Dissertatio medica, inauguralis, de colica Damnoniorum ...

발행: 1781년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

DE COLICA DAMNONIORUM. a

per diligenter studuerunt, et in his Mon-roius Profestar in primis celebris. Hic, quod haudquaquam negandum, multUm huic argumento luminis offudit; multa tamen Phaenomena, quae nullo modo pOD sunt explicari, in omnibus fere vitiis nervosis, semet ostendunt. In signis, quae in Praesentia eXequimur, res ita se habet. Cur sensis, motu amisso, maneat, dissiculter, immo nulla eX parte, eXplicare Valebis. Cum nihil super hac re, quod mihi aliisve satisfaciat, possim proferre, incepto desistere satius esse duco.

DIAGNO SIS.

Parum periculi esie Videtur, ne colica Damnoniorum pro quolibet alio morbo habeatur, si medicu8 ad rationem, qua aegrotus insueverit vivere, animUm rite attendat. Nonnulla sunt signa hujusce mor

32쪽

so DE COLICA DAMNONIORUM.

bi propemodum propria, quae eum adeste

fere demonstrant. Dolor abdominis et circa scrobiculum cordis, in historia positus, Per magniam temporis spatium absque ulla intermissione saepe manet. Non aeque acutus, ac in ileo, esse videtur. Quinetiam hic morbus breve spatium plerumque habet ; colica Damnoniorum, contra, quin que sexve dies ad minimum, absque ulla intermissione insigni, saepissime pergit. Si

hunc morbum ab aliis nos logice secernere velis, sub genere colicae Cullenianae, no- lsologi illius jure celeberrimi, colloceS OPO tet. Colica, praeeunte ponderis Vel mO- lestiae in abdomine, praecipue Circa Um- bilicum, sensu ; accedente dolore colico, primum levi, non continuo, et, Praeci- pue post pastum, acuto, tandem graViore et fere perpetuo ; cum dolore brachio- rum et dorsi, in paralysim demum abe-

Vix pro cholera potest haberi, cum nihil, si vomitum biliosum excipias, huic et illi morbo sit commune. Qui dolores a

33쪽

DE COLICA DAMNONIORUM. ai

tus assiciunt, et Venereos rheumaticosve referunt, ii ab horum morborum propriis hoc differunt, quod non noctu, aegroto in lecto decumbente et calido, maXime urgent. Alius tantum morbus est, ad quem similitudine accedere videtur, illa nempe arthritidis species, quae atonica appellatur. Huic quidem malo et colicae Damnoniorum compluria signa communia sunt, Ut naUsea, VO-mitus, affectus aliquando paralytici, tophi,&c. Hoc in eXemplo, habitum aegroti

corporeum considerandum, et, Utrum causae cholicae Damnoniorum remotae necne fuerit objectus, inquirendum. Unus morbus pro altero haberi parum periclitatur. Si arthritis subsit, artu8 plerumque PriUS corripiuntur. Hoc in colica Damnoniorum rarissime, quanquam interdum, incidere

consuevit. Si vero ad artem, quam aegro-tUS exerceat, et rationem qua insueverit Vitae, animum attendamus, in errorem super morbi natura Vix unquam incidere Valebimu8.

34쪽

sa DE COLICA DAMNONIORUM. PROGNOSIS.

Postquam aegrotus causis colicae Damnoniorum remotis diu Objectus, eaque semel correptus fuit, reditui ejus patebit, licet ad omnia, quae ad hunc Praecavendum accommodantur, remedia decurratur. Nonnunquam, cUm alioqUin eX toto sanus est, et causa remota non dila agere Perrexit, ad sanitatem magna eX Parte reduruim iri sperare possumus, quanquam Pro certo non assirmare debemus, aegrotum a morbo Un-

quam eX toto Vacuum fore. Qui poma-ceiam apud Damnonios bibunt, ii adeo liberaliter id sumunt, ut tantum ejus brevi in systema invehatur, qUantUm, caussis CXCitantibus applicatis, morbUm moVere, et fundamentum ejus reditus nimis diuturnum jaeere potest. Non pauci casus se ostendunt, unde colligi valet, quantitatem plumbi admodum exiguam, in corpUS receptam,

35쪽

DE COLICA DAMNONIORUM. 33

ceptam, hunc morbum dirum, et omnes ejus sequelas metuendas, facere posse. Quod asseruimus probare videntur exempla se quentia a celebri Warrennio memoriae

were ali attached in the common Way,

order thrice, and some five times. One had a severe return of the complahat two

36쪽

34 DE COLICA DAMNONIORUM.

years afterwarils, and has had ni ne re turris of the cholic since.'Quae supra referuntur, ea conamina medicorum hoc in morbo depellendo saepe parum felicia esse demonstrant. Igitur bonum ejus eventum Parce cauteque promittant, necesse est.

RATIO MEDENDI.

Consilia huic morbo medendi plane triplicia sunt.

I. Causam proximam, quatenUS in manu nostra est, tollere. II. Affectibus symptomaticis venientibus occurrere, eosdemVe substantes removere. III. Reditum paroXysmi praecaVere. Consilio primo respondent omnia, quae spasmum effectusque sedantes Veneni, primas in Vias editos, tollunt. Tota antis pas- modicorum

37쪽

DE COLICA DAMNONIORUM. 3s

modicorum classis adhiberi potest. San guinis detractio reliquis hoc genUS remC- diis potentior est. Sed diathesis inflammatoria hoc in morbo raro adest ; et hoc remedium adhibitum plerumque fuit noxae non mediocri. Emetica, spasmum tollendo, et ventriculo et intestinis comprehensa, forsitan venenum ipsum quod morbum movit evacuando, saepissime prosunt. Si vires aegroti patiantur, tartarum emeticum iis quantitatibus sumi potest, ut et sursum et deorsum agat. Si ad hoc non confugiatur, infusu in chamomaeli Vel aqua tepida, donec hunc edat effectum, bibenda. Venenum plumbi sedans, motum totius canalis alimentarii peristallicum debilitando, alvum astrictam reddit. Huic diligenter Oc-

Currendum. Purgantia Ore sumpta frequenter rejiciuntur. Cum hoc incidit, ad enemata, quae in alvum saepius immitti de bent, et ad fomenta calida, quae abdomini admovenda, decurrendum. Oleum ricini, ob vires purgatrices, hoc in morbo summis laudibus fuit elatum. Caeterum non adeo diur

38쪽

56 DE COLICA DAMNONIORUM.

diu, ut agere possit, Ventriculo sedere solet, sed ingratum evadit, Vomituque rejicitur. Sales medii rite administrati votis nostris plerumque respondebunt. Quantitate, quae excretionem copiosam facere Valet, sumi, et e brevibus intervallis rei terari debent; quoniam spasmus superatu dissicilis est, et facile repetit. Epis pastica, utpote quae Vimantispasmodicam potentissimam habeant,

alvo pertinaciter adstricta, tentata fuerunt, et, Ut memoriae proditum, non Partam Pro fuerunt. Cum vero alia et satis valentia, quorum actionem melius intelligimus, remedia sint, haec rarissime necesaria fore ducimus. Nullum novimus medicamentum, quod nomen aiatis pasmodici melius, quam Opium, meretur. Liberaliter, dolore urgente, dari debet laxantibus adjunctum. Postquam signa colicae decesserunt, quod plerumque intra tre8 quatuorve dies, si me dicamenta supra posita rite sumantur et administrentur, incidere solet, genus alimenti et naturam summa cum cautela respiciat aegrotus ; quoniam intestina longum Per

39쪽

DE COLICA DAMNONIORUM. 37

per tempus irritabilia manent, et quodlibet insolitum pessime ferunt. Cibus aliquandiu e jusculis, e carne ovilla, vel vitulina confectis, constet Cathartipa adhibeantur, dum alvus dura manet. In locum salium mediorum, substitui possunt infusum senae

pulvisque jalappii.

Paroxysmo eX toto finito, et curatione, uti videtur, absoluta, non ab usu medicamentorum desistendum est, quae canalem alimentarium modice stimulant et aperiunt. Alumen, ut catharticum in exemplis colicae Pictonum levioribus lene et tutum, a

Perci vallio, in tentaminibus suis, nuper fuit laudatum. Verba ejus sequuntur: I have administered it with the happi est effect in various obstinate and painful af - fections of the boweis. Fifteen grains' gi ven every fourth, sifth, or siXth hour, for the most pari, proVe gently aperient; and , is the sympionis be not Very severe,' the second or third dose seldom fatis tos mitigate the pain, and somelimes enti relys to remove it.' Cum hoc novum remedium

40쪽

s8 DE COLICA DAMNONIORUM.

dium sit, et forsitan actione sua incertum, valentiora purgantia, me judice, usum ejus praecedere debent. Remedium, sub morbi finem, utile esse posse videtur, cum nihil, nisi durities alvi, superest. Actio ejus a viribus suis tonicis et adstringentibus videtur Pendere, qUae motum Canalis alimentarii peristallicum accelerare, et hoc modo stercoris evacuationem PromoVere, Possunt.

Consilium secundum fuit affectibus symp-

tomaticis venientibu8 occurrere, eosdemve substantes removere. Hi autem plerumque sunt manuum tremores, aliarum partium

paralysis vel dolores, epilepsia, facultas verba enunciandi amissa, &c. In exemplis epilepsiae et paralysis electricitatem laudat Perctvallius, et ab ea adhibita summum commodum oriri se vidisse refert. Cum pleraque ex hisce symptomatis a conditione systematis debili proficisci videantur, tonica et antispasmodica plane indicantur. Ex his epis pastica saepe proderunt. Verriculum, frigida, corteX PeruVianus, eXercita tio

SEARCH

MENU NAVIGATION