De chorea St. Viti nonnulla, adjecta morbi historia : dissertatio inauguralis medica ...

발행: 1837년

분량: 38페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

serendi minime deest Occasio, et revera de his rebus sententiae editae sunt maxime diversae, modo ex analogia indumtioneque petitae, nec rebus in facto positis, nec anatomia pathologica comprobalae. Quod ad morbi sedem perlinet, cadaverum Aectiones nihil certi docuerunt, quoniam aegri, si simplici morbo laborant neque ulla exstat complicatio, nunquam morte auferuntur. Sin vero gravior aliqua complicatio ad Choream accedit, quae aegrotum necat, Phaenomena pathologica, in cadaveribus sectis reperta, nullo modo mulationibus, Vi morbi ipsius, sed polius complicatione procreatis, imputanda sunt; cum autem haec distinctius separare difficillimum sit, imo Omnes Vires superet, proh dolori conditiones palliologicas Choreae seriori aevo dijudicandas relinquamus. Dostituti rebus in facto positis, quae quaestionem nostram dilucidare possint, qualenus ad iunctiones singulorum centrorum systematis nervosi spectat, accuratius in illas lanctiones inquireremus, nisi nostra de hac re notitia tam parum esset persecta, ut sine lallaciis argumentari nequeamus. Si enim

disquisitionibus physiologicis certiores redderemus de parte

systematis centralis motum essiciente, sedem cognosceremus morbi, qui irregularitate motuum se manifestat, sed physiologia usque ad hoc tempus nodum nondum solvit. Pro explorato tantum habemus, medullam Spinalem esse asseclam, singulatim quidem, quod eX I. Bellii observationibus et Io. Mulieri

experimentis egregiis intelligimus, anteriores medullae spinalis portiones, e quibus radices motoriae prodeunt. Systema centrale, cerebrum, etiam palliceps reddi, modo ex ratiociniis collegi, non diserte affirmari potest. Si autem consideramus, unum sympionia Choreae palliognomonicum in eo cerni, quod aeger inter paroXysmum ambulans perficiendis negotiis imparsit, si porro meditamur, experimentis a FIourens, Bolando, Magendie institutis esse demonstratum, huic coordinationi 2.

22쪽

motuum cerebellum esse praepOSitum, non perperam ratiocinabimur, in singillaribus certe casibus in cerebello morbi sedem inveniri. Quae autem cerebelli pars associa et qualis mutatio palliologica sit, omneS ignoramuS.

Si in Chorcae naturam accuratius inquirere VolumUS, ante Omnia naturam peculiarem laesae musculorum Iunctionis constituamus necesSe est. Utrum morbis paralyticis adnuinerandus sit morbus, an convulSionibus, niam eX utrisque Componatur, quaeritur. Galenus aliique scriptores haud contem nendi Choream paralysin esse putant; Sydentiamus et plerique ejus a Sseclarum convulsionibus eam annumerant. Bau-

mos et Pinet contra statum illum morbosum mixtum deseridunt. Bouteille desinitionem confundit, quippe qui primo quidem Sydenhanio adnuat, postea autem in definienda Chorea.

assectiones musculares motus appellet convulsivos.

Hisce ex contrariis opinionibus difficultas patet, naturam Choreae certo definiendi, quod nemo negabit, qui hoc in

morbo omnia momenta palliologica fallacia esse cognovi l. Quicunque motus illos attente Observavit, confiteri debet, eos neque conVulsioneS, neque paralysin esse, nisi quis eam paralysin impersectam nominare velit, nam in paralysi tota

vis nervorum motoria eXtincta est et deficit facultas, musculos arbitrio nostro subjectos movendi; praeterea autem pars paralytica saepe caret Sensu. In Chorca autem Vis nervorum motoria nullo modo eXtincla, sed nimis aucta conspicitur, quam ob rem eXcessivi potius adsunt motus hi artus, Commercio carentes eum organo, quod motus ordinat et voluntatis arbitrio submittit, huic ipse voluntatis arbitrio non obediunt. Haud dubie haec abnormis actio musculorum pendet a laesa cOOrdinationis motuum conjunctione, qua re Chorea iuiis nervorum centris, quae hisce asseclionibus turbatos motus ordinare solent, idem esse videtur, quod vesania, quae cogitationes conlaudit, in centris lanctionibus intellectus praepο-

23쪽

sitis. Plater, Souvages aliique Choream indomitu in saltandi desiderium, maniam saltatoriam nominant; sed hi scriptores

Omnino errant, nam supra jam memoravimus, maniam Salla-loriam Dansomaniam, Choreo maniamin Veram eSse Vesaniam, a Chorea St. Viti igitur maxime diversam, et hoc malo laborantes musculorum actiones ad saltationem es siciendam apias

moderari possunt, quod in Chorea locum non habet. Opinio hypothetica ab Georget primum edila, se Choream speciem tantum esse irrisationis, V deficientibus aliis sententiis probabilioribus, idonea esse videtur, quippe quae irritatio congestionibus ad centrum systematis nervosi explicanda sit Barea). Quisque autem has conFestiones etiam in aliis neui sibus, e. gr. in Teiano, in Epilepsia et aliis, obvias esse, contendere potest, etsi hi morbi ad aliud gentis pertineant; sed haec

opposilio congestionem minime resulat, si consideramus statum congestivum in Chorea alius indolis esse posse. Si praeterea meditamur, iis aetatis annis Choream occurrere, quibus functionum systematum singulorum disharmonia sat luculenter manifestatur, quibus sensibilitas atque irritabilitas majorem gradum, quam nutrilio, asseculae Sunt, congestionum essectum in

organa irritabilia alium esse, nemo dissilebitur. Irritabilitatem in Chorea nimis auctam esse, quis est, qui dubitet Hanc sententiam eX eo jam deducere possumus, quod fibras movendi facultas, si irritabilitas abesset, vel perpetuo quiesceret, Vel continuo ageret. Ad irritabilitatem fibrarum manifestandam necessaria est perceptio, quae tripleX esse potest, naturalis, sensitiva et desiderio animali procreata. Ad eam autem pemceptionem exercendam indigent omnes musculi actione ner-Vorum, quae quo magis eXcitatur, eo irregularior sit molus muscularis, id quod invenimus in Chorea; videmus in ea sensibilitalem nimis auctam, quae alacrior redditur causis minimi momenti. Utrum autem haec sensibilitas et postea irritabilitas nimiis congestionibus desectuque nutritionis explicari queas, an porro irritabilitas a sensibilitate pendeat, num prorsus aliter

24쪽

res se liabeat, discernere non ausim. Magnam autem disprο- portionem inter haec tria systemata, sensibile, irritabile atque reproductivum existere, nemo negabit; Videmus enim aegros, tenerrimis, debilibus atque laxis musculis praeditos, sceletum cule tantum quasi obtectum exhibentes, paucis cibis Vescentes, ad quemque animi insnitum propenSOS. Etiamsi vero congestiones ad medullam spinalem, causam prosecto omnino non sufficientem motuum muscularium pem VerSorum, Subesse putemus, cuique lamen hanc rem diligenter meditanti statim quaestio sese obtrudet, quomodo oriantur hae eongestiones, cujusnam sint naturae, quibus efficiantur

viribus 7

Ad hanc quaestionem dirimendam necesse est, illas periodos evolutionis accuratius contemplemur. Primordia partium solidarum animalis corporis parantur

ex rudi indigestaque massa, id quod animal cula infimi ordinis

salis Ostendunt; quo persectior autem et magis compositus organismus est eo promtius et persectius haec corporis organa aggregat et efformat eoque magis ad aegritudinem ac formationis vitia propensus est. Etsi quodcunque corporis humani organon ad vitam sustentandam post partum jam sormatum est, attamen eo gradu persectionis non gaudet, qui requiritur, ut illas functiones, quibus respondet, secundum naturae leges perficere possit, sed durante Vita gradatim ad omnem praestantiam evehitur et nos maxima assicimur laetitia, si naturam perscrutantes videmus, materiam sub conditione quadam ad mutationes subeundas impelli, id quod nemo negabit, qui contemplatur generationis opus; opinio autem, omnia, quae nunc existunt, a primordio suam habuisse praestantiam, repudianda est; nam observatoribus fide dignissimis satis edocli scimus, laetum a parentibus, quod ad partes constituentes singulares non efformari, sed coitu foecundo commisso vim tribui materiae. formam novam induendi. , Dummodo respiciamus aetatem tenerrimam insantilem

25쪽

tenipusque dentilionis, tum animi corporisque virium evolim lionem periodum pubertatis, qlia Systema seXuale persectionis gradum a natura constitulum assequitur, ut officium se ipsum conservandi et increscendi praestet, lubentissime concedamus, varia systemata corporis variis aetatis temporibus excoli, ut variis ad sustentnndum' lotum organismum lanctionibus praeesse possint. Temporibus illis evolutionis sic dictis, quibus haec organa perficiuntur, sanguinis proportio in organismo inaequalis eXsint. Ubi major actio, ibi adauctus sanguinis affluxus, hoc dentilionis tempore satis clare probatur, quo ob nimium sanguinis versus caput impetum encephalitis, hydrocephalus aliique morbi crebrius oriuntur. Chorea St. Vili, ut supra adnotavimus, ab anno sexto usque ad vicesimum quintum et seXlum observatur, id est illis temporibus evolutionis, quibus animi et musculorum vires, vel, ut aliis utar verbis, sensibilitas et irritabilitas, maxime excoluntur, igitur major affluxus sanguinis etiam ad haec organa existit, qui alio systemate laeso sacile tantus evadere potest, ut his ipsis congestionibus postea varia mala, quibus Choream adnumero, oriri queant. Quibus praemissis, comparationem quandam Choreae cum Raphania, Seu convulsione cereali, et cum epilepsia instituere

Comparatio Choreae cum Raphania.

In utroque morbo artuum contorsiones, convulSiones, molus spastici varii generis, animadvertuntur, eXistunt aulem momenta , praecipue aetiologica, Summi discriminis, quae nunc breviter eXponam. Chorea molibus spastico - convulsivis se manifestat, quibussere semper status noctambulismo non dissimilis immixtus est, quo aegrotus, Sui ViX conscius eXlemorumque Oblitus, repentino e Iectulo exsurgit, rem aliquam vehementissime adgredi-

26쪽

tur, lecta aliaque loca altiora cum periculo petit maximo, et oculis clausis varia suscipit et assidue peragit, quae mente integra minime perficere possit. In Raphania praeter motus

convulsivo - spasticos ille flatus somnambulus non Occurrit, econtrario omnes aegroti actiones spectatori ostendunt morositatem ei stupiditatem tristem. Chorea singulares homines, rarissimo plures eodem lem. pore insestat. Raphania vero in eodem loco plures simul homines e causa eommuni, morborum epidemicorum instar, corripit. Si causas utrumque morbum constituentes inVestigamus, Raphaniam nutrimentis pravis, viscosis, praecipue post meSSemeXcitari comperimus. Chorea vero variis, diversiSsimis causis, jam supra memoralis, procreatur. Chorea non omnibus aetatis annis homines invadit, sed ab anno seXto tantum usque ad annum Vicesimum seXlum et mngis quidem seXum sequiorem, quam potiorem. Raphania aulem hominis cujusvis aetatis et seXus, et tenerrimum insam tem et senem, adoriri poteri.

Omnibus anni temporibus Chorea Oritur, Baphania lautiun

peracta messe secalis cerealis. Contractiones ei eXlensiones musculorum, Vel alia symp-

tomata, in Raphania noctu dieque non desinunt; in Chorea autem Symplomata noctu inter somnum plane desiderantur et per diem plerumque remissiones habent, ita ut aeger quibusdam temporis intervallis valere videatur; si lassitudinem aliquam corporis excipias, et Obeundis muneribus consuetis aptus Sit; rarissime lantum parοXysmus per hebdomadem sine ulla remissione protrali itur, Raphania signum pathognomonicum, scilicet formicalionem, imprimis in manuum digitis, pedum et mox in toto corpore, secum fert, quod signum in Chorea nunquam inVenitur, nam rarior ille sensus, aurae epilepticorum similis, nullo modo eum hoc confundi potest. Ille sensus formicationis quoque in

27쪽

corpore sano non solum frigore, sed etiam nervi compressione, nil carpum aut tarsum decurrentis, procreari potest. Si hic quoque in lingua Raphania vigente oritur, valde est dolorificus. Hic sormicationis sensus in nullo alio morbo occurrit,eXcepi ο malo quodam Indico MBeriberi vocato, quam ob rem hoc signum Raphaniae praestantissimum habendum est.

EN tremitatum gangraena, quam Galli et Helveti gradu

vehementissimo Observarunt, in Chorea nunquam occurrit, sed lanium extremitatum debilitas quaedam aegroto resillulo per quoddam tempus remnnet. Exitus Raphaniae tristissimus est, nisi malum initio si tim Supprimitur, plerumque enim comites habere solet animi stupiditatem, epilepsiam, maniam, imo mortem asserre potest per gangraenam eXlremitatum. Chorea Vero, etsi per longum tempus durat, Si causae leviores eXSlant, sine medicamentis saepe mulato tantum loco et diaeta convenienti fugatur, et altiori modo gradu, gravioribus eXflantibus causis, curatione perVersa et morbo neglecto in paralysin, animi stupiditatem, labem, epilepsiam, apoplexiam, mortem transire solet, quibus elucci, in Chorea prognosin meliorem Semper augurandam

eSse, quam in Raphania. Raphania plane aliis remediis, quam Chorea curatur, si ex juvantibus aliquid ratiocinari licet.

Discrimen inter Epilepsiam et Choream.

Convulsiones in utroque morbo multa similia multaque dissimilia ostendunt. Epilepsia uno quasi ictu aegrotum adο-ritur et moX deinde spasmis miris, vehementissimis clonicis et tonicis concutit, manent enim musculi nonnulli contracti, e. gr. pollices, ut initetano, in volas manuum invertuntur; membra deXtri aut sinistri, saepissime autem utriusque lateris, una cum capite motu haud interrupto convelluntur, dum artus modo sicciuntur, modo extenduntur, modo antrorSum . modo

28쪽

retroreum, modo denique sursum raptu Velocissimo projiciuntur, modo corpus in orbem etc. movetur, dum spuma ori insidet. Motus spastici nonnunquam tam vehementes sunt, ut ossium fracturas eniciant; quisque adstantium hominem epi-Iepticum crudelissime distortum adspiciens summa misericordia movetur. In Chorea tantum motus clonici adsunt iique non totum corpus simul corripiunt, sed plerumque vicissim partes alterutrius lateris spasmis agitantur, alterius Ialeris partibus integris, ita ut quasi totum corpus spasmi perVagentur, nunquam autem tam atroces fiant, ut ossium fracturas efficiant; pollicis in manum inversio fere nunquam observatur. Adspeetus aegrotorum Chorea laboratilium saepissime adstantium

In Choreae paroxysmis mentis tantum functiones, si major est gradus, turbatae, rarissime interceptae sunt; levioribus gradibus autem functiones sensuum plane incolumes Sunt, ne-groti vident, audiunt, adstantes dignoscunt et interrogati apte quidem, sed Voce Suppressa, respondent. Aliter homo epilepticus se habet. Insultus subito invadit aegrotum eumque humum prosternit, parOXysmo durante omnium Sensuum atque

mentis stinctiones silent et plane sunt interceptae, ita ut primo intuitu difficillime discernere possimus, utrum sit aeger apoPlecticus, an epileplicias. Quemque insultum epilepticum plerumque antecedit ille sensus, qui aura epileplica dicitur, id est major minorve sensatio aeris frigidi, in quacunque corporis parte, praecipue autem in apicibus digitorum manus et pedis, incipientis indeque Sensim ad caput adscendentis. Cerebro tacto insultus epilepticus

subito oritur. In Chorea haec aura tantum rarissime obServatur.

Paroxysmus in epilepsia per dimidiam, summum per horam continet, in Chorea insultus per Iongius riget temporis spatium. Aetiologia utriusque morbi sere eadem est, utrumque

etiam malum annum vicesimum aetatis sextum rarissime transgreditur.

29쪽

Chorea faciliori negotio curatur, quam epilepsia, quippe

quae sitimorbus Valde pertinax, raroque arte superandus, etsi uterque morbus naturae Vi medicatrice, P. gr. morbis a ulis, exanthematibus, assectibus psychicis supervenientibus, interdum depellitur. Praeterea curatio medica fere est studem. uibus omnibus breviter collectis Choream miliorem esse morbum epilepsia, certissime elucet.

Morbi Historia.

Iam in praelatione dixi, tres hujus morbi casus, eos Ille

inter minus frequentes numerandos, me ObSerVuSSE, quorum

duo in ipso nostro Dosocomio Cari latis et in infantum et iii melancholicorum statione mihi occurrebant. Occasio igitur Osserebatur, paulo accuralius de natura mali pensitandi, nec non Scripta, quae de eo agunt, diligentius perscrutandi; quum

Vero longum esset, decursum omnium trium casuum fusius eSponere, pauca tantum de uno proferamus. Ludovica L.. sartoris silia, opto annos nata, cujus matrem robusta constitutione corporis hilarique animo gaVisam, patrem vero ex vicesimo aetatis anno Obstructionibus laborasse, itaque ad morositatem quandam et tristitiam pronum esse, Comperi, inde ab anno aetatis sexto et dimidio Chorea vexabatur. A primis vitae diebus semper sana beneque nutrita subito, quum a mammis arceretur, minus minusve bona valetudine Vigere coeperat, et quamvis mater sollicita maximam ei impendebat curam, neque ante annum seXtum certa alicujus morbi forma unquam apparebat, tamen nequaquam persecta fruebatur sanitate. Τum temporis repente, prodromis omnino

deficientibus, malo isto corripiebatur, quod omnibus medicamentis impugnatum respectu quidem singularium symplomalum nonnunquam levabatur, plane tamen sugari nullo modo polerat, sed potius tanta acerbitate restilabat, ut insans aliquantum debili laretur macieque quasi delerretur. Inter medi-

30쪽

- 28. camenta adllibila unum modo, electricitatem nimirum commemoro, quam de IIaen ejusque assectae praecipuum in sananda Chorea praestare assectum, Sunt professi. quae lamen panacea

nostro in casu nullum tulit Ductum. Quod generatim pertinet ad vim hujus medicaminis, efficaciam ejus in Chorea de ΙΙaeti debito pluris secisse, aestimatissimi probent auctores, etsi minime potest negari, permagni hoc remedium in nostro morbo curando esse monactili, id quod et ipsae observationes

do Haemi, deinde Stai kii, Wichmanni, Saetisti, Moslii, confirmant cXperimenta, eX quibus patet, nullo alio modo parο- AySmos magis rescindi, quam electricitate et ferri magnetici tactu, immo mesineri Sino saepius malum plane esse prostigatum.

Sed revertamus ad historiam morbi. Symptomala in universum ad Statum gastricum, cum assectionibus nervosis conjunctum, poterant referri. Pulsus erat parvus, paulo contractus, septuaginta ad octoginta ictus intra SeXagesimam horae partem praebens, Simul intermillens, ita ut, labriculam minime indicaret, sed potius assectionem probaret spasmodicam. Graviora occurrebant Signa, quae ad apparatum digestionis spectabant, lingua scilicet muco obtecta, laetor oris peculiaris, Sapor mutatus vapidusque, neque minus salivatio et inter somnum et quaque diei hora, sed mullo semper aucta tempore malutino, ita ut mater narraret, permagnam eXSpuisse aegrotam pituitae copiam, ad quam etiam nausea accessit Vomitusque, praecipue si cibos dulces adsumsisset, exempli gratia si cosseae adderetur justo plus sacchari. Alvus non Semper, sed modo interdum erat irregularis, sedes apparebant mucosae atque praeterea Singularis quaedam animadvertebatur abdominis durities, tympanites, dolores circa umbilicum, qui, quod ex puellae narrationibus colligi poterat, imaginem simulabant dolorum colicorum. Sub vesperem horripilationes dorsum perstringebant, quas sequebatur dolor fugaX. Collum observabatur longum, pectus planum paulumque depressum, Per-

SEARCH

MENU NAVIGATION