chainpe d'Auterocli, qui Russiam et Siberiam, jus

su regis Galliarum, peragraVit, Pagina Ope ris sui quadragesimia prima, memoriae PTO-dit, plebeculam harum regionum quod Suoas vocatur pro potu ordinario adhibere. Hoc autem nihil aliud est quam aqua, in qua fermentatio per furfurem et farinam fuit excitata. Hic liquor, cum sumitur,

aeque acidus ac acetum esse dicitur. Nullae tamen noxae usum ejus subsequuntur. Acida fibris muscularibus admota eas plane stimulant, et, cum easdem quoqUC CorrU-gent, vim adstringentem haud dubio habent. In Ventriculum vero et intestina recepta, ibique bili admista, potestatem modice purgatricem sibi adipiscuntur. Si vero colicam Damnoniorum faciunt, effectus ibi longe

18쪽

16 DE COLICA DAMNONIORUM.

longe diversos edunt. Quod minime credibile. In eo ventris malo, quod apud Indos Occidentales magnopere invalescit, di Ibel 1-acb nominatur, et colicam Damnonio- Ium, mUltum reddit, cremor tartari succus

que limoniorum a Hillario celeberrimo summis laudibus efferuntur. Zeller vinum saccharo Saturni, ducatu in Wintembergensi, sub initium centuriae quae nunc elabitur, Vitiari rursus Inchoatum esse refert. Indissertatione sua, asserit loca Tuberagen Vicina incolentes Vina ibi nata, quanquam aeque ac acetum acida sint, diu impune adhibuisse, donec fraus modo posita invalescere coeperit. Causa igitur morbi, quem eXequimur, non in acido succi pomorum fermentati mero, sed in aliqua materia ex tranea, fraude casuve in eum invecta, quae

renda.

Plumbum et eX eo Praeparata in Ventri culum recepta, Omnia signa colicae Damnoniorum ProPria, absque ulla CXCePsione, movent. QVosdam forsitan effectus ab iis, quos quaelibet alia substantia, quam noVerimus,

19쪽

DE COLICA DAMNONIORUM. 1

rimus, omnino diversos edit plumbum. Exigua hujus quantitas primas in vias introducta motum ventriculi et intestinorum peristallicum ex toto perdere, et talem signorum seriem, qualem nullum aliud venenUm, qua atUm scimus, movere solet, facere reperitur Valere. Colica a P aeparatiS e plumbo orien8, et Damnoniorum propria, pomaceum sis mendo mota, signis et exitu

adeo similes sunt, ut celebri8 Baher, et a lii, utramque ab eadem causa proficisci, diu sint suspicati. Hanc conj ecturam Veram esse, antequam haec dissertatiuncula ad finem perducetur, sati8 evidenter, uti spera mus, Probabimus. Succus e pomis maturis eXpressiis magnam acidi quantitatem saccharo adjunctam comprehendit. Hoc acidum, vel in statu suo nativo, cum mustum, vel in statu fermentato, Cum acetUm, Vel in statu qui hunc inter et illum intercedit, Cum Pomaceum appellatur, plumbo, sive sub forma metalli, sive in calcem redactum, ei applicet , facillime vitiatur. Plumbum autem, C succo

20쪽

13 DE COLICA DAMNONIORUM.

succo pomorum fermentato adjunctum, pro saccharo Saturni habendum est. Si instrumenta et vasa diversa, quibus Pomaceum Damnonii praeparare consuerunt, consideremus, satis, unde liquor possit imbui, reperiemus. In many paris of the countyos Devons hire, the circular trough used ingrinding their apples is composed os severat pieces of Inoor-stone, cramped together With iron, and fixed withmetted leadpouredinto the interstices in the inside of thegroove. These stones are not alwayswrought with much ari, and somelimes heing of irregular and inequat figures, theydo not correspond with each other, so that considerable chastas are test belween, and thos e chasms are filled with lead. The apples, theres ore, ground Dy the pressure of the roller, come immediately into contact with no sinali quantity of this pol son-

Auctor modo comprehensus tradit aliis e praelis, ubi Pomaceum paratur, superficiem

. Baher, Med. Trans P. 227.

SEARCH

MENU NAVIGATION